Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli - 4

Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 4 Quid ergo dicemus invenisse Abraham progenitorem nostrum secundum carnem?
1 Abraham patrem nostrum
Nova Vulgata 4,2Si enim Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam sed non apud Deum.
Nova Vulgata Quid enim Scriptura dicit? “ Credidit autem Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam ”.
3 Credidit Abraham Deo
Nova Vulgata Ei autem, qui operatur, merces non reputatur secundum gratiam sed secundum debitum;
4 merces non imputatur
Nova Vulgata ei vero, qui non operatur, sed credit in eum, qui iustificat impium, reputatur fides eius ad iustitiam,
5 credenti autem in eum
Nova Vulgata sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus reputat iustitiam sine operibus:
6 cui Deus accepto fert
Nova Vulgata
4,7Beati, quorum remissae sunt iniquitates
et quorum tecta sunt peccata.
Nova Vulgata
4,8Beatus vir, cui non imputabit Dominus peccatum ”.
Nova Vulgata
Beatitudo ergo haec in circumcisione an etiam in praeputio? Dicimus enim: “ Reputata est Abrahae fides ad iustitiam ”.
9 Dicimus enim quia
Nova Vulgata 4,10Quomodo ergo reputata est? In circumcisione an in praeputio? Non in circumcisione sed in praeputio:
Nova Vulgata et signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei, quae fuit in praeputio, ut esset pater omnium credentium per praeputium, ut reputetur illis iustitia,
11 quae est in praeputio | ut sit | ut reputetur et illis ad iustitiam
Nova Vulgata et pater circumcisionis his non tantum, qui ex circumcisione sunt, sed et qui sectantur vestigia eius, quae fuit in praeputio, fidei patris nostri Abrahae.
12 ut sit pater circumcisionis non his tantum qui sunt ex circumcisione, sed et his qui sectantur vestigia quae est in praeputio
Nova Vulgata
4,13Non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius, ut heres esset mundi, sed per iustitiam fidei;
Nova Vulgata si enim qui ex lege heredes sunt, exinanita est fides, et abolita est promissio.
14 exinanita est fides abolita est promissio
Nova Vulgata Lex enim iram operatur; ubi autem non est lex, nec praevaricatio.
15 ubi enim non est
Nova Vulgata 4,16Ideo ex fide, ut secundum gratiam, ut firma sit promissio omni semini, non ei, qui ex lege est solum sed et ei, qui ex fide est Abrahae — qui est pater omnium nostrum,
Nova Vulgata sicut scriptum est: “ Patrem multarum gentium posui te ” —, ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos et vocat ea, quae non sunt, quasi sint;
17 sicut scriptum est quia | et vocat quae non sunt tamquam ea quae sunt
Nova Vulgata
qui contra spem in spe credidit, ut fieret pater multarum gentium, secundum quod dictum est: “Sic erit semen tuum ”.
18 qui contra spem in spem
Nova Vulgata Et non infirmatus fide consideravit corpus suum iam emortuum, cum fere centum annorum esset, et emortuam vulvam Sarae;
19 corpus suum emortuum
Nova Vulgata in repromissione autem Dei non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo,
20 in repromissione etiam Dei
Nova Vulgata et plenissime sciens quia, quod promisit, potens est et facere.
21 plenissime sciens quia quaecumque
Nova Vulgata 4,22Ideo et reputatum est illi ad iustitiam.
Nova Vulgata
Non est autem scriptum tantum propter ipsum: reputatum est illi,
23 propter ipsum quia
Nova Vulgata 4,24sed et propter nos, quibus reputabitur, credentibus in eum, qui suscitavit Iesum Dominum nostrum a mortuis,
Nova Vulgata qui traditus est propter delicta nostra et suscitatus est propter iustificationem nostram.
25 et rexurrexit propter iustificationem nostram