Nova Vulgata1313,1Aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum.
Nova Vulgata13,2Et respondens dixit illis: “ Putatis quod hi Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt, quia talia passi sunt?
Nova VulgataNon, dico vobis, sed nisi paenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis.
3nisi paenitentiam habueritis
Nova VulgataVel illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos, putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Ierusalem?
4Sicut illi decem et octo
Nova Vulgata13,5Non, dico vobis, sed si non paenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis ”.
Nova Vulgata 13,6Dicebat autem hanc similitudinem: “ Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et venit quaerens fructum in illa et non invenit.
Nova VulgataDixit autem ad cultorem vineae: “Ecce anni tres sunt, ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio. Succide ergo illam. Ut quid etiam terram evacuat?”.
7terram occupat
Nova VulgataAt ille respondens dicit illi: “Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam et mittam stercora,
8dixit illi
Nova Vulgataet siquidem fecerit fructum in futurum; sin autem succides eam” ”.
9fecerit fructum sin autem in futurum
Nova Vulgata Erat autem docens in una synagogarum sabbatis.
10in synagoga eorum sabbatis
Nova Vulgata13,11Et ecce mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere.
Nova VulgataQuam cum vidisset Iesus, vocavit et ait illi: “ Mulier, dimissa es ab infirmitate tua ”,
12cum videret Iesus, vocavit ad se et ait
Nova Vulgata13,13et imposuit illi manus; et confestim erecta est et glorificabat Deum.
Nova Vulgata 13,14Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Iesus, dicebat turbae: “ Sex dies sunt, in quibus oportet operari; in his ergo venite et curamini et non in die sabbati ”.
Nova Vulgata13,15Respondit autem ad illum Dominus et dixit: “ Hypocritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et ducit adaquare?
Nova Vulgata13,16Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati? ”.
Nova Vulgata13,17Et cum haec diceret, erubescebant omnes adversarii eius, et omnis populus gaudebat in universis, quae gloriose fiebant ab eo.
Nova Vulgata Dicebat ergo: “ Cui simile est regnum Dei, et cui simile existimabo illud?
18et cui simile esse existimabo illud
Nova VulgataSimile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit et factum est in arborem, et volucres caeli requieverunt in ramis eius”.
19in arborem magnam
Nova Vulgata 13,20Et iterum dixit: “ Cui simile aestimabo regnum Dei?
Nova Vulgata13,21Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria, donec fermentaretur totum ”.
Nova Vulgata Et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in Hierosolymam.
22in Ierusalem
Nova VulgataAit autem illi quidam: “ Domine, pauci sunt, qui salvantur? ”. Ipse autem dixit ad illos:
23Domine, si pauci sunt
Nova VulgataContendite intrare per angustam portam, quia multi, dico vobis, quaerent intrare et non poterunt.
24quaerunt intrare
Nova VulgataCum autem surrexerit pater familias et clauserit ostium, et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes: “Domine, aperi nobis”; et respondens dicet vobis: “Nescio vos unde sitis”.
25Cum autem intraverit
Nova Vulgata13,26Tunc incipietis dicere: “Manducavimus coram te et bibimus, et in plateis nostris docuisti”;
Nova Vulgataet dicet loquens vobis: “Nescio vos unde sitis; discedite a me, omnes operarii iniquitatis”.
27et dicet vobis
Nova Vulgata13,28Ibi erit fletus et stridor dentium, cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras.
Nova Vulgata13,29Et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei.
Nova Vulgata13,30Et ecce sunt novissimi, qui erunt primi, et sunt primi, qui erunt novissimi ”.
Nova Vulgata In ipsa hora accesserunt quidam pharisaeorum dicentes illi: “ Exi et vade hinc, quia Herodes vult te occidere ”.
31In ipsa die
Nova Vulgata13,32Et ait illis: “ Ite, dicite vulpi illi: “Ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor.
Nova Vulgata13,33Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare, quia non capit prophetam perire extra Ierusalem”.
Nova Vulgata Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui missi sunt ad te, quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum avis nidum suum sub pinnis, et noluistis.
34qui mittuntur | et noluisti
Nova VulgataEcce relinquitur vobis domus vestra. Dico autem vobis: Non videbitis me, donec veniat cum dicetis: “Benedictus, qui venit in nomine Domini” ”.