Nova Vulgata1515,1Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est.
Nova VulgataOmnem palmitem in me non ferentem fructum tollit eum; et omnem, qui fert fructum, purgat eum, ut fructum plus afferat.
2tollet eum | purgabit eum
Nova Vulgata15,3Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis.
Nova Vulgata15,4Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.
Nova Vulgata15,5Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.
Nova VulgataSi quis in me non manserit, missus est foras sicut palmes et aruit, et colligunt eos et in ignem mittunt, et ardent.
6mittetur foras | colligent eos
Nova VulgataSi manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis, petite, et fiet vobis.
7petetis et net
Nova VulgataIn hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum multum afferatis et efficiamini mei discipuli.
8ut fructum plurimum
Nova Vulgata15,9Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos; manete in dilectione mea.
Nova VulgataSi praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione.
10sicut et ego
Nova Vulgata15,11Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.
Nova Vulgata 15,12Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos;
Nova Vulgata15,13maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis.
Nova VulgataVos amici mei estis, si feceritis, quae ego praecipio vobis.
14si feceritis quae
Nova VulgataIam non dico vos servos, quia servus nescit quid facit dominus eius; vos autem dixi amicos, quia omnia, quae audivi a Patre meo, nota feci vobis.
15quaecumque audivi
Nova VulgataNon vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos, ut vos eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat, ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.
16ut eatis
Nova Vulgata15,17Haec mando vobis, ut diligatis invicem.
Nova Vulgata 15,18Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.
Nova VulgataSi de mundo essetis, mundus, quod suum est, diligeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.
19si de mundo fuissetis | quod suum erat
Nova VulgataMementote sermonis, quem ego dixi vobis: Non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.
20mementote sermonis mei
Nova Vulgata15,21Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum, qui misit me.
Nova Vulgata15,22Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo.
Nova Vulgata15,23Qui me odit et Patrem meum odit.
Nova Vulgata15,24Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent; nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum.
Nova VulgataSed ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: “Odio me habuerunt gratis”.
25scriptus est quia
Nova Vulgata 15,26Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me;
Nova Vulgatased et vos testimonium perhibetis, quia ab initio mecum estis.