Nova Vulgata12Interea multis turbis circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, coepit dicere ad discipulos suos primum: “ Attendite a fermento pharisaeorum, quod est hypocrisis.
1Multis autem turbis | ad discipulos suos: Attendite | quae est hypocrisis
Nova Vulgata12,2Nihil autem opertum est, quod non reveletur, neque absconditum, quod non sciatur.
Nova VulgataQuoniam, quae in tenebris dixistis, in lumine audientur, et quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis.
3in lumine dicentur
Nova Vulgata 12,4Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his, qui occidunt corpus et post haec non habent amplius, quod faciant.
Nova Vulgata12,5Ostendam autem vobis quem timeatis: Timete eum, qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. Ita dico vobis: Hunc timete.
Nova Vulgata12,6Nonne quinque passeres veneunt dipundio? Et unus ex illis non est in oblivione coram Deo.
Nova VulgataSed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite timere; multis passeribus pluris estis.
7nolite ergo timere
Nova Vulgata 12,8Dico autem vobis: Omnis, quicumque confessus fuerit in me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei;
Nova Vulgata12,9qui autem negaverit me coram hominibus, denegabitur coram angelis Dei.
Nova Vulgata Et omnis, qui dicet verbum in Filium hominis, remittetur illi; ei autem, qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur.
10qui dicit
Nova Vulgata 12,11Cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates, nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis:
Nova Vulgata12,12Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora, quae oporteat dicere ”.
Nova Vulgata 12,13Ait autem quidam ei de turba: “ Magister, dic fratri meo, ut dividat mecum hereditatem ”.
Nova Vulgata12,14At ille dixit ei: “ Homo, quis me constituit iudicem aut divisorem super vos? ”.
Nova VulgataDixitque ad illos: “ Videte et cavete ab omni avaritia, quia si cui res abundant, vita eius non est ex his, quae possidet”.
15quia non in abundantia cuiusquam vita eius est
Nova Vulgata12,16Dixit autem similitudinem ad illos dicens: “ Hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager attulit.
Nova Vulgata12,17Et cogitabat intra se dicens: “Quid faciam, quod non habeo, quo congregem fructus meos?”.
Nova VulgataEt dixit: “Hoc faciam: destruam horrea mea et maiora aedificabo et illuc congregabo omne triticum et bona mea,
18maiora faciam et illue congregabo omnia quae nata sunt mihi et bona mea
Nova Vulgata12,19et dicam animae meae: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos; requiesce, comede, bibe, epulare”.
Nova Vulgata12,20Dixit autem illi Deus: “Stulte! Hac nocte animam tuam repetunt a te; quae autem parasti, cuius erunt?”.
Nova VulgataSic est qui sibi thesaurizat et non fit in Deum dives ”.
21et non est in Deum dives
Nova Vulgata 12,22Dixitque ad discipulos suos: “ Ideo dico vobis: nolite solliciti esse animae quid manducetis, neque corpori quid vestiamini.
Nova VulgataAnima enim plus est quam esca, et corpus quam vestimentum.
23anima plus est
Nova VulgataDeus pascit illos; quanto magis vos pluris estis volucribus.
24pluris estis illis
Nova VulgataQuis autem vestrum cogitando potest adicere ad aetatem suam cubitum?
25ad staturam suam cubitum unum
Nova Vulgata12,26Si ergo neque, quod minimum est, potestis, quid de ceteris solliciti estis?
Nova VulgataConsiderate lilia quomodo crescunt: non laborant neque nent; dico autem vobis: Nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis.
27non laborant, non nent
Nova Vulgata12,28Si autem fenum, quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, pusillae fidei.
Nova VulgataEt vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis et nolite solliciti esse.
29et nolite in sublime tolli
Nova Vulgata12,30Haec enim omnia gentes mundi quaerunt; Pater autem vester scit quoniam his indigetis.
Nova VulgataVerumtamen quaerite regnum eius; et haec adicientur vobis.
31regnum Dei et haec omnia adicientur
Nova Vulgata Noli timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum.
32Nolite timere
Nova Vulgata12,33Vendite, quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterescunt, thesaurum non deficientem in caelis, quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit;
Nova Vulgata12,34ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
Nova Vulgata 12,35Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes,
Nova Vulgata12,36et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis, ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei.
Nova Vulgata12,37Beati servi illi, quos cum venerit dominus invenerit vigilantes. Amen dico vobis, quod praecinget se et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis.
Nova VulgataEt si venerit in secunda vigilia et si in tertia vigilia venerit et ita invenerit, beati sunt illi.
38beati sunt servi illi
Nova VulgataHoc autem scitote quia, si sciret pater familias, qua hora fur veniret, non sineret perfodi domum suam.
39vigilaret utique et non sineret
Nova Vulgata12,40Et vos estote parati, quia, qua hora non putatis, Filius hominis venit ”.
Nova Vulgata Ait autem Petrus: “ Domine, ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes? ”.
41Ait autem ei Petrus
Nova VulgataEt dixit Dominus: “ Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituet dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram?
42Dixit autem
Nova VulgataBeatus ille servus, quem cum venerit dominus eius invenerit ita facientem.
43cum venerit dominus invenerit
Nova VulgataVere dico vobis: Supra omnia, quae possidet, constituet illum.
44quia supra omnia
Nova Vulgata12,45Quod si dixerit servus ille in corde suo: “Moram facit dominus meus venire”, et coeperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari,
Nova Vulgata12,46veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et hora, qua nescit, et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet.
Nova VulgataIlle autem servus, qui cognovit voluntatem domini sui et non praeparavit vel non fecit secundum voluntatem eius, vapulabit multis;
47et non fecit
Nova Vulgata12,48qui autem non cognovit et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem, cui multum datum est, multum quaeretur ab eo, et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.
Nova Vulgata Ignem veni mittere in terram et quid volo? Si iam accensus esset!
49et quid volo si accendatur (Clem.: nisi ut accendatur)
Nova Vulgata12,50Baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor, usque dum perficiatur!
Nova Vulgata12,51Putatis quia pacem veni dare in terram? Non, dico vobis, sed separationem.
Nova Vulgata12,52Erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi: tres in duo, et duo in tres;
Nova Vulgatadividentur pater in filium et filius in patrem, mater in filiam et filia in matrem, socrus in nurum suam et nurus in socrum ”.
53et filius in patrem suum | et nurus in socrum suam
Nova Vulgata 12,54Dicebat autem et ad turbas: “ Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: “Nimbus venit”, et ita fit;
Nova Vulgata12,55et cum austrum flantem, dicitis: “Aestus erit”, et fit.
Nova VulgataHypocritae, faciem terrae et caeli nostis probare, hoc autem tempus quomodo nescitis probare?
55quia aestus erit
56quomodo non probatis
Nova Vulgata12,57Quid autem et a vobis ipsis non iudicatis, quod iustum est?
Nova Vulgata 12,58Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te apud iudicem, et iudex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem.
Nova Vulgata12,59Dico tibi: Non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas ”.