Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Lucam - 14

Evangelium Secundum Lucam

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 14 14,1Et factum est cum intraret in domum cuiusdam principis pharisaeorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum.
NT greco Lc14,1Καὶ ἐγένετο ἐν τῷ ἐλθεῖν αὐτὸν εἰς οἶκόν τινος τῶν ἀρχόντων τῶν Φαρισαίων σαββάτῳ φαγεῖν ἄρτον καὶ αὐτοὶ ἦσαν παρατηρούμενοι αὐτόν.
Nova Vulgata 14,2Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum.
NT greco Lc14,2καὶ ἰδοὺ ἄνθρωπός τις ἦν ὑδρωπικὸς ἔμπροσθεν αὐτοῦ.
Nova Vulgata Et respondens Iesus dixit ad legis peritos et pharisaeos dicens: “ Licet sabbato curare an non? ”.
3 si licet sabbato curare
NT greco Lc14,3καὶ ἀποκριθεὶς ὁ Ἰησοῦς εἶπεν πρὸς τοὺς νομικοὺς καὶ Φαρισαίους λέγων· ⸀Ἔξεστιν τῷ σαββάτῳ ⸂θεραπεῦσαι ἢ οὔ⸃;
Nova Vulgata 14,4At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum ac dimisit.
NT greco Lc14,4οἱ δὲ ἡσύχασαν. καὶ ἐπιλαβόμενος ἰάσατο αὐτὸν καὶ ἀπέλυσεν.
Nova Vulgata Et ad illos dixit: “ Cuius vestrum filius aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati? ”.
5 Et respondens ad illos dixit: Cuius vestrum asinus aut bos
NT greco Lc14,5⸀καὶ πρὸς αὐτοὺς εἶπεν· Τίνος ὑμῶν υἱὸς ἢ βοῦς εἰς φρέαρ ⸀πεσεῖται, καὶ οὐκ εὐθέως ἀνασπάσει αὐτὸν ⸀ἐν ἡμέρᾳ τοῦ σαββάτου;
Nova Vulgata 14,6Et non poterant ad haec respondere illi.
NT greco Lc14,6καὶ οὐκ ἴσχυσαν ⸀ἀνταποκριθῆναι πρὸς ταῦτα.
Nova Vulgata
Dicebat autem ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos:
7 Dicebat autem et ad invitatos parabolam
NT greco Lc14,7Ἔλεγεν δὲ πρὸς τοὺς κεκλημένους παραβολήν, ἐπέχων πῶς τὰς πρωτοκλισίας ἐξελέγοντο, λέγων πρὸς αὐτούς·
Nova Vulgata Cum invitatus fueris ab aliquo ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab eo,
8 Cum invitatus fueris ad nuptias
NT greco Lc14,8Ὅταν κληθῇς ὑπό τινος εἰς γάμους, μὴ κατακλιθῇς εἰς τὴν πρωτοκλισίαν, μήποτε ἐντιμότερός σου ᾖ κεκλημένος ὑπ’ αὐτοῦ
Nova Vulgata 14,9et veniens is qui te et illum vocavit, dicat tibi: “Da huic locum”; et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere.
NT greco Lc14,9καὶ ἐλθὼν ὁ σὲ καὶ αὐτὸν καλέσας ἐρεῖ σοι· Δὸς τούτῳ τόπον, καὶ τότε ἄρξῃ μετὰ αἰσχύνης τὸν ἔσχατον τόπον κατέχειν.
Nova Vulgata Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco, ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: “Amice, ascende superius”; tunc erit tibi gloria coram omnibus simul discumbentibus.
10 gloria coram simul discumbentibus
NT greco Lc14,10ἀλλ’ ὅταν κληθῇς πορευθεὶς ἀνάπεσε εἰς τὸν ἔσχατον τόπον, ἵνα ὅταν ἔλθῃ ὁ κεκληκώς σε ⸀ἐρεῖ σοι· Φίλε, προσανάβηθι ἀνώτερον· τότε ἔσται σοι δόξα ἐνώπιον ⸀πάντων τῶν συνανακειμένων σοι.
Nova Vulgata 14,11Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et, qui se humiliat, exaltabitur ”.
NT greco Lc14,11ὅτι πᾶς ὁ ὑψῶν ἑαυτὸν ταπεινωθήσεται καὶ ὁ ταπεινῶν ἑαυτὸν ὑψωθήσεται.
Nova Vulgata
14,12Dicebat autem et ei, qui se invitaverat: “ Cum facis prandium aut cenam, noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites, ne forte et ipsi te reinvitent et fiat tibi retributio.
NT greco Lc14,12Ἔλεγεν δὲ καὶ τῷ κεκληκότι αὐτόν· Ὅταν ποιῇς ἄριστον ἢ δεῖπνον, μὴ φώνει τοὺς φίλους σου μηδὲ τοὺς ἀδελφούς σου μηδὲ τοὺς συγγενεῖς σου μηδὲ γείτονας πλουσίους, μήποτε καὶ αὐτοὶ ⸂ἀντικαλέσωσίν σε⸃ καὶ γένηται ⸂ἀνταπόδομά σοι⸃.
