Nova Vulgata16Dicebat autem et ad discipulos: “ Homo quidam erat dives, qui habebat vilicum, et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius.
1et ad discípulos suos
Nova Vulgata16,2Et vocavit illum et ait illi: “Quid hoc audio de te? Redde rationem vilicationis tuae; iam enim non poteris vilicare”.
Nova Vulgata16,3Ait autem vilicus intra se: “Quid faciam, quia dominus meus aufert a me vilicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco.
Nova Vulgata16,4Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a vilicatione, recipiant me in domos suas”.
Nova Vulgata16,5Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: “Quantum debes domino meo?”.
Nova Vulgata16,6At ille dixit: “Centum cados olei”. Dixitque illi: “Accipe cautionem tuam et sede cito, scribe quinquaginta”.
Nova VulgataDeinde alii dixit: “Tu vero quantum debes?”. Qui ait: “Centum coros tritici”. Ait illi: “Accipe litteras tuas et scribe octoginta”.
7Deinde alio dixit
Nova Vulgata16,8Et laudavit dominus vilicum iniquitatis, quia prudenter fecisset, quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.
Nova Vulgata Et ego vobis dico: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defecerit, recipiant vos in aeterna tabernacula.
9cum defeceritis
Nova Vulgata 16,10Qui fidelis est in minimo, et in maiori fidelis est; et qui in modico iniquus est, et in maiori iniquus est.
Nova Vulgata 16,11Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis, quod verum est, quis credet vobis?
Nova Vulgata16,12Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
Nova Vulgata 16,13Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet et alterum diliget, aut uni adhaerebit et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae ”.
Nova Vulgata 16,14Audiebant autem omnia haec pharisaei, qui erant avari, et deridebant illum.
Nova Vulgata16,15Et ait illis: “ Vos estis qui iustificatis vos coram hominibus; Deus autem novit corda vestra, quia, quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.
Nova Vulgata Lex et Prophetae usque ad Ioannem; ex tunc regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit.
16ex eo regnum Dei
Nova Vulgata 16,17Facilius est autem caelum et terram praeterire, quam de Lege unum apicem cadere.
Nova Vulgata 16,18Omnis, qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur; et qui dimissam a viro ducit, moechatur.
Nova Vulgata 16,19Homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide.
Nova VulgataQuidam autem pauper nomine Lazarus iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus
20et erat quidam mendicus nomine Lazarus qui iacebat
Nova Vulgataet cupiens saturari de his, quae cadebant de mensa divitis; sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius.
21cupiens saturari de micis
Nova VulgataFactum est autem ut moreretur pauper et portaretur ab angelis in sinum Abrahae; mortuus est autem et dives et sepultus est.
22ut moreretur mendicus | et sepultus est in inferno
Nova VulgataEt in inferno elevans oculos suos cum esset in tormentis, videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius.
23Elevans oculos suos
Nova VulgataEt ipse clamans dixit: “Pater Abraham, miserere mei et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma”.
24in aqua
Nova VulgataAt dixit Abraham: “Fili, recordare quia recepisti bona tua in vita tua, et Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris.
25Et dixit illi Abraham | recepisti bona in vita tua
Nova VulgataEt in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi, qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde ad nos transmeare”.
26chasma magnum | neque inde huc transmeare
Nova Vulgata16,27Et ait: “Rogo ergo te, Pater, ut mittas eum in domum patris mei
Nova Vulgata16,28— habeo enim quinque fratres — ut testetur illis, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum”.
Nova VulgataAit autem Abraham: “Habent Moysen et Prophetas; audiant illos”.
29Et ait illi Abraham
Nova Vulgata16,30At ille dixit: “Non, pater Abraham, sed si quis ex mortuis ierit ad eos, paenitentiam agent”.
Nova Vulgata16,31Ait autem illi: “Si Moysen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent” ”.