Nova Vulgata4Quid ergo dicemus invenisse Abraham progenitorem nostrum secundum carnem?
1Abraham patrem nostrum
Nova Vulgata4,2Si enim Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam sed non apud Deum.
Nova VulgataQuid enim Scriptura dicit? “ Credidit autem Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam ”.
3Credidit Abraham Deo
Nova VulgataEi autem, qui operatur, merces non reputatur secundum gratiam sed secundum debitum;
4merces non imputatur
Nova Vulgataei vero, qui non operatur, sed credit in eum, qui iustificat impium, reputatur fides eius ad iustitiam,
5credenti autem in eum
Nova Vulgatasicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus reputat iustitiam sine operibus:
6cui Deus accepto fert
Nova Vulgata 4,7“ Beati, quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata.
Nova Vulgata 4,8Beatus vir, cui non imputabit Dominus peccatum ”.
Nova Vulgata Beatitudo ergo haec in circumcisione an etiam in praeputio? Dicimus enim: “ Reputata est Abrahae fides ad iustitiam ”.
9Dicimus enim quia
Nova Vulgata4,10Quomodo ergo reputata est? In circumcisione an in praeputio? Non in circumcisione sed in praeputio:
Nova Vulgataet signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei, quae fuit in praeputio, ut esset pater omnium credentium per praeputium, ut reputetur illis iustitia,
11quae est in praeputio | ut sit | ut reputetur et illis ad iustitiam
Nova Vulgataet pater circumcisionis his non tantum, qui ex circumcisione sunt, sed et qui sectantur vestigia eius, quae fuit in praeputio, fidei patris nostri Abrahae.
12ut sit pater circumcisionis non his tantum qui sunt ex circumcisione, sed et his qui sectantur vestigia quae est in praeputio
Nova Vulgata 4,13Non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius, ut heres esset mundi, sed per iustitiam fidei;
Nova Vulgatasi enim qui ex lege heredes sunt, exinanita est fides, et abolita est promissio.
14exinanita est fides abolita est promissio
Nova VulgataLex enim iram operatur; ubi autem non est lex, nec praevaricatio.
15ubi enim non est
Nova Vulgata4,16Ideo ex fide, ut secundum gratiam, ut firma sit promissio omni semini, non ei, qui ex lege est solum sed et ei, qui ex fide est Abrahae — qui est pater omnium nostrum,
Nova Vulgatasicut scriptum est: “ Patrem multarum gentium posui te ” —, ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos et vocat ea, quae non sunt, quasi sint;
17sicut scriptum est quia | et vocat quae non sunt tamquam ea quae sunt
Nova Vulgata qui contra spem in spe credidit, ut fieret pater multarum gentium, secundum quod dictum est: “Sic erit semen tuum ”.
18qui contra spem in spem
Nova VulgataEt non infirmatus fide consideravit corpus suum iam emortuum, cum fere centum annorum esset, et emortuam vulvam Sarae;
19corpus suum emortuum
Nova Vulgatain repromissione autem Dei non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo,
20in repromissione etiam Dei
Nova Vulgataet plenissime sciens quia, quod promisit, potens est et facere.
21plenissime sciens quia quaecumque
Nova Vulgata4,22Ideo et reputatum est illi ad iustitiam.
Nova Vulgata Non est autem scriptum tantum propter ipsum: reputatum est illi,
23propter ipsum quia
Nova Vulgata4,24sed et propter nos, quibus reputabitur, credentibus in eum, qui suscitavit Iesum Dominum nostrum a mortuis,
Nova Vulgataqui traditus est propter delicta nostra et suscitatus est propter iustificationem nostram.