Nova Vulgata 14,13Sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, caecos;
NT greco Lc14,13ἀλλ’ ὅταν ⸂δοχὴν ποιῇς⸃, κάλει πτωχούς, ἀναπείρους, χωλούς, τυφλούς·
Nova Vulgata 14,14et beatus eris, quia non habent retribuere tibi. Retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum ”.
NT greco Lc14,14καὶ μακάριος ἔσῃ, ὅτι οὐκ ἔχουσιν ἀνταποδοῦναί σοι, ἀνταποδοθήσεται γάρ σοι ἐν τῇ ἀναστάσει τῶν δικαίων.
Nova Vulgata
14,15Haec cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi: “ Beatus, qui manducabit panem in regno Dei ”.
NT greco Lc14,15Ἀκούσας δέ τις τῶν συνανακειμένων ταῦτα εἶπεν αὐτῷ· Μακάριος ⸀ὅστις φάγεται ⸀ἄρτον ἐν τῇ βασιλείᾳ τοῦ θεοῦ.
Nova Vulgata 14,16At ipse dixit ei: “ Homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos;
NT greco Lc14,16ὁ δὲ εἶπεν αὐτῷ· Ἄνθρωπός τις ⸀ἐποίει δεῖπνον μέγα, καὶ ἐκάλεσεν πολλούς,
Nova Vulgata et misit servum suum hora cenae dicere invitatis: “Venite, quia iam paratum est”.
17 dicere invitatis ut venirent quia iam parata sunt omnia
NT greco Lc14,17καὶ ἀπέστειλεν τὸν δοῦλον αὐτοῦ τῇ ὥρᾳ τοῦ δείπνου εἰπεῖν τοῖς κεκλημένοις· Ἔρχεσθε, ὅτι ἤδη ἕτοιμά ⸀ἐστιν.
Nova Vulgata 14,18Et coeperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: “Villam emi et necesse habeo exire et videre illam; rogo te, habe me excusatum”.
NT greco Lc14,18καὶ ἤρξαντο ἀπὸ μιᾶς ⸂πάντες παραιτεῖσθαι⸃. ὁ πρῶτος εἶπεν αὐτῷ· Ἀγρὸν ἠγόρασα καὶ ἔχω ἀνάγκην ⸀ἐξελθὼν ἰδεῖν αὐτόν· ἐρωτῶ σε, ἔχε με παρῃτημένον.
Nova Vulgata 14,19Et alter dixit: “Iuga boum emi quinque et eo probare illa; rogo te, habe me excusatum”.
NT greco Lc14,19καὶ ἕτερος εἶπεν· Ζεύγη βοῶν ἠγόρασα πέντε καὶ πορεύομαι δοκιμάσαι αὐτά· ἐρωτῶ σε, ἔχε με παρῃτημένον.
Nova Vulgata 14,20Et alius dixit: “Uxorem duxi et ideo non possum venire”.
NT greco Lc14,20καὶ ἕτερος εἶπεν· Γυναῖκα ἔγημα καὶ διὰ τοῦτο οὐ δύναμαι ἐλθεῖν.
Nova Vulgata 14,21Et reversus servus nuntiavit haec domino suo. Tunc iratus pater familias dixit servo suo: “Exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc huc”.
NT greco Lc14,21καὶ παραγενόμενος ὁ ⸀δοῦλος ἀπήγγειλεν τῷ κυρίῳ αὐτοῦ ταῦτα. τότε ὀργισθεὶς ὁ οἰκοδεσπότης εἶπεν τῷ δούλῳ αὐτοῦ· Ἔξελθε ταχέως εἰς τὰς πλατείας καὶ ῥύμας τῆς πόλεως, καὶ τοὺς πτωχοὺς καὶ ἀναπείρους καὶ ⸂τυφλοὺς καὶ χωλοὺς⸃ εἰσάγαγε ὧδε.
Nova Vulgata 14,22Et ait servus: “Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est”.
NT greco Lc14,22καὶ εἶπεν ὁ δοῦλος· Κύριε, γέγονεν ⸀ὃ ἐπέταξας, καὶ ἔτι τόπος ἐστίν.
Nova Vulgata 14,23Et ait dominus servo: “Exi in vias et saepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea.
NT greco Lc14,23καὶ εἶπεν ὁ κύριος πρὸς τὸν δοῦλον· Ἔξελθε εἰς τὰς ὁδοὺς καὶ φραγμοὺς καὶ ἀνάγκασον εἰσελθεῖν, ἵνα γεμισθῇ ⸂μου ὁ οἶκος⸃·
Nova Vulgata 14,24Dico autem vobis, quod nemo virorum illorum, qui vocati sunt, gustabit cenam meam” ”.
