Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Lucam - 20

Evangelium Secundum Lucam

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 20 Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo et evangelizante, supervenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus
1 convenerunt principes sacerdotum
Nova Vulgata 20,2et aiunt dicentes ad illum: “ Dic nobis: In qua potestate haec facis aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem? ”.
Nova Vulgata Respondens autem dixit ad illos: “ Interrogabo vos et ego verbum; et dicite mihi:
3 respondete mihi
Nova Vulgata 20,4Baptismum Ioannis de caelo erat an ex hominibus? ”.
Nova Vulgata At illi cogitabant inter se dicentes: “ Si dixerimus: “De caelo”, dicet: “Quare non credidistis illi?;
5 dicentes quia | quare ergo
Nova Vulgata 20,6si autem dixerimus: “Ex hominibus”, plebs universa lapidabit nos; certi sunt enim Ioannem prophetam esse ”.
Nova Vulgata 20,7Et responderunt se nescire unde esset.
Nova Vulgata 20,8Et Iesus ait illis: “ Neque ego dico vobis in qua potestate haec facio ”.
Nova Vulgata
20,9Coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc: “ Homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus.
Nova Vulgata Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineae darent illi; cultores autem caesum dimiserunt eum inanem.
10 qui caesum dimiserunt
Nova Vulgata 20,11Et addidit alterum servum mittere; illi autem hunc quoque caedentes et afficientes contumelia dimiserunt inanem.
Nova Vulgata 20,12Et addidit tertium mittere; qui et illum vulnerantes eiecerunt.
Nova Vulgata Dixit autem dominus vineae: “Quid faciam? Mittam filium meum dilectum; forsitan hunc verebuntur”.
13 forsitan cum hunc viderint verebuntur
Nova Vulgata 20,14Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt inter se dicentes: “Hic est heres. Occidamus illum, ut nostra fiat hereditas”.
Nova Vulgata 20,15Et eiectum illum extra vineam occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineae?
Nova Vulgata Veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis ”.
     Quo audito, dixerunt: “ Absit! ”.
16 dixerunt illi
Nova Vulgata 20,17Ille autem aspiciens eos ait: “ Quid est ergo hoc, quod scriptum est:
Lapidem quem reprobaverunt aedificantes,
hic factus est in caput anguli
”?
Nova Vulgata
20,18Omnis, qui ceciderit supra illum lapidem, conquassabitur; supra quem autem ceciderit, comminuet illum ”.
Nova Vulgata Et quaerebant scribae et principes sacerdotum mittere in illum manus in illa hora et timuerunt populum; cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam.
19 quaerebant principes sacerdotum et scribae | illa hora
Nova Vulgata
Et observantes miserunt insidiatores, qui se iustos simularent, ut caperent eum in sermone, et sic traderent illum principatui et potestati praesidis.
20 et traderent illum
Nova Vulgata 20,21Et interrogaverunt illum dicentes: “ Magister, scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam, sed in veritate viam Dei doces.
Nova Vulgata 20,22Licet nobis dare tributum Caesari an non? ”.
Nova Vulgata Considerans autem dolum illorum dixit ad eos:
23 dixit ad eos: Quid me temptatis
Nova Vulgata 20,24“ Ostendite mihi denarium. Cuius habet imaginem et inscriptionem? ”.
Nova Vulgata At illi dixerunt: “ Caesaris ”. Et ait illis: “ Reddite ergo, quae Caesaris sunt, Caesari et, quae Dei sunt, Deo ”.
25 Respondentes dixerunt
Nova Vulgata 20,26Et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt.
Nova Vulgata
20,27Accesserunt autem quidam sadducaeorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum
Nova Vulgata 20,28dicentes: “ Magister, Moyses scripsit nobis, si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit, ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo.
Nova Vulgata 20,29Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis;
Nova Vulgata et sequens
30 et sequens accepit illam et ipse mortuus est sine filio
Nova Vulgata et tertius accepit illam, similiter autem et septem non reliquerunt filios et mortui sunt.
31 similiter et omnes septem et non reliquerunt semen
Nova Vulgata Novissima mortua est et mulier.
32 Novissima omnium
Nova Vulgata Mulier ergo in resurrectione cuius eorum erit uxor? Siquidem septem habuerunt eam uxorem ”.
33 In resurrectione ergo cuius eorum
Nova Vulgata 20,34Et ait illis Iesus: “ Filii saeculi huius nubunt et traduntur ad nuptias;
Nova Vulgata 20,35illi autem, qui digni habentur saeculo illo et resurrectione ex mortuis, neque nubunt neque ducunt uxores.
Nova Vulgata Neque enim ultra mori possunt: aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis.
36 mori poterunt
Nova Vulgata 20,37Quia vero resurgant mortui et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit: “Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob”.
Nova Vulgata 20,38Deus autem non est mortuorum sed vivorum: omnes enim vivunt ei ”.
Nova Vulgata 20,39Respondentes autem quidam scribarum dixerunt: “ Magister, bene dixisti ”.
Nova Vulgata 20,40Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.
Nova Vulgata
20,41Dixit autem ad illos: “ Quomodo dicunt Christum filium David esse?
Nova Vulgata Ipse enim David dicit in libro Psalmorum:
Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,
42 Et ipse David
Nova Vulgata
20,43donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum”.
Nova Vulgata
20,44David ergo Dominum illum vocat; et quomodo filius eius est? ”.
Nova Vulgata
20,45Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis:
Nova Vulgata 20,46Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis,
Nova Vulgata qui devorant domos viduarum et simulant longam orationem. Hi accipient damnationem maiorem ”.
47 simulantes longam orationem