Nova Vulgata7Et post haec ambulabat Iesus in Galilaeam; non enim volebat in Iudaeam ambulare, quia quaerebant eum Iudaei interficere.
1Post haec
Nova Vulgata 7,2Erat autem in proximo dies festus Iudaeorum, Scenopegia.
Nova VulgataDixerunt ergo ad eum fratres eius: “ Transi hinc et vade in Iudaeam, ut et discipuli tui videant opera tua, quae facis.
3Dixerunt autem
Nova Vulgata7,30Quaerebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora eius.
Nova Vulgata7,4Nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse. Si haec facis, manifesta teipsum mundo ”.
Nova Vulgata7,5Neque enim fratres eius credebant in eum.
Nova VulgataDicit ergo eis Iesus: “ Tempus meum nondum adest, tempus autem vestrum semper est paratum.
6tempus meum nondum advenit
Nova Vulgata7,7Non potest mundus odisse vos, me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala sunt.
Nova Vulgata7,8Vos ascendite ad diem festum, ego non ascendo ad diem festum istum, quia meum tempus nondum impletum est ”.
Nova VulgataHaec autem cum dixisset, ipse mansit in Galilaea.
9Haec cum dixisset
Nova Vulgata Ut autem ascenderunt fratres eius ad diem festum, tunc et ipse ascendit, non manifeste sed quasi in occulto.
10ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum
Nova Vulgata7,11Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant: “ Ubi est ille? ”.
Nova VulgataEt murmur multus de eo erat in turba. Alii quidem dicebant: “ Bonus est! ”; alii autem dicebant: “ Non, sed seducit turbam! ”.
12Quidam enim dicebant | sed seducit turbas
Nova Vulgata7,13Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum.
Nova Vulgata 7,14Iam autem die festo mediante, ascendit Iesus in templum et docebat.
Nova VulgataMirabantur ergo Iudaei dicentes: “ Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit? ”.
15et mirabantur Iudaei
Nova VulgataRespondit ergo eis Iesus et dixit: “ Mea doctrina non est mea sed eius, qui misit me.
16Respondit eis
Nova Vulgata7,17Si quis voluerit voluntatem eius facere, cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.
Nova Vulgata7,18Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit; qui autem quaerit gloriam eius, qui misit illum, hic verax est, et iniustitia in illo non est.
Nova Vulgata7,19Nonne Moyses dedit vobis legem? Et nemo ex vobis facit legem. Quid me quaeritis interficere? ”.
Nova VulgataRespondit turba: “ Daemonium habes! Quis te quaerit interficere? ”.
20Respondit turba et dixit
Nova Vulgata7,21Respondit Iesus et dixit eis: “ Unum opus feci, et omnes miramini.
Nova Vulgata7,22Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem — non quia ex Moyse est sed ex patribus — et in sabbato circumciditis hominem.
Nova Vulgata7,23Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysis, mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato?
Nova Vulgata7,24Nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate ”.
Nova Vulgata Dicebant ergo quidam ex Hierosolymitis: “ Nonne hic est, quem quaerunt interficere?
25ex Hierosolymis
Nova Vulgata7,26Et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus?
Nova Vulgata7,27Sed hunc scimus unde sit, Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit ”.
Nova VulgataClamavit ergo docens in templo Iesus et dicens: “ Et me scitis et unde sim scitis. Et a meipso non veni, sed est verus, qui misit me, quem vos non scitis.
28clamabat ergo
Nova VulgataEgo scio eum, quia ab ipso sum, et ipse me misit ”.
31quae hic facit
Nova Vulgata7,31De turba autem multi crediderunt in eum et dicebant: “ Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quae hic fecit? ”.
Nova Vulgata Audierunt pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt pontifices et pharisaei ministros, ut apprehenderent eum.
32miserunt principes
Nova Vulgata7,33Dixit ergo Iesus: “ Adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum, qui misit me.
Nova Vulgata7,34Quaeretis me et non invenietis; et ubi sum ego, vos non potestis venire ”.
Nova VulgataDixerunt ergo Iudaei ad seipsos: “ Quo hic iturus est, quia nos non inveniemus eum? Numquid in dispersionem Graecorum iturus est et docturus Graecos?
35quia non inveniemus | dispersionem gentium | docturus gentes
Nova Vulgata7,36Quis est hic sermo, quem dixit: “Quaeretis me et non invenietis” et: “Ubi sum ego, vos non potestis venire”? ”.
Nova Vulgata In novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamavit dicens: “ Si quis sitit, veniat ad me et bibat,
37et clamabat dicens
Nova Vulgata7,38qui credit in me. Sicut dixit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae ”.
Nova Vulgata7,39Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant qui crediderant in eum. Nondum enim erat Spiritus, quia Iesus nondum fuerat glorificatus.
Nova Vulgata Ex illa ergo turba, cum audissent hos sermones, dicebant: “ Hic est vere propheta! ”;
40sermones eius
Nova Vulgata7,41alii dicebant: “ Hic est Christus! ”; quidam autem dicebant: “ Numquid a Galilaea Christus venit?
Nova VulgataNonne Scriptura dixit: “Ex semine David et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus”?”.
42Nonne Scriptura dicit quia | et Bethleem castello
Nova Vulgata7,43Dissensio itaque facta est in turba propter eum.
Nova Vulgata 7,44Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum, sed nemo misit super illum manus.
Nova Vulgata7,45Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisaeos; et dixerunt eis illi: “ Quare non adduxistis eum?”.
Nova VulgataResponderunt ministri: “ Numquam sic locutus est homo ”.
46numquam sic locutus est homo sicut hic homo
Nova Vulgata7,47Responderunt ergo eis pharisaei: “ Numquid et vos seducti estis?
Nova Vulgata7,48Numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex pharisaeis?
Nova Vulgata7,49Sed turba haec, quae non novit legem, maledicti sunt! ”.
Nova VulgataDicit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum antea, qui unus erat ex ipsis:
50qui venit ad eum nocte
Nova Vulgata7,51“ Numquid lex nostra iudicat hominem, nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat? ”.
Nova VulgataResponderunt et dixerunt ei: “ Numquid et tu ex Galilaea es? Scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit! ”.
52Galilaeus es
Nova Vulgata7,53Et reversi sunt unusquisque in domum suam.