Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Ioannem - 21

Evangelium Secundum Ioannem

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 21 Postea manifestavit se iterum Iesus discipulis ad mare Tiberiadis; manifestavit autem sic.
1 Iesus ad mare
Nova Vulgata 21,2Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei et alii ex discipulis eius duo.
Nova Vulgata Dicit eis Simon Petrus: “ Vado piscari ”. Dicunt ei: “ Venimus et nos tecum ”. Exierunt et ascenderunt in navem; et illa nocte nihil prendiderunt.
3 Et exierunt et ascenderunt
Nova Vulgata
Mane autem iam facto, stetit Iesus in litore; non tamen sciebant discipuli quia Iesus est.
4 non tamen cognoverunt
Nova Vulgata 21,5Dicit ergo eis Iesus: “ Pueri, numquid pulmentarium habetis? ”. Responderunt ei: “ Non ”.
Nova Vulgata Ille autem dixit eis: “ Mittite in dexteram navigii rete et invenietis ”. Miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium.
6 Dicit eis
Nova Vulgata Dicit ergo discipulus ille, quem diligebat Iesus, Petro: “ Dominus est! ”. Simon ergo Petrus, cum audisset quia Dominus est, tunicam succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare;
7 Simon Petrus
Nova Vulgata 21,8alii autem discipuli navigio venerunt, non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis, trahentes rete piscium.
Nova Vulgata
Ut ergo descenderunt in terram, vident prunas positas et piscem superpositum et panem.
9 viderunt prunas
Nova Vulgata 21,10Dicit eis Iesus: “ Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc ”.
Nova Vulgata Ascendit ergo Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus; et cum tanti essent, non est scissum rete.
11 Ascendit Simon Petrus
Nova Vulgata Dicit eis Iesus: “ Venite, prandete ”. Nemo autem audebat discipulorum interrogare eum: “ Tu quis es? ”, scientes quia Dominus est.
12 Et nemo audebat discentium | quia Dominus esset
Nova Vulgata
Venit Iesus et accipit panem et dat eis et piscem similiter.
13 Et venit Iesus et accepit
Nova Vulgata 21,14Hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis, cum resurrexisset a mortuis.
Nova Vulgata
21,15Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Iesus: “ Simon Ioannis, diligis me plus his? ”. Dicit ei: “ Etiam, Domine, tu scis quia amo te ”. Dicit ei: “ Pasce agnos meos ”.
Nova Vulgata Dicit ei iterum secundo: “ Simon Ioannis, diligis me? ”. Ait illi: “ Etiam, Domine, tu scis quia amo te ”. Dicit ei: “ Pasce oves meas ”.
16 Dicit ei iterum Simon Ioannis | Pasce agnos meos
Nova Vulgata 21,17Dicit ei tertio: “ Simon Ioannis, amas me? ”. Contristatus est Petrus quia dixit ei tertio: “ Amas me? ”, et dicit ei: “ Domine, tu omnia scis, tu cognoscis quia amo te ”. Dicit ei: “ Pasce oves meas.
Nova Vulgata Amen, amen dico tibi: Cum esses iunior, cingebas teipsum et ambulabas, ubi volebas; cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet, quo non vis ”.
18 cingebas te et ambulabas
Nova Vulgata 21,19Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et hoc cum dixisset, dicit ei: “ Sequere me ”.
Nova Vulgata
Conversus Petrus videt illum discipulum, quem diligebat Iesus, sequentem, qui et recubuit in cena super pectus eius et dixit: “ Domine, quis est qui tradit te? ”.
20 Petrus vidit
Nova Vulgata 21,21Hunc ergo cum vidisset Petrus, dicit Iesu: “ Domine, hic autem quid? ”.
Nova Vulgata Dicit ei Iesus: “ Si eum volo manere donec veniam, quid ad te? Tu me sequere ”.
22 si sic eum volo manere
Nova Vulgata Exivit ergo sermo iste in fratres quia discipulus ille non moritur. Non autem dixit ei Iesus: “ Non moritur ”, sed: “ Si eum volo manere donec veniam, quid ad te? ”.
23 sed si sic eum volo manere donec venio
Nova Vulgata
21,24Hic est discipulus, qui testimonium perhibet de his et scripsit haec, et scimus quia verum est testimonium eius.
Nova Vulgata 21,25Sunt autem et alia multa, quae fecit Iesus, quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos, qui scribendi sunt, libros.