Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli - 14

Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 14 14,1Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum.
Nova Vulgata 14,2Alius enim credit manducare omnia; qui autem infirmus est, holus manducat.
Nova Vulgata 14,3Is qui manducat, non manducantem non spernat; et qui non manducat, manducantem non iudicet, Deus enim illum assumpsit.
Nova Vulgata Tu quis es, qui iudices alienum servum? Suo domino stat aut cadit; stabit autem, potens est enim Dominus statuere illum.
4 potens est enim Deus
Nova Vulgata
Nam alius iudicat inter diem et diem, alius iudicat omnem diem; unusquisque in suo sensu abundet.
5 Nam alius iudicat diem plus inter diem
Nova Vulgata 14,6Qui sapit diem, Domino sapit; et qui manducat, Domino manducat, gratias enim agit Deo; et qui non manducat, Domino non manducat et gratias agit Deo.
Nova Vulgata 14,7Nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur;
Nova Vulgata 14,8sive enim vivimus, Domino vivimus, sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus.
Nova Vulgata 14,9In hoc enim Christus et mortuus est et vixit, ut et mortuorum et vivorum dominetur.
Nova Vulgata
14,10Tu autem quid iudicas fratrem tuum? Aut tu quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stabimus ante tribunal Dei;
Nova Vulgata scriptum est enim:
Vivo ego, dicit Dominus,
mihi flectetur omne genu,
et omnis lingua confitebitur Deo
”.
9 et mortuus est et revixit
11 dicit Dominus quoniam | mihi flectet
Nova Vulgata
14,12Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.
Nova Vulgata 14,13Non ergo amplius invicem iudicemus, sed hoc iudicate magis, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum.
Nova Vulgata
Scio et certus sum in Domino Iesu quia nihil commune per seipsum, nisi ei, qui existimat quid commune esse, illi commune est.
14 Scio et confido | per ipsum
Nova Vulgata 14,15Si enim propter cibum frater tuus contristatur, iam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est!
Nova Vulgata Non ergo blasphemetur bonum vestrum!
16 bonum nostrum
Nova Vulgata Non est enim regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto;
17 non est regnum Dei
Nova Vulgata 14,18qui enim in hoc servit Christo, placet Deo et probatus est hominibus.
Nova Vulgata 14,19Itaque, quae pacis sunt, sectemur et quae aedificationis sunt in invicem.
Nova Vulgata 14,20Noli propter escam destruere opus Dei! Omnia quidem munda sunt, sed malum est homini, qui per offendiculum manducat.
Nova Vulgata Bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque id, in quo frater tuus offendit.
21 neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur
Nova Vulgata
Tu, quam fidem habes, penes temetipsum habe coram Deo. Beatus, qui non iudicat semetipsum in eo quod probat.
22 Tu fidem habes
Nova Vulgata 14,23Qui autem discernit si manducaverit, damnatus est, quia non ex fide; omne autem, quod non ex fide, peccatum est.