Nova Vulgata11,1In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
Nova Vulgata1,2Hoc erat in principio apud Deum.
Nova Vulgata1,3Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est;
Nova Vulgata1,4in ipso vita erat, et vita erat lux hominum,
Nova Vulgata1,5et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.
Nova Vulgata 1,6Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes;
Nova Vulgata1,7hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.
Nova Vulgata1,8Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.
Nova Vulgata Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem, veniens in mundum.
9hominem venientem in mundum
Nova Vulgata1,10In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.
Nova Vulgata1,11In propria venit, et sui eum non receperunt.
Nova Vulgata Quotquot autem acceperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius,
12receperunt
Nova Vulgata1,13qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.
Nova Vulgata 1,14Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis; et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis.
Nova Vulgata Ioannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens: “Hic erat, quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat ”.
15quem dixi vobis
Nova Vulgata 1,16Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia;
Nova Vulgata1,17quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est.
Nova VulgataDeum nemo vidit umquam; unigenitus Deus, qui est in sinum Patris, ipse enarravit.
18Unigenitus Filius qui est in sinu Patris
Nova Vulgata Et hoc est testimonium Ioannis, quando miserunt ad eum Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas, ut interrogarent eum: “Tu quis es?”.
19quando miserunt Iudaei | et Levitas ad eum
Nova VulgataEt confessus est et non negavit; et confessus est: “Non sum ego Christus”.
20confessus est quia
Nova Vulgata1,21Et interrogaverunt eum: “Quid ergo? Elias es tu?”. Et dicit: “ Non sum ”. “ Propheta es tu? ”. Et respondit: “ Non ”.
Nova Vulgata1,22Dixerunt ergo ei: “ Quis es? Ut responsum demus his, qui miserunt nos. Quid dicis de teipso? ”.
Nova Vulgata1,23Ait: “ Ego vox clamantis in deserto: “Dirigite viam Domini”, sicut dixit Isaias propheta ”.
Nova Vulgata1,24Et qui missi fuerant, erant ex pharisaeis;
Nova Vulgata1,25et interrogaverunt eum et dixerunt ei: “ Quid ergo baptizas, si tu non es Christus neque Elias neque propheta? ”.
Nova VulgataRespondit eis Ioannes dicens: “ Ego baptizo in aqua; medius vestrum stat, quem vos non scitis,
26medius autem vestrum stetit
Nova Vulgataqui post me venturus est, cuius ego non sum dignus, ut solvam eius corrigiam calceamenti ”.
27ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est
Nova Vulgata1,28Haec in Bethania facta sunt trans Iordanem, ubi erat Ioannes baptizans.
Nova Vulgata Altera die videt Iesum venientem ad se et ait: “ Ecce agnus Dei, qui tollit peccatum mundi.
29videt Ioannes Iesum
Nova Vulgata1,30Hic est, de quo dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est, quia prior me erat.
Nova Vulgata1,31Et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur Israel, propterea veni ego in aqua baptizans ”.
Nova VulgataEt testimonium perhibuit Ioannes dicens: “ Vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo, et mansit super eum;
32dicens quia
Nova Vulgata1,33et ego nesciebam eum, sed, qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: “Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto”.
Nova Vulgata1,34Et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei ”.
Nova Vulgata 1,35Altera die iterum stabat Ioannes et ex discipulis eius duo,
Nova Vulgata1,36et respiciens Iesum ambulantem dicit: “ Ecce agnus Dei ”.
Nova Vulgata1,37Et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum.
Nova Vulgata1,38Conversus autem Iesus et videns eos sequentes se dicit eis: “ Quid quaeritis? ”. Qui dixerunt ei: “ Rabbi — quod dicitur interpretatum Magister — ubi manes? ”.
Nova VulgataDicit eis: “ Venite et videbitis ”. Venerunt ergo et viderunt, ubi maneret, et apud eum manserunt die illo; hora erat quasi decima.
39venite et videte | venerunt et viderunt | hora autem erat
Nova Vulgata Erat Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus, qui audierant ab Ioanne et secuti fuerant eum.
40Erat autem Andreas
Nova Vulgata1,41Invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei: “ Invenimus Messiam ” — quod est interpretatum Christus —;
Nova Vulgataadduxit eum ad Iesum. Intuitus eum Iesus dixit: “ Tu es Simon filius Ioannis; tu vocaberis Cephas ” — quod interpretatur Petrus —.
42Et adduxit eum | intuitus autem eum | filius Iohanna
Nova Vulgata 1,43In crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum. Et dicit ei Iesus: “Sequere me”.
Nova Vulgata1,44Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreae et Petri.
Nova Vulgata1,45Invenit Philippus Nathanael et dicit ei: “Quem scripsit Moyses in Lege et Prophetae invenimus, Iesum filium Ioseph a Nazareth”.
Nova Vulgata1,46Et dixit ei Nathanael: “ A Nazareth potest aliquid boni esse? ”. Dicit ei Philippus: “Veni et vide”.
Nova Vulgata1,47Vidit Iesus Nathanael venientem ad se et dicit de eo: “Ecce vere Israelita, in quo dolus non est”.
Nova Vulgata1,48Dicit ei Nathanael: “Unde me nosti?”. Respondit Iesus et dixit ei: “Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te”.
Nova VulgataRespondit ei Nathanael: “ Rabbi, tu es Filius Dei, tu rex es Israel! ”.
49Respondit ei Nathanahel et ait
Nova VulgataRespondit Iesus et dixit ei: “Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis? Maiora his videbis”.
50Maius his videtis
Nova Vulgata1,51Et dicit ei: “ Amen, amen dico vobis: Videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendenteset descendentes supra Filium hominis ”.