Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Lucam - 17

Evangelium Secundum Lucam

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 17 17,1Et ad discipulos suos ait: “ Impossibile est ut non veniant scandala; vae autem illi, per quem veniunt!
Nova Vulgata 17,2Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum eius et proiciatur in mare, quam ut scandalizet unum de pusillis istis.
Nova Vulgata 17,3Attendite vobis!
     Si peccaverit frater tuus, increpa illum, et si paenitentiam egerit, dimitte illi;
Nova Vulgata et si septies in die peccaverit in te et septies conversus fuerit ad te dicens: “Paenitet me”, dimittes illi ”.
4 et septies in die conversus fuerit | dimitte illi
Nova Vulgata
17,5Et dixerunt apostoli Domino: “ Adauge nobis fidem! ”.
Nova Vulgata 17,6Dixit autem Dominus: “ Si haberetis fidem sicut granum sinapis, diceretis huic arbori moro: “Eradicare et transplantare in mare”, et oboediret vobis.
Nova Vulgata
17,7Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicet illi: “Statim transi, recumbe”,
Nova Vulgata 17,8et non dicet ei: “Para, quod cenem, et praecinge te et ministra mihi, donec manducem et bibam, et post haec tu manducabis et bibes”?
Nova Vulgata Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit, quae praecepta sunt?
9 quae sibi imperaverat? Non puto
Nova Vulgata 17,10Sic et vos, cum feceritis omnia, quae praecepta sunt vobis, dicite: “Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus” ”.
Nova Vulgata
Et factum est dum iret in Ierusalem, et ipse transibat per mediam Samariam et Galilaeam.
11 in Ierusalem, transiebat 
Nova Vulgata 17,12Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe
Nova Vulgata 17,13et levaverunt vocem dicentes: “ Iesu praeceptor, miserere nostri! ”.
Nova Vulgata 17,14Quos ut vidit, dixit: “ Ite, ostendite vos sacerdotibus ”. Et factum est dum irent, mundati sunt.
Nova Vulgata Unus autem ex illis, ut vidit quia sanatus est, regressus est cum magna voce magnificans Deum
15 quia mundatus est
Nova Vulgata et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens ei; et hic erat Samaritanus.
16 gratias agens et hic erat
Nova Vulgata 17,17Respondens autem Iesus dixit: “ Nonne decem mundati sunt? Et novem ubi sunt?
Nova Vulgata Non sunt inventi qui redirent, ut darent gloriam Deo, nisi hic alienigena? ”.
18 Non est inventus qui rediret et daret
Nova Vulgata Et ait illi: “ Surge, vade; fides tua te salvum fecit ”.
19 quia fides tua
Nova Vulgata
17,20Interrogatus autem a pharisaeis: “ Quando venit regnum Dei? ”, respondit eis et dixit: “ Non venit regnum Dei cum observatione,
Nova Vulgata neque dicent: “Ecce hic” aut: “Illic”; ecce enim regnum Dei intra vos est ”.
21 aut ecce illic
Nova Vulgata
17,22Et ait ad discipulos: “ Venient dies, quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis.
Nova Vulgata 17,23Et dicent vobis: “Ecce hic”, “Ecce illic”; nolite ire neque sectemini.
Nova Vulgata 17,24Nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea, quae sub caelo sunt, fulget, ita erit Filius hominis in die sua.
Nova Vulgata 17,25Primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac.
Nova Vulgata 17,26Et sicut factum est in diebus Noe, ita erit et in diebus Filii hominis:
Nova Vulgata edebant, bibebant, uxores ducebant, dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noe in arcam, et venit diluvium et perdidit omnes.
27 edebant et bibebant, uxores ducebant et dabantur
Nova Vulgata Similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant, bibebant, emebant, vendebant, plantabant, aedificabant;
28 edebant et bibebant, emebant et vendebant
Nova Vulgata 17,29qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit.
Nova Vulgata 17,30Secundum haec erit, qua die Filius hominis revelabitur.
Nova Vulgata In illa die, qui fuerit in tecto et vasa eius in domo, ne descendat tollere illa, et qui in agro, similiter non redeat retro.
31 In illa hora
Nova Vulgata 17,32Memores estote uxoris Lot.
Nova Vulgata 17,33Quicumque quaesierit animam suam salvam facere, perdet illam; et, quicumque perdiderit illam, vivificabit eam.
Nova Vulgata 17,34Dico vobis: Illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur;
Nova Vulgata 17,35duae erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur ”.
Nova Vulgata  
36 Duo in agro: unus assumetur et alter relinquetur (cfr. Mt 24, 40)
Nova Vulgata
Respondentes dicunt illi: “ Ubi, Domine? ”. Qui dixit eis: “ Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae ”.
37 congregabuntur aquilae