NT greco Lc14,24λέγω γὰρ ὑμῖν ὅτι οὐδεὶς τῶν ἀνδρῶν ἐκείνων τῶν κεκλημένων γεύσεταί μου τοῦ ⸀δείπνου.
Nova Vulgata
14,25Ibant autem turbae multae cum eo, et conversus dixit ad illos:
NT greco Lc14,25Συνεπορεύοντο δὲ αὐτῷ ὄχλοι πολλοί, καὶ στραφεὶς εἶπεν πρὸς αὐτούς·
Nova Vulgata “ Si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc et animam suam, non potest esse meus discipulus.
26 adhuc autem et
NT greco Lc14,26Εἴ τις ἔρχεται πρός με καὶ οὐ μισεῖ τὸν πατέρα ⸀ἑαυτοῦ καὶ τὴν μητέρα καὶ τὴν γυναῖκα καὶ τὰ τέκνα καὶ τοὺς ἀδελφοὺς καὶ τὰς ἀδελφάς, ἔτι ⸀τε καὶ τὴν ⸂ψυχὴν ἑαυτοῦ⸃, οὐ δύναται ⸂εἶναί μου μαθητής⸃.
Nova Vulgata 14,27Et, qui non baiulat crucem suam et venit post me, non potest esse meus discipulus.
NT greco Lc14,27⸀ὅστις οὐ βαστάζει τὸν σταυρὸν ⸀ἑαυτοῦ καὶ ἔρχεται ὀπίσω μου, οὐ δύναται εἶναί μου μαθητής.
Nova Vulgata
Quis enim ex vobis volens turrem aedificare, non prius sedens computat sumptus, si habet ad perficiendum?
28 computat sumptus qui necessarii sunt
NT greco Lc14,28τίς γὰρ ἐξ ⸀ὑμῶν θέλων πύργον οἰκοδομῆσαι οὐχὶ πρῶτον καθίσας ψηφίζει τὴν δαπάνην, εἰ ⸀ἔχει εἰς ἀπαρτισμόν;
Nova Vulgata 14,29Ne, posteaquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere, omnes, qui vident, incipiant illudere ei
NT greco Lc14,29ἵνα μήποτε θέντος αὐτοῦ θεμέλιον καὶ μὴ ἰσχύοντος ἐκτελέσαι πάντες οἱ θεωροῦντες ἄρξωνται ⸂αὐτῷ ἐμπαίζειν⸃
Nova Vulgata dicentes: “Hic homo coepit aedificare et non potuit consummare”.
30 dicentes quia hic homo
NT greco Lc14,30λέγοντες ὅτι Οὗτος ὁ ἄνθρωπος ἤρξατο οἰκοδομεῖν καὶ οὐκ ἴσχυσεν ἐκτελέσαι.
Nova Vulgata 14,31Aut quis rex, iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat si possit cum decem milibus occurrere ei, qui cum viginti milibus venit ad se?
NT greco Lc14,31ἢ τίς βασιλεὺς πορευόμενος ⸂ἑτέρῳ βασιλεῖ συμβαλεῖν⸃ εἰς πόλεμον οὐχὶ καθίσας πρῶτον ⸀βουλεύσεται εἰ δυνατός ἐστιν ἐν δέκα χιλιάσιν ⸀ὑπαντῆσαι τῷ μετὰ εἴκοσι χιλιάδων ἐρχομένῳ ἐπ’ αὐτόν;
Nova Vulgata 14,32Alioquin, adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea, quae pacis sunt.
NT greco Lc14,32εἰ δὲ μήγε, ἔτι ⸂αὐτοῦ πόρρω⸃ ὄντος πρεσβείαν ἀποστείλας ἐρωτᾷ ⸀τὰ πρὸς εἰρήνην.
Nova Vulgata 14,33Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus, quae possidet, non potest meus esse discipulus.
NT greco Lc14,33οὕτως οὖν πᾶς ἐξ ὑμῶν ὃς οὐκ ἀποτάσσεται πᾶσιν τοῖς ἑαυτοῦ ὑπάρχουσιν οὐ δύναται ⸂εἶναί μου⸃ μαθητής.
Nova Vulgata
14,34Bonum est sal; si autem sal quoque evanuerit, in quo condietur?
NT greco Lc14,34Καλὸν ⸀οὖν τὸ ἅλας· ἐὰν δὲ ⸀καὶ τὸ ἅλας μωρανθῇ, ἐν τίνι ἀρτυθήσεται;
Nova Vulgata Neque in terram neque in sterquilinium utile est, sed foras proiciunt illud. Qui habet aures audiendi, audiat ”.
35 foras mittetur
NT greco Lc14,35οὔτε εἰς γῆν οὔτε εἰς κοπρίαν εὔθετόν ἐστιν· ἔξω βάλλουσιν αὐτό. ὁ ἔχων ὦτα ἀκούειν ἀκουέτω.