Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Ioannem - 9

Evangelium Secundum Ioannem

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 9 9,1Et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate.
Nova Vulgata Et interrogaverunt eum discipuli sui dicentes: “ Rabbi, quis peccavit, hic aut parentes eius, ut caecus nasceretur? ”.
2 discipuli sui: Rabbi
Nova Vulgata 9,3Respondit Iesus: “ Neque hic peccavit neque parentes eius, sed ut manifestentur opera Dei in illo.
Nova Vulgata Nos oportet operari opera eius, qui misit me, donec dies est; venit nox, quando nemo potest operari.
4 me oportet
Nova Vulgata 9,5Quamdiu in mundo sum, lux sum mundi ”.
Nova Vulgata 9,6Haec cum dixisset, exspuit in terram et fecit lutum ex sputo et linivit lutum super oculos eius
Nova Vulgata 9,7et dixit ei: “ Vade, lava in natatoria Siloae! ” — quod interpretatur Missus —. Abiit ergo et lavit et venit videns.
Nova Vulgata Itaque vicini et, qui videbant eum prius quia mendicus erat, dicebant: “ Nonne hic est, qui sedebat et mendicabat? ”;
8 Alii dicebant quia
Nova Vulgata alii dicebant: “ Hic est! ”; alii dicebant: “ Nequaquam, sed similis est eius! ”. Ille dicebat: “ Ego sum! ”.
9 Alii autem: Nequaquam | Ille dicebat quia
Nova Vulgata Dicebant ergo ei: “ Quomodo igitur aperti sunt oculi tibi? ”.
10 Quomodo aperti sunt
Nova Vulgata Respondit ille: “ Homo, qui dicitur Iesus, lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi: “Vade ad Siloam et lava! “. Abii ergo et lavi et vidi ”.
11 ad natatoriam Siloae | et abii et lavi
Nova Vulgata Et dixerunt ei: “ Ubi est ille? ”. Ait: “ Nescio ”.
12 Dixerunt
Nova Vulgata
9,13Adducunt eum ad pharisaeos, qui caecus fuerat. 
Nova Vulgata Erat autem sabbatum, in qua die lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius.
14 sabbatum quando lutum
Nova Vulgata Iterum ergo interrogabant et eum pharisaei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: “ Lutum posuit super oculos meos, et lavi et video ”.
15 interrogabant eum pharisaei quomodo | mihi super oculos et lavi
Nova Vulgata Dicebant ergo ex pharisaeis quidam: “ Non est hic homo a Deo, quia sabbatum non custodit! ”; alii autem dicebant: “ Quomodo potest homo peccator haec signa facere? ”. Et schisma erat in eis.
16 Alii dicebant
Nova Vulgata Dicunt ergo caeco iterum: “ Tu quid dicis de eo quia aperuit oculos tuos? ”. Ille autem dixit: “ Propheta est! ”.
17 qui aperuit oculos
Nova Vulgata 9,18Non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes eius, qui viderat.
Nova Vulgata 9,19Et interrogaverunt eos dicentes: “ Hic est filius vester, quem vos dicitis quia caecus natus est? Quomodo ergo nunc videt? ”.
Nova Vulgata Responderunt ergo parentes eius et dixerunt: “ Scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est.
20 Responderunt eis parentes eius
Nova Vulgata Quomodo autem nunc videat nescimus, aut quis eius aperuit oculos nos nescimus; ipsum interrogate. Aetatem habet; ipse de se loquetur! ”.
21 ipse de se loquatur
Nova Vulgata 9,22Haec dixerunt parentes eius, quia timebant Iudaeos; iam enim conspiraverant Iudaei, ut, si quis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret.
Nova Vulgata Propterea parentes eius dixerunt: “ Aetatem habet; ipsum interrogate! ”.
23 dixerunt quia
Nova Vulgata
9,24Vocaverunt ergo rursum hominem, qui fuerat caecus, et dixerunt ei: “ Da gloriam Deo! Nos scimus quia hic homo peccator est ”.
Nova Vulgata Respondit ergo ille: “ Si peccator est nescio; unum scio quia caecus cum essem, modo video ”.
25 Dixit ergo ille
Nova Vulgata Dixerunt ergo illi: “ Quid fecit tibi? Quomodo aperuit oculos tuos? ”.
26 aperuit tibi oculos
Nova Vulgata Respondit eis: “ Dixi vobis iam, et non audistis; quid iterum vultis audire? Numquid et vos vultis discipuli eius fieri? ”.
27 et audistis
Nova Vulgata Et maledixerunt ei et dixerunt: “ Tu discipulus illius es, nos autem Moysis discipuli sumus.
28 Maledixerunt
Nova Vulgata 9,29Nos scimus quia Moysi locutus est Deus, hunc autem nescimus unde sit ”.
Nova Vulgata Respondit homo et dixit eis: “ In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos!
30 Respondit ille homo
Nova Vulgata Scimus quia peccatores Deus non audit, sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit, hunc exaudit.
31 Scimus autem quia
Nova Vulgata 9,32A saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati;
Nova Vulgata 9,33nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam ”.
Nova Vulgata Responderunt et dixerunt ei: “ In peccatis tu natus es totus et tu doces nos? ”. Et eiecerunt eum foras.
34 in peccatis natus es
Nova Vulgata
Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et, cum invenisset eum, dixit ei: “ Tu credis in Filium hominis? ”.
35 credis in Filium Dei
Nova Vulgata Respondit ille et dixit: “ Et quis est, Domine, ut credam in eum? ”.
36 Quis est
Nova Vulgata Dixit ei Iesus: “ Et vidisti eum; et, qui loquitur tecum, ipse est ”.
37 Et dixit
Nova Vulgata At ille ait: “ Credo, Domine! ”; et adoravit eum.
38 et procidens adoravit eum
Nova Vulgata Et dixit Iesus: “ In iudicium ego in hunc mundum veni, ut, qui non vident, videant, et, qui vident, caeci fiant ”.
39 Dixit ei Iesus
Nova Vulgata Audierunt haec ex pharisaeis, qui cum ipso erant, et dixerunt ei: “ Numquid et nos caeci sumus? ”.
40 Et audierunt ex pharisaeis
Nova Vulgata Dixit eis Iesus: “ Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis: “Videmus!”; peccatum vestrum manet ”.
41 nunc vero dicitis quia