Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Ioannem - 16

Evangelium Secundum Ioannem

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 16 16,1Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini.
Nova Vulgata 16,2Absque synagogis facient vos; sed venit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo.
Nova Vulgata 16,3Et haec facient, quia non noverunt Patrem neque me.
Nova Vulgata Sed haec locutus sum vobis, ut, cum venerit hora eorum, reminiscamini eorum, quia ego dixi vobis. Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram.
4 reminiscamini quia
Nova Vulgata
16,5At nunc vado ad eum, qui me misit, et nemo ex vobis interrogat me: “Quo vadis?”.
Nova Vulgata 16,6Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.
Nova Vulgata 16,7Sed ego veritatem dico vobis: Expedit vobis, ut ego vadam. Si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos.
Nova Vulgata 16,8Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio:
Nova Vulgata 16,9de peccato quidem, quia non credunt in me;
Nova Vulgata de iustitia vero, quia ad Patrem vado, et iam non videtis me;
10 non videbitis me
Nova Vulgata 16,11de iudicio autem, quia princeps mundi huius iudicatus est.
Nova Vulgata
16,12Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.
Nova Vulgata Cum autem venerit ille, Spiritus veritatis, deducet vos in omnem veritatem; non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur et, quae ventura sunt, annuntiabit vobis.
13 docebit vos omnem veritatem
Nova Vulgata 16,14Ille me clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit vobis.
Nova Vulgata Omnia, quaecumque habet Pater, mea sunt; propterea dixi quia de meo accipit et annuntiabit vobis.
15 quia de meo accipiet
Nova Vulgata
Modicum, et iam non videtis me, et iterum modicum, et videbitis me ”.
16 non videbitis me | et videbitis me, quia vado ad Patrem
Nova Vulgata Dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem: “ Quid est hoc, quod dicit nobis: “Modicum, et non videtis me, et iterum modicum, et videbitis me” et: “Vado ad Patrem”? ”.
17 non videbitis me | et quia vado ad Patrem
Nova Vulgata 16,18Dicebant ergo: “ Quid est hoc, quod dicit: “Modicum”? Nescimus quid loquitur ”.
Nova Vulgata Cognovit Iesus quia volebant eum interrogare et dixit eis: “ De hoc quaeritis inter vos quia dixi: “Modicum, et non videtis me, et iterum modicum, et videbitis me”?
19 cognovit autem Iesus | non videbitis me
Nova Vulgata 16,20Amen, amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.
Nova Vulgata 16,21Mulier, cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius; cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium quia natus est homo in mundum.
Nova Vulgata 16,22Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollit a vobis.
Nova Vulgata 16,23Et in illo die me non rogabitis quidquam.
     Amen, amen dico vobis: Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.
Nova Vulgata 16,24Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.
Nova Vulgata 16,25Haec in proverbiis locutus sum vobis; venit hora, cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis.
Nova Vulgata 16,26Illo die in nomine meo petetis, et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis;
Nova Vulgata 16,27ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi.
Nova Vulgata 16,28Exivi a Patre et veni in mundum; iterum relinquo mundum et vado ad Patrem ”.
Nova Vulgata Dicunt discipuli eius: “ Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis.
29 dicunt ei discipuli eius
Nova Vulgata 16,30Nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi, ut quis te interroget; in hoc credimus quia a Deo existi ”.
Nova Vulgata 16,31Respondit eis Iesus: “ Modo creditis?
Nova Vulgata 16,32Ecce venit hora et iam venit, ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis; et non sum solus, quia Pater mecum est.
Nova Vulgata 16,33Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis; in mundo pressuram habetis, sed confidite, ego vici mundum ”.