Nova Vulgata1919,1Tunc ergo apprehendit Pilatus Iesum et flagellavit.
Nova Vulgata19,2Et milites, plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum;
Nova Vulgata19,3et veniebant ad eum et dicebant: “ Ave, rex Iudaeorum! ”, et dabant ei alapas.
Nova VulgataEt exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: “ Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia in eo invenio causam nullam ”.
4Exiit iterum
Nova VulgataExiit ergo Iesus foras, portans spineam coronam et purpureum vestimentum. Et dicit eis: “ Ecce homo! ”.
5Exiit ergo Iesus portans
Nova VulgataCum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamaverunt dicentes: “ Crucifige, crucifige! ”. Dicit eis Pilatus: “ Accipite eum vos et crucifigite; ego enim non invenio in eo causam ”.
6Clamabant dicentes
Nova Vulgata19,7Responderunt ei Iudaei: “ Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit ”.
Nova Vulgata 19,8Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit
Nova Vulgata19,9et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum: “ Unde es tu? ”. Iesus autem responsum non dedit ei.
Nova VulgataDicit ergo ei Pilatus: “ Mihi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo dimittere te et potestatem habeo crucifigere te? ”.
10potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere te
Nova Vulgata19,11Respondit Iesus: “ Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi esset datum desuper; propterea, qui tradidit me tibi, maius peccatum habet ”.
Nova Vulgata 19,12Exinde quaerebat Pilatus dimittere eum; Iudaei autem clamabant dicentes: “ Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris! Omnis, qui se regem facit, contradicit Caesari ”.
Nova Vulgata19,13Pilatus ergo, cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum, qui dicitur Lithostrotos, Hebraice autem Gabbatha.
Nova VulgataErat autem Parasceve Paschae, hora erat quasi sexta. Et dicit Iudaeis: “ Ecce rex vester! ”.
14hora quasi sexta
Nova VulgataClamaverunt ergo illi: “ Tolle, tolle, crucifige eum! ”. Dicit eis Pilatus: “ Regem vestrum crucifigam? ”. Responderunt pontifices: “ Non habemus regem nisi Caesarem ”.
15Illi autem clamabant | Dixit eis Pilatus
Nova VulgataTunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur. Susceperunt ergo Iesum.
16Susceperunt autem Iesum et eduxerunt
Nova Vulgata Et baiulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariae locum, quod Hebraice dicitur Golgotha,
17Calvariae locum hebraice Golgotha
Nova Vulgata19,18ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Iesum.
Nova Vulgata19,19Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem; erat autem scriptum: “ Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum ”.
Nova VulgataHunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum, quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Iesus; et erat scriptum Hebraice, Latine, Graece.
20hebraice, graece et latine
Nova Vulgata19,21Dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum: “ Noli scribere: Rex Iudaeorum, sed: Ipse dixit: “Rex sum Iudaeorum” ”.
Nova Vulgata19,22Respondit Pilatus: “ Quod scripsi, scripsi! ”.
Nova Vulgata Milites ergo cum crucifixissent Iesum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum.
23cum crucifixissent eum
Nova Vulgata19,24Dixerunt ergo ad invicem: “ Non scindamus eam, sed sortiamur de illa, cuius sit ”, ut Scriptura impleatur dicens: “ Partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem ”. Et milites quidem haec fecerunt.
Nova Vulgata 19,25Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius, Maria Cleopae, et Maria Magdalene.
Nova VulgataCum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri: “ Mulier, ecce filius tuus ”.
26dicit matri suae
Nova Vulgata19,27Deinde dicit discipulo: “ Ecce mater tua ”. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.
Nova Vulgata 19,28Post hoc sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit: “ Sitio ”.
Nova VulgataVas positum erat aceto plenum; spongiam ergo plenam aceto hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius.
29Vas ergo positum erat aceto plenum; illi autem spongiam plenam
Nova Vulgata19,30Cum ergo accepisset acetum, Iesus dixit: “ Consummatum est! ”. Et inclinato capite tradidit spiritum.
Nova Vulgata Iudaei ergo, quoniam Parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato, erat enim magnus dies illius sabbati, rogaverunt Pilatum, ut frangerentur eorum crura, et tollerentur.
31dies ille sabbati
Nova Vulgata19,32Venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius, qui crucifixus est cum eo;
Nova Vulgata19,33ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura,
Nova Vulgata19,34sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua.
Nova Vulgata19,35Et qui vidit, testimonium perhibuit, et verum est eius testimonium, et ille scit quia vera dicit, ut et vos credatis.
Nova VulgataFacta sunt enim haec, ut Scriptura impleatur: “ Os non comminuetur eius ”,
36os non comminuetis ex
Nova Vulgata19,37et iterum alia Scriptura dicit: “ Videbunt in quem transfixerunt ”.
Nova Vulgata Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathaea, qui erat discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudaeorum, ut tolleret corpus Iesu; et permisit Pilatus. Venit ergo et tulit corpus eius.
38eo quod esset discipulus Iesu | tulit corpus Iesu
Nova VulgataVenit autem et Nicodemus, qui venerat ad eum nocte primum, ferens mixturam myrrhae et aloes quasi libras centum.
39qui venerat ad Iesum
Nova VulgataAcceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos Iudaeis est sepelire.
40ligaverunt eum
Nova Vulgata19,41Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus, et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat.
Nova Vulgata19,42Ibi ergo propter Parascevem Iudaeorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Iesum.