Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Ioannem - 13

Evangelium Secundum Ioannem

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 13 13,1Ante diem autem festum Paschae, sciens Iesus quia venit eius hora, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos.
Nova Vulgata Et in cena, cum Diabolus iam misisset in corde, ut traderet eum Iudas Simonis Iscariotis,
2 Et cena facta
Nova Vulgata 13,3sciens quia omnia dedit ei Pater in manus et quia a Deo exivit et ad Deum vadit,
Nova Vulgata 13,4surgit a cena et ponit vestimenta sua et, cum accepisset linteum, praecinxit se.
Nova Vulgata 13,5Deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo, quo erat praecinctus.
Nova Vulgata Venit ergo ad Simonem Petrum. Dicit ei: “ Domine, tu mihi lavas pedes? ”.
6 et dicit ei Petrus: Domine
Nova Vulgata Respondit Iesus et dixit ei: “ Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea ”.
7 et dicit ei
Nova Vulgata Dicit ei Petrus: “ Non lavabis mihi pedes in aeternum! ”. Respondit Iesus ei: “ Si non lavero te, non habes partem mecum ”.
8 Iesus et dicit ei
Nova Vulgata 13,9Dicit ei Simon Petrus: “ Domine, non tantum pedes meos sed et manus et caput! ”.
Nova Vulgata Dicit ei Iesus: “ Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus; et vos mundi estis sed non omnes ”.
10 non indiget ut lavet
Nova Vulgata 13,11Sciebat enim quisnam esset, qui traderet eum; propterea dixit: “ Non estis mundi omnes ”.
Nova Vulgata
13,12Postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis: “ Scitis quid fecerim vobis?
Nova Vulgata 13,13Vos vocatis me: “Magister” et: “Domine”, et bene dicitis; sum etenim.
Nova Vulgata 13,14Si ergo ego lavi vestros pedes, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes.
Nova Vulgata Exemplum enim dedi vobis, ut, quemadmodum ego feci vobis, et vos faciatis.
15 ita et vos faciatis
Nova Vulgata 13,16Amen, amen dico vobis: Non est servus maior domino suo, neque apostolus maior eo, qui misit illum.
Nova Vulgata Si haec scitis, beati estis, si facitis ea.
17 beati eritis si feceritis ea
Nova Vulgata Non de omnibus vobis dico, ego scio, quos elegerim, sed ut impleatur Scriptura: “Qui manducat meum panem, levavit contra me calcaneum suum”.
18 Qui manducat mecum panem
Nova Vulgata 13,19Amodo dico vobis priusquam fiat, ut credatis, cum factum fuerit, quia ego sum.
Nova Vulgata 13,20Amen, amen dico vobis: Qui accipit, si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum, qui me misit ”.
Nova Vulgata
Cum haec dixisset Iesus, turbatus est spiritu et protestatus est et dixit: “ Amen, amen dico vobis: Unus ex vobis tradet me ”.
21 dico vobis quia
Nova Vulgata Aspiciebant ad invicem discipuli, haesitantes de quo diceret.
22 Aspiciebant ergo ad invicem
Nova Vulgata Erat recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus.
23 Erat ergo recumbens
Nova Vulgata Innuit ergo huic Simon Petrus, ut interrogaret: “ Quis est, de quo dicit? ”.
24 Simon Petrus et dicit ei
Nova Vulgata Cum ergo recumberet ille ita supra pectus Iesu, dicit ei: “ Domine, quis est? ”.
25 Itaque cum recubuisset ille
Nova Vulgata Respondet Iesus: “ Ille est, cui ego intinctam buccellam porrexero ”. Cum ergo intinxisset buccellam, dat Iudae Simonis Iscariotis.
26 Respondit Iesus | intinctum panem et cum intinxisset panem dedit Iudae
Nova Vulgata Et post buccellam tunc introivit in illum Satanas. Dicit ergo ei Iesus: “ Quod facis, fac citius ”.
27 Dicit ei Iesus
Nova Vulgata 13,28Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei;
Nova Vulgata 13,29quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas, quia dicit ei Iesus: “ Eme ea, quae opus sunt nobis ad diem festum ”, aut egenis ut aliquid daret.
Nova Vulgata 13,30Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo; erat autem nox.
Nova Vulgata
13,31Cum ergo exisset, dicit Iesus: “ Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo;
Nova Vulgata 13,32si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso et continuo clarificabit eum.
Nova Vulgata 13,33Filioli, adhuc modicum vobiscum sum; quaeretis me, et sicut dixi Iudaeis: Quo ego vado, vos non potestis venire, et vobis dico modo.
Nova Vulgata 13,34Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem; sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.
Nova Vulgata 13,35In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis: si dilectionem habueritis ad invicem ”.
Nova Vulgata
Dicit ei Simon Petrus: “ Domine, quo vadis? ”. Respondit Iesus: “ Quo vado, non potes me modo sequi, sequeris autem postea ”.
36 Quo ego vado
Nova Vulgata Dicit ei Petrus: “ Domine, quare non possum te sequi modo? Animam meam pro te ponam ”.
37 Petrus quare non possum
Nova Vulgata Respondet Iesus: “ Animam tuam pro me pones? Amen, amen dico tibi: Non cantabit gallus, donec me ter neges.
38 Respondit Iesus | pro me ponis