Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Lucam - 11

Evangelium Secundum Lucam

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 11 11,1Et factum est cum esset in loco quodam orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis eius ad eum: “ Domine, doce nos orare, sicut et Ioannes docuit discipulos suos ”.
Nova Vulgata 11,10Omnis enim qui petit, accipit; et, qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur.
Nova Vulgata 11,2Et ait illis: “ Cum oratis, dicite:
Pater, sanctificetur nomen tuum,
adveniat regnum tuum;
Nova Vulgata
11,3panem nostrum cotidianum da nobis cotidie,
Nova Vulgata
11,4et dimitte nobis peccata nostra,
siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis,
et ne nos inducas in tentationem ”.
Nova Vulgata
11,5Et ait ad illos: “ Quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicet illi: “Amice, commoda mihi tres panes,
Nova Vulgata 11,6quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo, quod ponam ante illum”;
Nova Vulgata 11,7et ille de intus respondens dicat: “Noli mihi molestus esse; iam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili; non possum surgere et dare tibi”.
Nova Vulgata 11,8Dico vobis: Et si non dabit illi surgens, eo quod amicus eius sit, propter improbitatem tamen eius surget et dabit illi, quotquot habet necessarios.
Nova Vulgata
11,9Et ego vobis dico: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
Nova Vulgata Quem autem ex vobis patrem filius petierit piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi?
11 Quis autem ex vobis patrem petet panem, numquid lapidem dabit illi? Aut si piscem
Nova Vulgata 11,12Aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem?
Nova Vulgata Si ergo vos, cum sitis mali, nostis dona bona dare filiis vestris, quanto magis Pater de caelo dabit Spiritum Sanctum petentibus se ”.
13 nostis bona data dare filiis vestris quanto magis Pater vester | dabit Spiritum bonum
Nova Vulgata
Et erat eiciens daemonium, et illud erat mutum; et factum est cum daemonium exisset, locutus est mutus. Et admiratae sunt turbae;
14 et cum eiecisset daemonium
Nova Vulgata 11,15quidam autem ex eis dixerunt: “ In Beelzebul principe daemoniorum eicit daemonia ”.
Nova Vulgata 11,16Et alii tentantes signum de caelo quaerebant ab eo.
Nova Vulgata Ipse autem sciens cogitationes eorum dixit eis: “ Omne regnum in seipsum divisum desolatur, et domus supra domum cadit.
17 ut vidit cogitationes | supra domum cadet
Nova Vulgata 11,18Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ipsius? Quia dicitis in Beelzebul eicere me daemonia.
Nova Vulgata 11,19Si autem ego in Beelzebul eicio daemonia, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices vestri erunt.
Nova Vulgata Porro si in digito Dei eicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
20 profecto praevenit
Nova Vulgata
11,21Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea, quae possidet;
Nova Vulgata 11,22si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma eius auferet, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet.
Nova Vulgata
11,23Qui non est mecum, adversum me est; et, qui non colligit mecum, dispergit.
Nova Vulgata
11,24Cum immundus spiritus exierit de homine, perambulat per loca inaquosa quaerens requiem et non inveniens dicit: “Revertar in domum meam unde exivi”.
Nova Vulgata Et cum venerit, invenit scopis mundatam et exornatam.
25 invenit scopis mundatam et tunc vadit
Nova Vulgata 11,26Et tunc vadit et assumit septem alios spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi; et sunt novissima hominis illius peiora prioribus ”.
Nova Vulgata
11,27Factum est autem cum haec diceret, extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi: “ Beatus venter, qui te portavit, et ubera, quae suxisti! ”.
Nova Vulgata At ille dixit: “ Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt! ”.
28 Quippini beati
Nova Vulgata
11,29Turbis autem concurrentibus, coepit dicere: “ Generatio haec generatio nequam est; signum quaerit, et signum non dabitur illi nisi signum Ionae.
Nova Vulgata 11,30Nam sicut Ionas fuit signum Ninevitis, ita erit et Filius hominis generationi isti.
Nova Vulgata 11,31Regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus Salomone hic.
Nova Vulgata 11,32Viri Ninevitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam, quia paenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae, et ecce plus Iona hic.
Nova Vulgata 11,33Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio, sed supra candelabrum, ut, qui ingrediuntur, lumen videant.
Nova Vulgata Lucerna corporis est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit; si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit.
34 Lucerna corporis tui
Nova Vulgata 11,35Vide ergo, ne lumen, quod in te est, tenebrae sint.
Nova Vulgata Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, sicut quando lucerna in fulgore suo illuminat te ”.
36 et sicut lucerna fulgoris illuminabit te
Nova Vulgata
11,37Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisaeus, ut pranderet apud se; et ingressus recubuit.
Nova Vulgata Pharisaeus autem videns miratus est quod non baptizatus esset ante prandium.
38 Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium
Nova Vulgata 11,39Et ait Dominus ad illum: “ Nunc vos pharisaei, quod de foris est calicis et catini, mundatis, quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate.
Nova Vulgata 11,40Stulti! Nonne, qui fecit, quod de foris est, etiam id, quod de intus est, fecit?
Nova Vulgata Verumtamen, quae insunt, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
41 Verumtamen quod superest 
Nova Vulgata 11,42Sed vae vobis pharisaeis, quia decimatis mentam et rutam et omne holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei! Haec autem oportuit facere et illa non omittere.
Nova Vulgata Vae vobis pharisaeis, quia diligitis primam cathedram in synagogis et salutationes in foro!
43 diligitis primas cathedras
Nova Vulgata 11,44Vae vobis, quia estis ut monumenta, quae non parent, et homines ambulantes supra nesciunt! ”.
Nova Vulgata
11,45Respondens autem quidam ex legis peritis ait illi: “ Magister, haec dicens etiam nobis contumeliam facis ”.
Nova Vulgata 11,46At ille ait: “ Et vobis legis peritis: Vae, quia oneratis homines oneribus, quae portari non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas!
Nova Vulgata 11,47Vae vobis, quia aedificatis monumenta prophetarum, patres autem vestri occiderunt illos!
Nova Vulgata Profecto testificamini et consentitis operibus patrum vestrorum, quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem aedificatis.
48 testificamini quod | vos autem aedificatis eorum sepulcra
Nova Vulgata 11,49Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas et apostolos, et ex illis occident et persequentur,
Nova Vulgata ut requiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi, a generatione ista,
50 ut inquiratur
Nova Vulgata a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae, qui periit inter altare et aedem. Ita dico vobis: Requiretur ab hac generatione.
51 Et dico vobis
Nova Vulgata 11,52Vae vobis legis peritis, quia tulistis clavem scientiae! Ipsi non introistis et eos, qui introibant, prohibuistis ”.
Nova Vulgata
Cum autem inde exisset, coeperunt scribae et pharisaei graviter insistere et eum allicere in sermone de multis
53 Cum haec ad illos diceret | pharisaei et legis periti graviter insistere et os eius opprimere de multis
Nova Vulgata insidiantes ei, ut caperent aliquid ex ore eius.
54 insidiantes ei et quaerentes capere aliquid ex ore eius ut accusarent eum