Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Ioannem - 5

Evangelium Secundum Ioannem

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 5 Post haec erat dies festus Iudaeorum, et ascendit Iesus Hierosolymam.
1 Hierosolymis
Nova Vulgata Est autem Hierosolymis, super Probatica, piscina, quae cognominatur Hebraice Bethsatha, quinque porticus habens.
2 hebraice Bethsaida
Nova Vulgata In his iacebat multitudo languentium, caecorum, claudorum, aridorum.
3 multitudo magna languentium | aridorum exspectantium aquae motum
Nova Vulgata  
4 Ed. Clem. cum aliq. codd.: Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquae, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate
Nova Vulgata
5,5Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua.
Nova Vulgata 5,6Hunc cum vidisset Iesus iacentem, et cognovisset quia multum iam tempus habet, dicit ei: “ Vis sanus fieri? ”.
Nova Vulgata Respondit ei languidus: “ Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam; dum autem venio ego, alius ante me descendit ”.
7 dum venio enim ego
Nova Vulgata 5,8Dicit ei Iesus: “ Surge, tolle grabatum tuum et ambula ”.
Nova Vulgata 5,9Et statim sanus factus est homo et sustulit grabatum suum et ambulabat.
     Erat autem sabbatum in illo die.
Nova Vulgata Dicebant ergo Iudaei illi, qui sanatus fuerat: “ Sabbatum est, et non licet tibi tollere grabatum tuum ”.
10 Dicebant Iudaei illi | sabbatum est, non licet
Nova Vulgata Ille autem respondit eis: “ Qui me fecit sanum, ille mihi dixit: “Tolle grabatum tuum et ambula ”.
11 Respondit eis
Nova Vulgata Interrogaverunt eum: “ Quis est ille homo, qui dixit tibi: “Tolle et ambula”? ”.
12 Interrogaverunt ergo eum | tolle grabattum tuum et ambula
Nova Vulgata Is autem, qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset; Iesus enim declinavit a turba constituta in loco.
13 declinavit turba
Nova Vulgata 5,14Postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi: “ Ecce sanus factus es; iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat ”.
Nova Vulgata 5,15Abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset, qui fecit eum sanum.
Nova Vulgata Et propterea persequebantur Iudaei Iesum, quia haec faciebat in sabbato.
16 Propterea
Nova Vulgata 5,17Iesus autem respondit eis: “ Pater meus usque modo operatur, et ego operor ”.
Nova Vulgata 5,18Propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo.
Nova Vulgata
Respondit itaque Iesus et dixit eis: “ Amen, amen dico vobis: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; quaecumque enim ille faciat, haec et Filius similiter facit.
19 ille fecerit
Nova Vulgata 5,20Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei, quae ipse facit, et maiora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.
Nova Vulgata 5,21Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.
Nova Vulgata 5,22Neque enim Pater iudicat quemquam, sed iudicium omne dedit Filio,
Nova Vulgata
5,23ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.
Nova Vulgata Amen, amen dico vobis: Qui verbum meum audit et credit ei, qui misit me, habet vitam aeternam et in iudicium non venit, sed transiit a morte in vitam.
24 dico vobis quia | sed transit
Nova Vulgata Amen, amen dico vobis: Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei et, qui audierint, vivent.
25 quia venit hora
Nova Vulgata 5,26Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso;
Nova Vulgata et potestatem dedit ei iudicium facere, quia Filius hominis est.
27 et iudicium facere
Nova Vulgata 5,28Nolite mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem eius
Nova Vulgata 5,29et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii.
Nova Vulgata 5,30Non possum ego a meipso facere quidquam; sicut audio, iudico, et iudicium meum iustum est, quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me.
Nova Vulgata
Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum; 
31 de me testimonium
Nova Vulgata 5,32alius est, qui testimonium perhibet de me, et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me.
Nova Vulgata 5,33Vos misistis ad Ioannem, et testimonium perhibuit veritati;
Nova Vulgata 5,34ego autem non ab homine testimonium accipio, sed haec dico, ut vos salvi sitis.
Nova Vulgata 5,35Ille erat lucerna ardens et lucens, vos autem voluistis exsultare ad horam in luce eius.
Nova Vulgata
5,36Ego autem habeo testimonium maius Ioanne; opera enim, quae dedit mihi Pater, ut perficiam ea, ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me quia Pater me misit;
Nova Vulgata 5,37et, qui misit me, Pater, ipse testimonium perhibuit de me. Neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis,
Nova Vulgata 5,38et verbum eius non habetis in vobis manens, quia, quem misit ille, huic vos non creditis.
Nova Vulgata 5,39Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere; et illae sunt, quae testimonium perhibent de me.
Nova Vulgata 5,40Et non vultis venire ad me, ut vitam habeatis.
Nova Vulgata
Gloriam ab hominibus non accipio,
41 Claritatem ab hominibus
Nova Vulgata 5,42sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.
Nova Vulgata 5,43Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.
Nova Vulgata 5,44Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam, quae a solo est Deo, non quaeritis?
Nova Vulgata 5,45Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem; est qui accuset vos: Moyses, in quo vos speratis.
Nova Vulgata 5,46Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit.
Nova Vulgata 5,47Si autem illius litteris non creditis, quomodo meis verbis credetis? ”.