Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Lucam - 22

Evangelium Secundum Lucam

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 22 22,1Appropinquabat autem dies festus Azymorum, qui dicitur Pascha.
Nova Vulgata 22,2Et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent; timebant vero plebem.
Nova Vulgata 22,3Intravit autem Satanas in Iudam, qui cognominabatur Iscarioth, unum de Duodecim;
Nova Vulgata 22,4et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis.
Nova Vulgata 22,5Et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare.
Nova Vulgata Et spopondit et quaerebat opportunitatem, ut eis traderet illum sine turba.
6 ut traderet illum sine turbis
Nova Vulgata
22,7Venit autem dies Azymorum, in qua necesse erat occidi Pascha.
Nova Vulgata 22,8Et misit Petrum et Ioannem dicens: “ Euntes parate nobis Pascha, ut manducemus ”.
Nova Vulgata At illi dixerunt ei: “Ubi vis paremus? ”.
9 At illi dixerunt: Ubi
Nova Vulgata Et dixit ad eos: “ Ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquae portans; sequimini eum in domum, in quam intrat.
10 in domum in qua
Nova Vulgata 22,11Et dicetis patri familias domus: “Dicit tibi Magister: Ubi est deversorium ubi Pascha cum discipulis meis manducem?”.
Nova Vulgata Ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum; ibi parate ”.
12 Et ipse vobis | et ibi parate
Nova Vulgata 22,13Euntes autem invenerunt, sicut dixit illis, et paraverunt Pascha.
Nova Vulgata
Et cum facta esset hora, discubuit, et apostoli cum eo.
14 et duodecim apostoli
Nova Vulgata 22,15Et ait illis: “ Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar.
Nova Vulgata Dico enim vobis: Non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei ”.
16 Dico enim vobis quia ex hoc non manducabo
Nova Vulgata Et accepto calice, gratias egit et dixit: “ Accipite hoc et dividite inter vos.
17 accipite et dividite
Nova Vulgata Dico enim vobis: Non bibam amodo de generatione vitis, donec regnum Dei veniat ”.
18 quod non bibam de generatione vitis
Nova Vulgata 22,1919 Et accepto pane, gratias egit et fregit et dedit eis dicens: “ Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur. Hoc facite in meam commemorationem ”.
Nova Vulgata Similiter et calicem, postquam cenavit, dicens: “ Hic calix novum testamentum est in sanguine meo, qui pro vobis funditur.
20 Hic est calix novum testamentum | quod pro vobis funditur (Clem.: fundetur)
Nova Vulgata
22,21Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa;
Nova Vulgata 22,22et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit; verumtamen vae illi homini, per quem traditur! ”.
Nova Vulgata 22,23Et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis, qui hoc facturus esset.
Nova Vulgata
22,24Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior.
Nova Vulgata 22,25Dixit autem eis: “ Reges gentium dominantur eorum et, qui potestatem habent super eos, benefici vocantur.
Nova Vulgata Vos autem non sic, sed qui maior est in vobis, fiat sicut iunior; et, qui praecessor est, sicut ministrator.
26 Clem.: sicut minor
Nova Vulgata 22,27Nam quis maior est: qui recumbit, an qui ministrat? Nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat.
Nova Vulgata
22,28Vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis;
Nova Vulgata 22,29et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum,
Nova Vulgata ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israel.
30 in regno et sedeatis
Nova Vulgata
Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum;
31 Ait autem Dominus: Simon, Simon
Nova Vulgata 22,32ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. Et tu, aliquando conversus, confirma fratres tuos ”.
Nova Vulgata 22,33Qui dixit ei: “ Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire ”.
Nova Vulgata 22,34Et ille dixit: “ Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me ”.
Nova Vulgata
22,35Et dixit eis: “ Quando misi vos sine sacculo et pera et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? ”. At illi dixerunt: “ Nihil ”.
Nova Vulgata 22,36Dixit ergo eis: “ Sed nunc, qui habet sacculum, tollat, similiter et peram; et, qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium.
Nova Vulgata Dico enim vobis: Hoc, quod scriptum est, oportet impleri in me, illud: “Cum iniustis deputatus est”. Etenim ea, quae sunt de me, adimpletionem habent ”.
