Nova Vulgata1313,1Ante diem autem festum Paschae, sciens Iesus quia venit eius hora, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos.
Nova VulgataEt in cena, cum Diabolus iam misisset in corde, ut traderet eum Iudas Simonis Iscariotis,
2Et cena facta
Nova Vulgata13,3sciens quia omnia dedit ei Pater in manus et quia a Deo exivit et ad Deum vadit,
Nova Vulgata13,4surgit a cena et ponit vestimenta sua et, cum accepisset linteum, praecinxit se.
Nova Vulgata13,5Deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo, quo erat praecinctus.
Nova VulgataVenit ergo ad Simonem Petrum. Dicit ei: “ Domine, tu mihi lavas pedes? ”.
6et dicit ei Petrus: Domine
Nova VulgataRespondit Iesus et dixit ei: “ Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea ”.
7et dicit ei
Nova VulgataDicit ei Petrus: “ Non lavabis mihi pedes in aeternum! ”. Respondit Iesus ei: “ Si non lavero te, non habes partem mecum ”.
8Iesus et dicit ei
Nova Vulgata13,9Dicit ei Simon Petrus: “ Domine, non tantum pedes meos sed et manus et caput! ”.
Nova VulgataDicit ei Iesus: “ Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus; et vos mundi estis sed non omnes ”.
10non indiget ut lavet
Nova Vulgata13,11Sciebat enim quisnam esset, qui traderet eum; propterea dixit: “ Non estis mundi omnes ”.
Nova Vulgata 13,12Postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis: “ Scitis quid fecerim vobis?
Nova Vulgata13,13Vos vocatis me: “Magister” et: “Domine”, et bene dicitis; sum etenim.
Nova Vulgata13,14Si ergo ego lavi vestros pedes, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes.
Nova VulgataExemplum enim dedi vobis, ut, quemadmodum ego feci vobis, et vos faciatis.
15ita et vos faciatis
Nova Vulgata13,16Amen, amen dico vobis: Non est servus maior domino suo, neque apostolus maior eo, qui misit illum.
Nova VulgataSi haec scitis, beati estis, si facitis ea.
17beati eritis si feceritis ea
Nova VulgataNon de omnibus vobis dico, ego scio, quos elegerim, sed ut impleatur Scriptura: “Qui manducat meum panem, levavit contra me calcaneum suum”.
18Qui manducat mecum panem
Nova Vulgata13,19Amodo dico vobis priusquam fiat, ut credatis, cum factum fuerit, quia ego sum.
Nova Vulgata13,20Amen, amen dico vobis: Qui accipit, si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum, qui me misit ”.
Nova Vulgata Cum haec dixisset Iesus, turbatus est spiritu et protestatus est et dixit: “ Amen, amen dico vobis: Unus ex vobis tradet me ”.
21dico vobis quia
Nova VulgataAspiciebant ad invicem discipuli, haesitantes de quo diceret.
22Aspiciebant ergo ad invicem
Nova VulgataErat recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus.
23Erat ergo recumbens
Nova VulgataInnuit ergo huic Simon Petrus, ut interrogaret: “ Quis est, de quo dicit? ”.
24Simon Petrus et dicit ei
Nova VulgataCum ergo recumberet ille ita supra pectus Iesu, dicit ei: “ Domine, quis est? ”.
25Itaque cum recubuisset ille
Nova VulgataRespondet Iesus: “ Ille est, cui ego intinctam buccellam porrexero ”. Cum ergo intinxisset buccellam, dat Iudae Simonis Iscariotis.
26Respondit Iesus | intinctum panem et cum intinxisset panem dedit Iudae
Nova VulgataEt post buccellam tunc introivit in illum Satanas. Dicit ergo ei Iesus: “ Quod facis, fac citius ”.
27Dicit ei Iesus
Nova Vulgata13,28Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei;
Nova Vulgata13,29quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas, quia dicit ei Iesus: “ Eme ea, quae opus sunt nobis ad diem festum ”, aut egenis ut aliquid daret.
Nova Vulgata13,30Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo; erat autem nox.
Nova Vulgata 13,31Cum ergo exisset, dicit Iesus: “ Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo;
Nova Vulgata13,32si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso et continuo clarificabit eum.
Nova Vulgata13,33Filioli, adhuc modicum vobiscum sum; quaeretis me, et sicut dixi Iudaeis: Quo ego vado, vos non potestis venire, et vobis dico modo.
Nova Vulgata13,34Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem; sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.
Nova Vulgata13,35In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis: si dilectionem habueritis ad invicem ”.
Nova Vulgata Dicit ei Simon Petrus: “ Domine, quo vadis? ”. Respondit Iesus: “ Quo vado, non potes me modo sequi, sequeris autem postea ”.
36Quo ego vado
Nova VulgataDicit ei Petrus: “ Domine, quare non possum te sequi modo? Animam meam pro te ponam ”.
37Petrus quare non possum
Nova VulgataRespondet Iesus: “ Animam tuam pro me pones? Amen, amen dico tibi: Non cantabit gallus, donec me ter neges.