Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Ioannem - 20

Evangelium Secundum Ioannem

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 20 Prima autem sabbatorum Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento.
1 Una autem sabbati
Nova Vulgata Currit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum, quem amabat Iesus, et dicit eis: “ Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus, ubi posuerunt eum! ”.
2 Cucurrit ergo
Nova Vulgata Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et veniebant ad monumentum.
3 et venerunt ad monumentum
Nova Vulgata 20,4Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum;
Nova Vulgata 20,5et cum se inclinasset, videt posita linteamina, non tamen introivit.
Nova Vulgata Venit ergo et Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum; et videt linteamina posita
6 Venit ergo Simon Petrus
Nova Vulgata 20,7et sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum.
Nova Vulgata Tunc ergo introivit et alter discipulus, qui venerat primus ad monumentum, et vidit et credidit.
8 et ille discipulus
Nova Vulgata 20,9Nondum enim sciebant Scripturam quia oportet eum a mortuis resurgere.
Nova Vulgata 20,10Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli.
Nova Vulgata
Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se in monumentum 
11 inclinavit se et prospexit in monumentum
Nova Vulgata et videt duos angelos in albis sedentes, unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu.
12 et vidit duos angelos
Nova Vulgata Et dicunt ei illi: “ Mulier, quid ploras? ”. Dicit eis: “ Tulerunt Dominum meum, et nescio, ubi posuerunt eum ”.
13 Dicunt ei illi | dicit eis quia
Nova Vulgata 20,14Haec cum dixisset, conversa est retrorsum et videt Iesum stantem et non sciebat quia Iesus est.
Nova Vulgata 20,15Dicit ei Iesus: “ Mulier, quid ploras? Quem quaeris? ”. Illa, existimans quia hortulanus esset, dicit ei: “ Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum tollam ”.
Nova Vulgata Dicit ei Iesus: “ Maria! ”. Conversa illa dicit ei Hebraice: “ Rabbuni! ” — quod dicitur Magister —.
16 dicit ei: Rabboni
Nova Vulgata Dicit ei Iesus: “ Iam noli me tenere, nondum enim ascendi ad Patrem; vade autem ad fratres meos et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, et Deum meum et Deum vestrum ”.
17 noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum
Nova Vulgata Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: “ Vidi Dominum! ”, et quia haec dixit ei.
18 adnuntians discipulis quia | et haec dixit mihi
Nova Vulgata
Cum esset ergo sero die illa prima sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli propter metum Iudaeorum, venit Iesus et stetit in medio et dicit eis: “ Pax vobis! ”.
19 una sabbatorum
Nova Vulgata 20,20Et hoc cum dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino.
Nova Vulgata 20,21Dixit ergo eis iterum: “ Pax vobis! Sicut misit me Pater, et ego mitto vos ”.
Nova Vulgata Et cum hoc dixisset, insufflavit et dicit eis: “ Accipite Spiritum Sanctum.
22 Hoc cum dixisset
Nova Vulgata Quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis; quorum retinueritis, retenta sunt ”.
23 remittuntur eis et quorum | detenta sunt
Nova Vulgata
20,24Thomas autem, unus ex Duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis, quando venit Iesus.
Nova Vulgata Dicebant ergo ei alii discipuli: “ Vidimus Dominum! ”. Ille autem dixit eis: “ Nisi videro in manibus eius signum clavorum et mittam digitum meum in signum clavorum et mittam manum meam in latus eius, non credam ”.
25 Dixerunt ergo | fixuram clavorum | in locum clavorum
Nova Vulgata
20,26Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus, et Thomas cum eis. Venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit: “ Pax vobis! ”.
Nova Vulgata Deinde dicit Thomae: “ Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum, et noli fieri incredulus sed fidelis! ”.
27 noli esse
Nova Vulgata 20,28Respondit Thomas et dixit ei: “ Dominus meus et Deus meus! ”.
Nova Vulgata 20,29Dicit ei Iesus: “ Quia vidisti me, credidisti. Beati, qui non viderunt et crediderunt! ”.
Nova Vulgata
20,30Multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc;
Nova Vulgata 20,31haec autem scripta sunt, ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius.