Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Lucam - 21

Evangelium Secundum Lucam

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 21 21,1Respiciens autem vidit eos, qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites.
Nova Vulgata Vidit autem quandam viduam pauperculam mittentem illuc minuta duo
2 et quandam viduam | mittentem aera minuta duo
Nova Vulgata et dixit: “ Vere dico vobis: Vidua haec pauper plus quam omnes misit.
3 quia vidua haec
Nova Vulgata Nam omnes hi ex abundantia sua miserunt in munera; haec autem ex inopia sua omnem victum suum, quem habebat, misit ”.
4 ex abundanti sibi miserunt in munera Dei haec autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit
Nova Vulgata
21,5Et quibusdam dicentibus de templo, quod lapidibus bonis et donis ornatum, esset dixit:
Nova Vulgata 21,6“ Haec, quae videtis, venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur ”.
Nova Vulgata Interrogaverunt autem illum dicentes: “ Praeceptor, quando ergo haec erunt, et quod signum, cum fieri incipient? ”.
7 quando haec erunt
Nova Vulgata Qui dixit: “ Videte, ne seducamini. Multi enim venient in nomine meo dicentes: “Ego sum” et: “Tempus appropinquavit”. Nolite ergo ire post illos.
8 dicentes quia
Nova Vulgata Cum autem audieritis proelia et seditiones, nolite terreri; oportet enim primum haec fieri, sed non statim finis ”.
9 oportet primum
Nova Vulgata
21,10Tunc dicebat illis: “ Surget gens contra gentem et regnum adversus regnum;
Nova Vulgata et terrae motus magni et per loca fames et pestilentiae erunt, terroresque et de caelo signa magna erunt.
11 et terrae motus magni erunt per loca et pestilentiae et fames terroresque de caelo et signa
Nova Vulgata Sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias, et trahemini ad reges et praesides propter nomen meum;
12 trahentes ad reges
Nova Vulgata 21,13continget autem vobis in testimonium.
Nova Vulgata 21,14Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis;
Nova Vulgata ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere vel contradicere omnes adversarii vestri.
15 et contradicere
Nova Vulgata 21,16Trademini autem et a parentibus et fratribus et cognatis et amicis, et morte afficient ex vobis,
Nova Vulgata 21,17et eritis odio omnibus propter nomen meum.
Nova Vulgata 21,18Et capillus de capite vestro non peribit.
Nova Vulgata 21,19In patientia vestra possidebitis animas vestras.
Nova Vulgata
21,20Cum autem videritis circumdari ab exercitu Ierusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio eius.
Nova Vulgata 21,21Tunc, qui in Iudaea sunt, fugiant in montes; et, qui in medio eius, discedant; et, qui in regionibus, non intrent in eam.
Nova Vulgata 21,22Quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia, quae scripta sunt.
Nova Vulgata Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus! Erit enim pressura magna super terram et ira populo huic,
23 praegnatibus
Nova Vulgata 21,24et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes, et Ierusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.
Nova Vulgata
Et erunt signa in sole et luna et stellis, et super terram pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum,
25 et in terris
Nova Vulgata arescentibus hominibus prae timore et exspectatione eorum, quae supervenient orbi, nam virtutes caelorum movebuntur.
26 quae supervenient universo orbi
Nova Vulgata Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate et gloria magna.
27 cum potestate magna et maiestate
Nova Vulgata
21,28His autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra ”.
Nova Vulgata
21,29Et dixit illis similitudinem: “ Videte ficulneam et omnes arbores:
Nova Vulgata cum iam germinaverint, videntes vosmetipsi scitis quia iam prope est aestas.
30 cum producunt iam ex se fructum scitis quoniam
Nova Vulgata 21,31Ita et vos, cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.
Nova Vulgata Amen dico vobis: Non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant.
32 Amen dico vobis quia
Nova Vulgata 21,33Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
Nova Vulgata
21,34Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae, et superveniat in vos repentina dies illa;
Nova Vulgata 21,35tamquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae.
Nova Vulgata Vigilate itaque omni tempore orantes, ut possitis fugere ista omnia, quae futura sunt, et stare ante Filium hominis ”.
36 ut digni habeamini fugere
Nova Vulgata
21,37Erat autem diebus docens in templo, noctibus vero exiens morabatur in monte, qui vocatur Oliveti.
Nova Vulgata 21,38Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.