Nova Vulgata8Iesus autem perrexit in montem Oliveti.
1-11desunt in aliq. codd.
Nova VulgataDiluculo autem iterum venit in templum, et omnis populus veniebat ad eum, et sedens docebat eos.
2et diluculo | venit ad eum
Nova Vulgata8,3Adducunt autem scribae et pharisaei mulierem in adulterio deprehensam et statuerunt eam in medio
Nova Vulgataet dicunt ei: “ Magister, haec mulier manifesto deprehensa est in adulterio.
4et dixerunt ei | modo deprehensa est
Nova Vulgata8,5In lege autem Moyses mandavit nobis huiusmodi lapidare; tu ergo quid dicis? ”.
Nova VulgataHoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Iesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra.
6Haec autem dicebant
Nova Vulgata8,7Cum autem perseverarent interrogantes eum, erexit se et dixit eis: “ Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat ”;
Nova Vulgata8,8et iterum se inclinans scribebat in terra.
Nova Vulgata8,9Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus, et remansit solus, et mulier in medio stans.
Nova Vulgata8,10Erigens autem se Iesus dixit ei: “ Mulier, ubi sunt? Nemo te condemnavit? ”.
Nova VulgataQuae dixit: “ Nemo, Domine ”. Dixit autem Iesus: “ Nec ego te condemno; vade et amplius iam noli peccare ”.
11te condemnabo
Nova Vulgata 8,12Iterum ergo locutus est eis Iesus dicens: “ Ego sum lux mundi; qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae ”.
Nova Vulgata8,13Dixerunt ergo ei pharisaei: “ Tu de teipso testimonium perhibes; testimonium tuum non est verum ”.
Nova Vulgata8,14Respondit Iesus et dixit eis: “ Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum, quia scio unde veni et quo vado; vos autem nescitis unde venio aut quo vado.
Nova Vulgata8,15Vos secundum carnem iudicatis, ego non iudico quemquam.
Nova Vulgata8,16Et si iudico ego, iudicium meum verum est, quia solus non sum, sed ego et, qui me misit, Pater.
Nova VulgataSed et in lege vestra scriptum est quia duorum hominum testimonium verum est.
17Et in lege
Nova Vulgata8,18Ego sum, qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater ”.
Nova Vulgata8,19Dicebant ergo ei: “ Ubi est Pater tuus? ”. Respondit Iesus: “ Neque me scitis neque Patrem meum; si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis ”.
Nova Vulgata8,20Haec verba locutus est in gazophylacio docens in templo; et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora eius.
Nova Vulgata Dixit ergo iterum eis: “ Ego vado, et quaeretis me et in peccato vestro moriemini! Quo ego vado, vos non potestis venire ”.
21iterum eis Iesus | et quaeritis me
Nova Vulgata8,22Dicebant ergo Iudaei: “ Numquid interficiet semetipsum, quia dicit: “Quo ego vado, vos non potestis venire”? ”.
Nova Vulgata8,23Et dicebat eis: “ Vos de deorsum estis, ego de supernis sum; vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo.
Nova VulgataDixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris; si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris ”.
24quia ego sum, moriemini in peccato vestro
Nova VulgataDicebant ergo ei: “ Tu quis es? ”. Dixit eis Iesus: “ In principio: id quod et loquor vobis!
25principium quia et loquor
Nova Vulgata8,26Multa habeo de vobis loqui et iudicare; sed, qui misit me, verax est, et ego, quae audivi ab eo, haec loquor ad mundum ”.
Nova VulgataNon cognoverunt quia Patrem eis dicebat.
27Et non cognoverunt
Nova Vulgata8,28Dixit ergo eis Iesus: “ Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum et a meipso facio nihil, sed, sicut docuit me Pater, haec loquor.
Nova Vulgata8,29Et qui me misit, mecum est; non reliquit me solum, quia ego, quae placita sunt ei, facio semper ”.
Nova Vulgata8,30Haec illo loquente, multi crediderunt in eum.
