Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli - 7

Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 7 7,1An ignoratis, fratres — scientibus enim legem loquor — quia lex in homine dominatur, quanto tempore vivit?
Nova Vulgata Nam quae sub viro est mulier, viventi viro alligata est lege; si autem mortuus fuerit vir, soluta est a lege viri.
2 vivente viro alligata est legi
Nova Vulgata Igitur vivente viro vocabitur adultera, si fuerit alterius viri; si autem mortuus fuerit vir, libera est a lege, ut non sit adultera, si fuerit alterius viri.
3 si fuerit cum alio viro | vir eius liberata est a lege | si fuerit cum alio viro
Nova Vulgata Itaque, fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius, eius qui ex mortuis suscitatus est, ut fructificaremus Deo.
4 ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit
Nova Vulgata Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti;
5 quae per legem erant
Nova Vulgata nunc autem soluti sumus a lege, mortui ei, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate Spiritus et non in vetustate litterae.
6 morientes in quo
Nova Vulgata
7,7Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit! Sed peccatum non cognovi nisi per legem, nam concupiscentiam nescirem nisi lex diceret: “ Non concupisces ”.
Nova Vulgata 7,8Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam; sine lege enim peccatum mortuum erat.
Nova Vulgata 7,9Ego autem vivebam sine lege aliquando; sed, cum venisset mandatum, peccatum revixit,
Nova Vulgata 7,10ego autem mortuus sum, et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem;
Nova Vulgata 7,11nam peccatum, occasione accepta, per mandatum seduxit me et per illud occidit.
Nova Vulgata
7,12Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum.
Nova Vulgata 7,13Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit! Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem; ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum.
Nova Vulgata
7,14Scimus enim quod lex spiritalis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato.
Nova Vulgata 7,15Quod enim operor, non intellego; non enim, quod volo, hoc ago, sed quod odi, illud facio.
Nova Vulgata 7,16Si autem, quod nolo, illud facio, consentio legi quoniam bona.
Nova Vulgata 7,17Nunc autem iam non ego operor illud, sed, quod habitat in me, peccatum.
Nova Vulgata Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; nam velle adiacet mihi, operari autem bonum, non!
18 perficere autem bonum non invenio
Nova Vulgata Non enim, quod volo bonum, facio, sed, quod nolo malum, hoc ago.
19 bonum hoc facio
Nova Vulgata Si autem, quod nolo, illud facio, iam non ego operor illud, sed, quod habitat in me, peccatum.
20 facio, non ego operor illud
Nova Vulgata Invenio igitur hanc legem volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adiacet.
21 Invenio igitur legem
Nova Vulgata 7,22Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem;
Nova Vulgata 7,23video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis.
Nova Vulgata
7,24Infelix ego homo! Quis me liberabit de corpore mortis huius?
Nova Vulgata Gratias autem Deo per Iesum Christum Dominum nostrum! Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati.
25 Gratia Dei