Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli - 16

Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 16 Commendo autem vobis Phoebem sororem nostram, quae est ministra ecclesiae, quae est Cenchreis,
1 quae est in ministerio ecclesiae
Nova Vulgata ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit, etenim ipsa astitit multis et mihi ipsi.
2 etenim ipsa quoque adstitit
Nova Vulgata
16,3Salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu,
Nova Vulgata 16,4qui pro anima mea suas cervices supposuerunt, quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium,
Nova Vulgata et domesticam eorum ecclesiam.
     Salutate Epaenetum dilectum mihi, primitias Asiae in Christo.
5 qui est primitivus Asiae in Christo
Nova Vulgata 16,6Salutate Mariam, quae multum laboravit in vobis.
Nova Vulgata Salutate Andronicum et Iuniam cognatos meos et concaptivos meos, qui sunt nobiles in apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo.
7 cognatos et concaptivos meos
Nova Vulgata 16,8Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino.
Nova Vulgata 16,9Salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum.
Nova Vulgata Salutate Apellem probatum in Christo. Salutate eos, qui sunt ex Aristobuli.
10 Apellen probum
Nova Vulgata 16,11Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos, qui sunt ex Narcissi, qui sunt in Domino.
Nova Vulgata 16,12Salutate Tryphaenam et Tryphosam, quae laborant in Domino. Salutate Persidam carissimam, quae multum laboravit in Domino.
Nova Vulgata 16,13Salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam.
Nova Vulgata 16,14Salutate Asyncritum, Phlegonta, Hermen, Patrobam, Hermam et, qui cum eis sunt, fratres.
Nova Vulgata 16,15Salutate Philologum et Iuliam, Nereum et sororem eius et Olympam et omnes, qui cum eis sunt, sanctos.
Nova Vulgata 16,16Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiae Christi.
Nova Vulgata
16,17Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos, qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis;
Nova Vulgata huiusmodi enim Domino nostro Christo non serviunt sed suo ventri, et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium.
18 huiusmodi enim Christo Domino nostro
Nova Vulgata
Vestra enim oboedientia ad omnes pervenit; gaudeo igitur in vobis, sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo.
19 Vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est
Nova Vulgata Deus autem pacis conteret Satanam sub pedibus vestris velociter.
     Gratia Domini nostri Iesu vobiscum.
20 Iesu Christi
Nova Vulgata
16,21Salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei.
Nova Vulgata 16,22Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistulam in Domino.
Nova Vulgata 16,23Salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae. Salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater.
Nova Vulgata  
24 Ed. Clem. cum aliq. codd.: Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis. Amen
Nova Vulgata
16,25Ei autem, qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti,
Nova Vulgata manifestati autem nunc, et per scripturas Prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus patefacti,
26 quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum | in cunctis gentibus cognito
Nova Vulgata soli sapienti Deo per Iesum Christum, cui gloria in saecula. Amen.
27 solo sapienti Deo | cui honor in saecula saeculorum. Amen