Nova Vulgata1414,1Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum et in me credite.
Nova Vulgata14,2In domo Patris mei mansiones multae sunt; si quo minus, dixissem vobis quia vado parare vobis locum?
Nova Vulgata14,3Et si abiero et praeparavero vobis locum, iterum venio et accipiam vos ad meipsum, ut, ubi sum ego, et vos sitis.
Nova VulgataEt quo ego vado, scitis viam ”.
4et quo ego vado scitis et viam scitis
Nova Vulgata Dicit ei Thomas: “ Domine, nescimus quo vadis; quomodo possumus viam scire? ”.
5et quomodo
Nova Vulgata14,6Dicit ei Iesus: “ Ego sum via et veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me.
Nova VulgataSi cognovistis me, et Patrem meum utique cognoscetis; et amodo cognoscitis eum et vidistis eum ”.
7Si cognovissetis me | utique cognovissetis
Nova Vulgata14,8Dicit ei Philippus: “ Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis ”.
Nova VulgataDicit ei Iesus: “ Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovisti me, Philippe? Qui vidit me, vidit Patrem. Quomodo tu dicis: “Ostende nobis Patrem”?
9non cognovistis | vidit et Patrem
Nova VulgataNon credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba, quae ego loquor vobis, a meipso non loquor; Pater autem in me manens facit opera sua.
10ipse facit opera sua
Nova VulgataCredite mihi quia ego in Patre, et Pater in me est; alioquin propter opera ipsa credite.
11non creditis quia ego
Nova Vulgata 14,12Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, opera, quae ego facio, et ipse faciet et maiora horum faciet, quia ego ad Patrem vado.
Nova Vulgata14,13Et quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio;
Nova Vulgatasi quid petieritis me in nomine meo, ego faciam.
14hoc faciam
Nova Vulgata Si diligitis me, mandata mea servabitis;
15mandata mea servate
Nova Vulgata14,16et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum,
Nova VulgataSpiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum nec cognoscit. Vos cognoscitis eum, quia apud vos manet; et in vobis erit.
17nec scit eum vos autem cognoscitis eum quia apud vos manebit
Nova VulgataNon relinquam vos orphanos, venio ad vos.
18veniam ad vos
Nova Vulgata14,19Adhuc modicum, et mundus me iam non videt; vos autem videtis me, quia ego vivo et vos vivetis.
Nova Vulgata14,20In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me et ego in vobis.
Nova Vulgata14,21Qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui diligit me; qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum ”.
Nova Vulgata Dicit ei Iudas, non ille Iscariotes: “ Domine, et quid factum est, quia nobis manifestaturus es teipsum et non mundo? ”.
22Domine, quid factum est
Nova Vulgata14,23Respondit Iesus et dixit ei: “ Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus;
Nova Vulgataqui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermo quem auditis, non est meus, sed eius qui misit me, Patris.
24Et sermonem quem audistis
Nova Vulgata 14,25Haec locutus sum vobis apud vos manens.
Nova VulgataParaclitus autem, Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia, quae dixi vobis.
26quaecumque dixero vobis
Nova Vulgata14,27Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum neque formidet.
Nova VulgataAudistis quia ego dixi vobis: Vado et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis quia vado ad Patrem, quia Pater maior me est.
28gauderetis utique
Nova Vulgata14,29Et nunc dixi vobis, priusquam fiat, ut, cum factum fuerit, credatis.
Nova VulgataIam non multa loquar vobiscum, venit enim princeps mundi et in me non habet quidquam,
30princeps mundi huius
Nova Vulgata14,31sed, ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc.