Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Lucam - 2

Evangelium Secundum Lucam

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 2 2,1Factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis.
Nova Vulgata 2,2Haec descriptio prima facta est praeside Syriae Quirino.
Nova Vulgata 2,3Et ibant omnes, ut profiterentur, singuli in suam civitatem.
Nova Vulgata Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David,
4 in Iudaeam civitatem
Nova Vulgata 2,5ut profiteretur cum Maria desponsata sibi, uxore praegnante.
Nova Vulgata 2,6Factum est autem cum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret,
Nova Vulgata 2,7et peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio.
Nova Vulgata
2,8Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum.
Nova Vulgata Et angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Domini circumfulsit illos, et timuerunt timore magno.
9 Et ecce angelus | claritas Dei circumfulsit
Nova Vulgata 2,10Et dixit illis angelus: “ Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo,
Nova Vulgata 2,11quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.
Nova Vulgata 2,12Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio ”.
Nova Vulgata 2,13Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium:
Nova Vulgata “Gloria in altissimis Deo,
et super terram pax in hominibus bonae voluntatis ”.
14 in terra pax hominibus bonae voluntatis
Nova Vulgata
Et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum, pastores loquebantur ad invicem: “ Transeamus usque Bethlehem et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis ”.
15 quod fecit Dominus et ostendit nobis
Nova Vulgata 2,16Et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio.
Nova Vulgata Videntes autem notum fecerunt verbum, quod dictum erat illis de puero hoc.
17 cognoverunt de verbo
Nova Vulgata Et omnes, qui audierunt, mirati sunt de his, quae dicta erant a pastoribus ad ipsos.
18 mirati sunt et de his
Nova Vulgata 2,19Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo.
Nova Vulgata
Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus, quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.
20 laudantes Deum in omnibus
Nova Vulgata
2,21Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur, vocatum est nomen eius Iesus, quod vocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur.
Nova Vulgata
Et postquam impleti sunt dies purgationis eorum secundum legem Moysis, tulerunt illum in Hierosolymam, ut sisterent Domino,
22 dies purgationis eius | ut sisterent eum Domino
Nova Vulgata sicut scriptum est in lege Domini: “ Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur ”,
23 quia omne masculinum
Nova Vulgata 2,24et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini: par turturum aut duos pullos columbarum.
Nova Vulgata
Et ecce homo erat in Ierusalem, cui nomen Simeon, et homo iste iustus et timoratus, exspectans consolationem Israel, et Spiritus Sanctus erat super eum,
25 erat in eo
Nova Vulgata 2,26et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini.
Nova Vulgata 2,27Et venit in Spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo,
Nova Vulgata 2,28et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit:
Nova Vulgata
2,29“ Nunc dimittis servum tuum, Domine,
secundum verbum tuum in pace,
Nova Vulgata
2,30quia viderunt oculi mei
salutare tuum,
Nova Vulgata
2,31quod parasti
ante faciem omnium populorum,
Nova Vulgata
2,32lumen ad revelationem gentium
et gloriam plebis tuae Israel ”.
Nova Vulgata
2,33Et erat pater eius et mater mirantes super his, quae dicebantur de illo.
Nova Vulgata 2,34Et benedixit illis Simeon et dixit ad Mariam matrem eius: "Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israel et in signum, cui contradicetur
Nova Vulgata — et tuam ipsius animam pertransiet gladius — ut revelentur ex multis cordibus cogitationes ”.
35 Clem.: pertransibit gladius
Nova Vulgata
Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser. Haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro annis septem a virginitate sua;
36 cum viro suo
Nova Vulgata 2,37et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor, quae non discedebat de templo, ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die.
Nova Vulgata Et haec ipsa hora superveniens confitebatur Deo et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Ierusalem.
38 confitebatur Domino
Nova Vulgata
2,39Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth.
Nova Vulgata Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia; et gratia Dei erat super illum.
40 erat in illo
Nova Vulgata
Et ibant parentes eius per omnes annos in Ierusalem in die festo Paschae.
41 in die sollemni Paschae
Nova Vulgata Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis secundum consuetudinem diei festi,
42 ascendentibus illis in Hierosolymam
Nova Vulgata 2,43consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Iesus in Ierusalem, et non cognoverunt parentes eius.
Nova Vulgata 2,44Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos
Nova Vulgata 2,45et non invenientes regressi sunt in Ierusalem requirentes eum.
Nova Vulgata Et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos et interrogantem eos;
46 et interrogantem
Nova Vulgata 2,47stupebant autem omnes, qui eum audiebant, super prudentia et responsis eius.
Nova Vulgata Et videntes eum admirati sunt, et dixit Mater eius ad illum: “ Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te ”.
48 et videntes
Nova Vulgata 2,49Et ait ad illos: “ Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in his, quae Patris mei sunt, oportet me esse? ”.
Nova Vulgata 2,50Et ipsi non intellexerunt verbum, quod locutus est ad illos.
Nova Vulgata
Et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis. Et mater eius conservabat omnia verba in corde suo.
51 omnia verba haec
Nova Vulgata Et Iesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines.
52 sapientia, aetate