Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli - 6

Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 6 6,1Quid ergo dicemus? Permanebimus in peccato, ut gratia abundet?
Nova Vulgata
6,2Absit! Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo?
Nova Vulgata An ignoratis quia, quicumque baptizati sumus in Christum Iesum, in mortem ipsius baptizati sumus?
3 in Christo Iesu
Nova Vulgata Consepulti ergo sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus.
4 Consepulti enim sumus | ut quomodo surrexit Christus
Nova Vulgata Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, sed et resurrectionis erimus;
5 simul et resurrectionis erimus
Nova Vulgata 6,6hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato.
Nova Vulgata 6,7Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato.
Nova Vulgata
Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum eo;
8 vivemus cum Christo
Nova Vulgata scientes quod Christus suscitatus ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominatur.
9 quod Christus surgens | non dominabitur
Nova Vulgata 6,10Quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo.
Nova Vulgata 6,11Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu.
Nova Vulgata
6,12Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut oboediatis concupiscentiis eius,
Nova Vulgata neque exhibeatis membra vestra arma iniustitiae peccato, sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo.
13 sed neque |arma iniquitatis peccato
Nova Vulgata 6,14Peccatum enim vobis non dominabitur; non enim sub lege estis sed sub gratia.
Nova Vulgata
Quid ergo? Peccabimus, quoniam non sumus sub lege sed sub gratia? Absit!
15 Peccavimus
Nova Vulgata Nescitis quoniam, cui exhibetis vos servos ad oboedientiam, servi estis eius, cui oboeditis, sive peccati ad mortem, sive oboeditionis ad iustitiam?
16 ad oboediendum | sive peccati sive oboeditionis ad iustitiam
Nova Vulgata Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae, in quam traditi estis,
17 doctrinae in qua
Nova Vulgata 6,18liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae.
Nova Vulgata
Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Sicut enim exhibuistis membra vestra servientia immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servientia iustitiae ad sanctificationem
19 iustitiae in sanctificationem
Nova Vulgata Cum enim servi essetis peccati, liberi eratis iustitiae.
20 liberi fuistis iustitiae
Nova Vulgata Quem ergo fructum habebatis tunc, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors!
21 Quem ergo fructum habuistis | illorum mors est
Nova Vulgata 6,22Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam!
Nova Vulgata Stipendia enim peccati mors, donum autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro.
23 gratia autem Dei