Nova Vulgata Dicebat ergo Iesus ad eos, qui crediderunt ei, Iudaeos: “ Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei estis
31discipuli mei eritis
Nova Vulgata8,32et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos ”.
Nova VulgataResponderunt ei: “ Semen Abrahae sumus et nemini servivimus umquam! Quomodo tu dicis: “Liberi fietis”? ”.
33liberi eritis
Nova VulgataRespondit eis Iesus: “ Amen, amen dico vobis: Omnis, qui facit peccatum, servus est peccati.
34quia omnis qui facit
Nova Vulgata8,35Servus autem non manet in domo in aeternum; filius manet in aeternum.
Nova Vulgata8,36Si ergo Filius vos liberaverit, vere liberi eritis.
Nova VulgataScio quia semen Abrahae estis; sed quaeritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis.
37Scio quia filii Abrahae
Nova VulgataEgo, quae vidi apud Patrem, loquor; et vos ergo, quae audivistis a patre, facitis ”.
38Ego quod vidi | et vos quae vidistis apud patrem vestrum
Nova VulgataResponderunt et dixerunt ei: “ Pater noster Abraham est ”. Dicit eis Iesus: “ Si filii Abrahae essetis, opera Abrahae faceretis.
39si filii Abrahae estis opera Abrahae facite
Nova Vulgata8,40Nunc autem quaeritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo; hoc Abraham non fecit.
Nova Vulgata8,41Vos facitis opera patris vestri ”. Dixerunt itaque ei: “ Nos ex fornicatione non sumus nati; unum patrem habemus Deum! ”.
Nova VulgataDixit eis Iesus: “ Si Deus pater vester esset, diligeretis me; ego enim ex Deo processi et veni, neque enim a meipso veni, sed ille me misit.
42Dixit ergo eis Iesus | diligeretis utique me
Nova Vulgata8,43Quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum.
Nova VulgataVos ex patre Diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio et in veritate non stabat, quia non est veritas in eo. Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater eius.
44in veritate non stetit
Nova Vulgata8,45Ego autem quia veritatem dico non creditis mihi.
Nova Vulgata8,46Quis ex vobis arguit me de peccato? Si veritatem dico, quare vos non creditis mihi?
Nova Vulgata8,47Qui est ex Deo, verba Dei audit; propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis ”.
Nova Vulgata Responderunt Iudaei et dixerunt ei: “ Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu et daemonium habes? ”.
48Responderunt igitur Iudaei
Nova Vulgata8,49Respondit Iesus: “ Ego daemonium non habeo, sed honorifico Patrem meum, et vos inhonoratis me.
Nova Vulgata8,50Ego autem non quaero gloriam meam; est qui quaerit et iudicat.
Nova Vulgata8,51Amen, amen dico vobis: Si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum ”.
Nova VulgataDixerunt ergo ei Iudaei: “ Nunc cognovimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est et prophetae, et tu dicis: “Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in aeternum”.
52Dixerunt ergo Iudaei
Nova Vulgata8,53Numquid tu maior es patre nostro Abraham, qui mortuus est? Et prophetae mortui sunt! Quem teipsum facis? ”.
Nova VulgataRespondit Iesus: “ Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est; est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis: “Deus noster est!”,
54dicitis quia
Nova Vulgataet non cognovistis eum. Ego autem novi eum. Et si dixero: Non scio eum, ero similis vobis, mendax; sed scio eum et sermonem eius servo.
55si dixero quia
Nova Vulgata8,56Abraham pater vester exsultavit, ut videret diem meum, et vidit et gavisus est ”.
Nova Vulgata8,57Dixerunt ergo Iudaei ad eum: “ Quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti? ”.
Nova Vulgata8,58Dixit eis Iesus: “ Amen, amen dico vobis: Antequam Abraham fieret, ego sum ”.
Nova Vulgata8,59Tulerunt ergo lapides, ut iacerent in eum; Iesus autem abscondit se et exivit de templo.