Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli - 15

Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 15 15,1Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere.
Nova Vulgata Unusquisque nostrum proximo placeat in bonum ad aedificationem;
2 Unusquisque vestrum proximo suo
Nova Vulgata 15,3etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: “ Improperia improperantium tibi ceciderunt super me ”.
Nova Vulgata Quaecumque enim antea scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus.
4 Quaecumque enim scripta sunt
Nova Vulgata Deus autem patientiae et solacii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Christum Iesum,
5 secundum Iesum Christum
Nova Vulgata ut unanimes uno ore glorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi.
6 ut unianimes uno ore honorificetis
Nova Vulgata
Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos, in gloriam Dei.
7 in honorem Dei
Nova Vulgata Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum,
8 Christum Iesum ministrum
Nova Vulgata gentes autem propter misericordiam glorificare Deum, sicut scriptum est:
Propter hoc confitebor tibi in gentibus,
et nomini tuo cantabo ”.
9 super misericordiam honorare Deum
Nova Vulgata
15,10Et iterum dicit: “ Laetamini, gentes, cum plebe eius ”.
Nova Vulgata
Et iterum:
Laudate, omnes gentes, Dominum,
et magnificent eum omnes populi ”.
11 et magnificate eum
Nova Vulgata
15,12Et rursus Isaias ait:
Erit radix Iesse,
et qui exsurget regere gentes:
in eo gentes sperabunt
”.
Nova Vulgata
15,13Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo, ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti.
Nova Vulgata
Certus sum autem, fratres mei, et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis bonitate, repleti omni scientia, ita ut possitis et alterutrum monere.
14 pleni estis dilectione | possitis alterutrum
Nova Vulgata Audacius autem scripsi vobis ex parte, tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam, quae data est mihi a Deo,
15 vobis fratres ex parte
Nova Vulgata ut sim minister Christi Iesu ad gentes, consecrans evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, sanctificata in Spiritu Sancto.
16 Christi Iesu in gentibus sanctificans evangelium Dei
Nova Vulgata Habeo igitur gloriationem in Christo Iesu ad Deum;
17 gloriam in Christo Iesu
Nova Vulgata non enim audebo aliquid loqui eorum, quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium, verbo et factis,
18 non enim audeo
Nova Vulgata in virtute signorum et prodigiorum, in virtute Spiritus, ita ut ab Ierusalem et per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi,
19 in virtute Spiritus Sancti | ab Hierusalem per circuitum
Nova Vulgata sic autem contendens praedicare evangelium, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum aedificarem,
20 sic autem hoc praedicavi evangelium
Nova Vulgata 15,21sed sicut scriptum est:
Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt;
et, qui non audierunt, intellegent
”.
Nova Vulgata
15,22Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos;
Nova Vulgata 15,23nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis,
Nova Vulgata cum in Hispaniam proficisci coepero, spero enim quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero.
24 spero quod
Nova Vulgata
Nunc autem proficiscor in Ierusalem ministrare sanctis;
25 nunc igitur proficiscar
Nova Vulgata probaverunt enim Macedonia et Achaia communicationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Ierusalem.
26 conlationem aliquam facere
Nova Vulgata Placuit enim eis, et debitores sunt eorum; nam si spiritalibus eorum communicaverunt gentes, debent et in carnalibus ministrare eis.
27 spiritalium eorum participes facti sunt gentiles
Nova Vulgata 15,28Hoc igitur cum consummavero et assignavero eis fructum hunc, proficiscar per vos in Hispaniam;
Nova Vulgata 15,29scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Christi veniam.
Nova Vulgata Obsecro autem vos, fratres, per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus, ut concertemini mecum in orationibus pro me ad Deum,
30 Obsecro igitur vos | ut adiuvetis me in orationibus
Nova Vulgata ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Iudaea, et ministerium meum pro Ierusalem acceptum sit sanctis,
31 et obsequii mei oblatio accepta fiat in Hierosolyma Sanctis
Nova Vulgata ut veniens ad vos in gaudio per voluntatem Dei refrigerer vobiscum.
32 ut veniam | et refrigerer vobiscum
Nova Vulgata 15,33Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen.