Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli - 2

Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 2 2,1Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis, qui iudicas. In quo enim iudicas alterum, teipsum condemnas; eadem enim agis, qui iudicas.
Nova Vulgata 2,2Scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos, qui talia agunt.
Nova Vulgata 2,3Existimas autem hoc, o homo, qui iudicas eos, qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies iudicium Dei?
Nova Vulgata An divitias benignitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis, ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit?
4 An divitias bonitatis eius
Nova Vulgata 2,5Secundum duritiam autem tuam et impaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei,
Nova Vulgata 2,6qui reddet unicuique secundum opera eius:
Nova Vulgata his quidem, qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam;
7 et incorruptionem quaerentibus
Nova Vulgata his autem, qui ex contentione et non oboediunt veritati, oboediunt autem iniquitati, ira et indignatio.
8 et qui non adquiescunt veritati, credunt autem iniquitati
Nova Vulgata 2,9Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum et Graeci;
Nova Vulgata 2,10gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, Iudaeo primum et Graeco.
Nova Vulgata 2,11Non est enim personarum acceptio apud Deum!
Nova Vulgata
2,12Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege et peribunt; et quicumque in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur.
Nova Vulgata 2,13Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur.
Nova Vulgata 2,14Cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter, quae legis sunt, faciunt, eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex;
Nova Vulgata qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium simul reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus aut etiam defendentibus,
15 testimonium reddente | cogitationum accusantium aut etiam defendentium
Nova Vulgata in die cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Christum Iesum.
16 per Iesum Christum
Nova Vulgata
2,17Si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo,
Nova Vulgata et nosti Voluntatem et discernis potiora instructus per legem,
18 et nostri voluntatem et probas facis
Nova Vulgata et confidis teipsum ducem esse caecorum, lumen eorum, qui in tenebris sunt,
19 confidis te ipsum
Nova Vulgata 2,20eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae et veritatis in lege.
Nova Vulgata 2,21Qui ergo alium doces, teipsum non doces? Qui praedicas non furandum, furaris?
Nova Vulgata Qui dicis non moechandum, moecharis? Qui abominaris idola, templa spolias?
22 Qui abominaris idola sacrilegium facis
Nova Vulgata 2,23Qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras?
Nova Vulgata Nomen enim Dei propter vos blasphematur inter gentes ”, sicut scriptum est.
24 per vos blasphematur
Nova Vulgata
2,25Circumcisio quidem prodest, si legem observes; si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est.
Nova Vulgata 2,26Si igitur praeputium iustitias legis custodiat, nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur?
Nova Vulgata 2,27Et iudicabit, quod ex natura est praeputium legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es.
Nova Vulgata Non enim qui manifesto Iudaeus est, neque quae manifesto in carne circumcisio,
28 in manifesto Iudaeus est | in manifesto in carne circumcisio
Nova Vulgata sed qui in abscondito Iudaeus est, et circumcisio cordis in spiritu non littera, cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est.
29 Iudaeus et circumcisio cordis