37 quoniam adhuc hoc | et quod cum iniustis | de me finem habent
Nova Vulgata 22,38At illi dixerunt: “ Domine, ecce gladii duo hic ”. At ille dixit eis: “ Satis est ”.
Nova Vulgata
22,39Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum; secuti sunt autem illum et discipuli.
Nova Vulgata 22,40Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: “ Orate, ne intretis in tentationem ”.
Nova Vulgata 22,41Et ipse avulsus est ab eis, quantum iactus est lapidis, et, positis genibus, orabat
Nova Vulgata 22,42dicens: “ Pater, si vis, transfer calicem istum a me; verumtamen non mea voluntas sed tua fiat ”.
Nova Vulgata Apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum. Et factus in agonia prolixius orabat.
43-44 desunt in aliq. codd.
Nova Vulgata 22,44Et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram.
Nova Vulgata Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos, invenit eos dormientes prae tristitia
45 ad discipulos suos
Nova Vulgata 22,46et ait illis: “ Quid dormitis? Surgite; orate, ne intretis in tentationem ”.
Nova Vulgata
22,47Adhuc eo loquente, ecce turba, et qui vocabatur Iudas, unus de Duodecim, antecedebat eos et appropinquavit Iesu, ut oscularetur eum.
Nova Vulgata 22,48Iesus autem dixit ei: “ Iuda, osculo Filium hominis tradis? ”.
Nova Vulgata Videntes autem hi, qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt: “ Domine, si percutimus in gladio? ”.
49 dixerunt ei
Nova Vulgata 22,50Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram.
Nova Vulgata 22,51Respondens autem Iesus ait: “ Sinite usque huc! ”. Et cum tetigisset auriculam eius, sanavit eum.
Nova Vulgata 22,52Dixit autem Iesus ad eos, qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores: “ Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus?
Nova Vulgata 22,53Cum cotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me; sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum ”.
Nova Vulgata
Comprehendentes autem eum, duxerunt et introduxerunt in domum principis sacerdotum. Petrus vero sequebatur a longe.
54 duxerunt ad domum
Nova Vulgata Accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis, sedebat Petrus in medio eorum.
55 erat Petrus in medio eorum
Nova Vulgata 22,56Quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita, dixit:
Nova Vulgata 22,57“ Et hic cum illo erat! ”. At ille negavit eum dicens:
Nova Vulgata 22,58“ Mulier, non novi illum! ”. Et post pusillum alius videns eum dixit: “ Et tu de illis es! ”. Petrus vero ait: “ O homo, non sum! ”.
Nova Vulgata 22,59Et intervallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat dicens: “ Vere et hic cum illo erat, nam et Galilaeus est! ”.
Nova Vulgata 22,60Et ait Petrus: “ Homo, nescio quid dicis! ”. Et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus.
Nova Vulgata Et conversus Dominus respexit Petrum; et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixit ei: “ Priusquam gallus cantet hodie, ter me negabis ”.
61 sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter
Nova Vulgata Et egressus foras flevit amare.
62 Petrus flevit amare
Nova Vulgata
22,63Et viri, qui tenebant illum, illudebant ei caedentes,
Nova Vulgata et velaverunt eum et interrogabant eum dicentes: “ Prophetiza: Quis est, qui te percussit? ”.
64 et velaverunt eum et percutiebant faciem eius
Nova Vulgata 22,65Et alia multa blasphemantes dicebant in eum.
Nova Vulgata
22,66Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum
Nova Vulgata dicentes: “ Si tu es Christus, dic nobis ”. Et ait illis: “ Si vobis dixero, non credetis;
67 non credetis mihi
Nova Vulgata si autem interrogavero, non respondebitis mihi.
68 si autem et interrogavero non respondetis mihi neque dimittetis
Nova Vulgata 22,69Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei ”.
Nova Vulgata Dixerunt autem omnes: “ Tu ergo es Filius Dei? ”. Qui ait ad illos: “ Vos dicitis quia ego sum ”.
70 Qui ait: Vos
Nova Vulgata 22,71At illi dixerunt: “ Quid adhuc desideramus testimonium? Ipsi enim audivimus de ore eius! ”.