Nova Vulgata5Iustificati igitur ex fide, pacem habemus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum,
1pacem habeamus
Nova Vulgataper quem et accessum habemus fide in gratiam istam, in qua stamus et gloriamur in spe gloriae Dei.
2in spe gloriae filiorum Dei
Nova Vulgata5,3Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur,
Nova Vulgata5,4patientia autem probationem, probatio vero spem;
Nova Vulgata5,5spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.
Nova Vulgata Adhuc enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est.
6ut quid enim Christus
Nova Vulgata5,7Vix enim pro iusto quis moritur; nam pro bono forsitan quis et audeat mori.
Nova Vulgata5,8Commendat autem suam caritatem Deus in nos, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est.
Nova Vulgata5,9Multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum!
Nova Vulgata5,10Si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius;
Nova Vulgata5,11non solum autem, sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus.
Nova Vulgata Propterea, sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, eo quod omnes peccaverunt.
12in hunc mundum peccatum intravit | in quo omnes peccaverunt
Nova Vulgata5,13Usque ad legem enim peccatum erat in mundo; peccatum autem non imputatur, cum lex non est,
Nova Vulgatased regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos, qui non peccaverunt in similitudine praevaricationis Adae, qui est figura futuri.
14in similitudinem | qui est forma futuri
Nova Vulgata Sed non sicut delictum, ita et donum; si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multos abundavit.
15et donum in gratiam
Nova VulgataEt non sicut per unum, qui peccavit, ita et donum; nam iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem.
16per unum peccantem
Nova VulgataSi enim unius delicto mors regnavit per unum, multo magis, qui abundantiam gratiae et donationis iustitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Iesum Christum.
17Si enim in unius delicto | multo magis abundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes
Nova Vulgata 5,18Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae;
Nova Vulgata5,19sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi.
Nova Vulgata Lex autem subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia,
20ubi autem abundavit delictum
Nova Vulgata5,21ut sicut regnavit peccatum in morte, ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum.