Nova Vulgata3Admone illos principibus, potestatibus subditos esse, dicto oboedire, ad omne opus bonum paratos esse,
1principibus et potestatibus
Nova Vulgata3,2neminem blasphemare, non litigiosos esse, modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.
Nova Vulgata Eramus enim et nos aliquando insipientes, inoboedientes, errantes, servientes concupiscentiis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.
Nova Vulgata3,4Cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei,
Nova Vulgata3,5non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,
Nova Vulgataquem effudit super nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum,
6in nos abunde
Nova Vulgata3,7ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae.
Nova Vulgata Fidelis sermo, et volo te de his confirmare, ut curent bonis operibus praeesse, qui crediderunt Deo. Haec sunt bona et utilia hominibus;
8qui credunt Deo
Nova Vulgatastultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas circa legem devita, sunt enim inutiles et vanae.
9et pugnas legis devita
Nova Vulgata3,10Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita,
Nova Vulgata3,11sciens quia subversus est, qui eiusmodi est, et delinquit, proprio iudicio condemnatus.
Nova Vulgata 3,12Cum misero ad te Artemam aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim; ibi enim statui hiemare.
Nova VulgataZenam legis peritum et Apollo sollicite instrue, ut nihil illis desit.
13sollicite praemitte
Nova Vulgata3,14Discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios, ut non sint infructuosi.
Nova Vulgata Salutant te, qui mecum sunt, omnes. Saluta, qui nos amant in fide. Gratia cum omnibus vobis.