Nova Vulgata12Iesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi erat Lazarus, quem suscitavit a mortuis Iesus.
1ubi fuerat Lazarus mortuus quem suscitavit Iesus
Nova VulgataFecerunt ergo ei cenam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.
2Fecerunt autem ei
Nova VulgataMaria ergo accepit libram unguenti nardi puri, pretiosi et unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius; domus autem impleta est ex odore unguenti.
3nardi pistici | et domus impleta est
Nova VulgataDicit autem Iudas Iscariotes, unus ex discipulis eius, qui erat eum traditurus:
4Dicit ergo unus ex discipulis eius, Iudas Scariotis
Nova Vulgata12,5“ Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis? ”.
Nova Vulgata12,6Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat et, loculos habens, ea, quae mittebantur, portabat.
Nova Vulgata12,7Dixit ergo Iesus: “ Sine illam, ut in diem sepulturae meae servet illud.
Nova Vulgata12,8Pauperes enim semper habetis vobiscum, me autem non semper habetis ”.
Nova Vulgata Cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est, et venerunt non propter Iesum tantum, sed ut et Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.
9sed ut Lazarum
Nova Vulgata12,10Cogitaverunt autem principes sacerdotum, ut et Lazarum interficerent,
Nova Vulgata12,11quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum.
Nova Vulgata In crastinum turba multa, quae venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Iesus Hierosolymam,
12In crastinum autem
Nova Vulgataacceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant: “ Hosanna! Benedictus, qui venit in nomine Domini, et rex Israel! ”.
13Domini rex Israhel
Nova Vulgata Invenit autem Iesus asellum et sedit super eum, sicut scriptum est:
14Et invenit Iesus
Nova Vulgata 12,15“ Noli timere, filia Sion. Ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae ”.
Nova Vulgata 12,16Haec non cognoverunt discipuli eius primum, sed quando glorificatus est Iesus, tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo, et haec fecerunt ei.
Nova Vulgata12,17Testimonium ergo perhibebat turba, quae erat cum eo, quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis.
Nova Vulgata12,18Propterea et obviam venit ei turba, quia audierunt eum fecisse hoc signum.
Nova VulgataPharisaei ergo dixerunt ad semetipsos: “ Videtis quia nihil proficitis? Ecce mundus post eum abiit! ”.
19nihil proficimus ecce mundus totus
Nova Vulgata Erant autem Graeci quidam ex his, qui ascenderant, ut adorarent in die festo;
20gentiles quidam
Nova Vulgata12,21hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum dicentes: “ Domine, volumus Iesum videre ”.
Nova VulgataVenit Philippus et dicit Andreae; venit Andreas et Philippus et dicunt Iesu.
22Andreae; Andreas rursum et Philippus dixerunt Iesu
Nova VulgataIesus autem respondet eis dicens: “ Venit hora, ut glorificetur Filius hominis.
23respondit eis | ut clarificetur
Nova Vulgata12,24Amen, amen dico vobis: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert.
Nova VulgataQui amat animam suam, perdit eam; et, qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodiet eam.
25perdet eam | custodit eam
Nova VulgataSi quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit; si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater.
26honorificabit eum Pater meus
Nova Vulgata12,27Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hora hac? Sed propterea veni in horam hanc.
Nova VulgataPater, glorifica tuum nomen! ”. Venit ergo vox de caelo: “ Et glorificavi et iterum glorificabo ”.
28clarifica | Et clarificavi | clarificabo
Nova Vulgata 12,29Turba ergo, quae stabat et audierat, dicebat tonitruum factum esse; alii dicebant: “ Angelus ei locutus est ”.
Nova VulgataRespondit Iesus et dixit: “ Non propter me vox haec facta est sed propter vos.
30vox haec venit
Nova VulgataNunc iudicium est huius mundi, nunc princeps huius mundi eicietur foras;
31iudicium est mundi
Nova Vulgataet ego, si exaltatus fuero a terra, omnes traham ad meipsum ”.
32omnia traham
Nova Vulgata12,33Hoc autem dicebat significans, qua morte esset moriturus.
Nova VulgataRespondit ergo ei turba: “ Nos audivimus ex Lege, quia Christus manet in aeternum; et quomodo tu dicis: “Oportet exaltari Filium hominis”? Quis est iste Filius hominis? ”.
34Respondit ei turba
Nova VulgataDixit ergo eis Iesus: “ Adhuc modicum tempus lumen in vobis est. Ambulate, dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant; et, qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.
35adhuc modicum lumen
Nova VulgataDum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis fiatis ”. Haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis.
36filii lucis sitis
Nova Vulgata 12,37Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum,
Nova Vulgata12,38ut sermo Isaiae prophetae impleretur, quem dixit: “ Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? ”.
Nova Vulgata 12,39Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias:
Nova Vulgata 12,40“ Excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor, ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur, et sanem eos ”.
Nova Vulgata Haec dixit Isaias, quia vidit gloriam eius et locutus est de eo.
41quando vidit
Nova Vulgata12,42Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non eicerentur;
Nova Vulgata12,43dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.
Nova Vulgata 12,44Iesus autem clamavit et dixit: “ Qui credit in me, non credit in me sed in eum, qui misit me;
Nova Vulgata12,45et, qui videt me, videt eum, qui misit me.
Nova Vulgata12,46Ego lux in mundum veni, ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat.
Nova Vulgata12,47Et si quis audierit verba mea et non custodierit, ego non iudico eum; non enim veni, ut iudicem mundum, sed ut salvificem mundum.
Nova Vulgata12,48Qui spernit me et non accipit verba mea, habet, qui iudicet eum: sermo, quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die,
Nova Vulgata12,49quia ego ex meipso non sum locutus, sed, qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.
Nova Vulgata12,50Et scio quia mandatum eius vita aeterna est. Quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor ”.