Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Titum epistula Sancti Pauli apostoli - 1

Ad Titum epistula Sancti Pauli apostoli

1 1Paulus servus Dei, apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis, quae secundum pietatem est 
2in spem vitae aeternae, quam promisit, qui non mentitur, Deus ante tempora saecularia, 
3manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione, quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei, 
Tito germano filio secundum communem fidem: gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro.
4 Tito dilecto filio 

5Huius rei gratia reliqui te Cretae, ut ea, quae desunt, corrigas et constituas per civitates presbyteros, sicut ego tibi disposui, 
si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae aut non subiectos. 
6 aut non subditos 
7Oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem, non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum, 
8sed hospitalem, benignum, sobrium, iustum, sanctum, continentem, 
9amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos, qui contradicunt, arguere.

Sunt enim multi et non subiecti vaniloqui et seductores, maxime qui de circumcisione sunt, 
10 multi et inoboedientes
quibus oportet silentium imponere, quia universas domos subvertunt docentes, quae non oportet, turpis lucri gratia. 
11 quos oportet redargui, qui universas domos 
12Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta: “ Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri ”. 
13Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide, 
non intendentes Iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium veritatem.
14 aversantium se a veritate

15Omnia munda mundis; coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum, sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia. 
Confitentur se nosse Deum, factis autem negant, cum sunt abominati et inoboedientes et ad omne opus bonum reprobi. 
16 abominati et incredibiles 

Note al testo

4 Tito dilecto filio 
6 aut non subditos 
10 multi et inoboedientes
11 quos oportet redargui, qui universas domos 
14 aversantium se a veritate
16 abominati et incredibiles