Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Lucam - 24

Evangelium Secundum Lucam

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 24 Prima autem sabbatorum, valde diluculo venerunt ad monumentum portantes, quae paraverant, aromata.
1 Una autem sabbati
Nova Vulgata 24,2Et invenerunt lapidem revolutum a monumento
Nova Vulgata 24,3et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu.
Nova Vulgata Et factum est, dum mente haesitarent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.
4 dum mente consternatae essent
Nova Vulgata 24,5Cum timerent autem et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: “ Quid quaeritis viventem cum mortuis?
Nova Vulgata 24,6Non est hic, sed surrexit. Recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset,
Nova Vulgata dicens: “Oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere ”.
7 dicens quia
Nova Vulgata 24,8Et recordatae sunt verborum eius
Nova Vulgata 24,9et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis Undecim et ceteris omnibus.
Nova Vulgata Erat autem Maria Magdalene et Ioanna et Maria Iacobi; et ceterae cum eis dicebant ad apostolos haec.
10 et ceterae quae cum eis erant quae dicebant
Nova Vulgata 24,11Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non credebant illis.
Nova Vulgata Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola; et rediit ad sua mirans, quod factum fuerat.
12 procumbens vidit linteamina posita et abiit secum mirans
Nova Vulgata
24,13Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Ierusalem nomine Emmaus,
Nova Vulgata 24,14et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus, quae acciderant.
Nova Vulgata 24,15Et factum est, dum fabularentur et secum quaererent, et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis;
Nova Vulgata 24,16oculi autem illorum tenebantur, ne eum agnoscerent.
Nova Vulgata Et ait ad illos: “ Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes? ”. Et steterunt tristes.
17 ambulantes et estis tristes
Nova Vulgata 24,18Et respondens unus, cui nomen Cleopas, dixit ei: “ Tu solus peregrinus es in Ierusalem et non cognovisti, quae facta sunt in illa his diebus? ”.
Nova Vulgata Quibus ille dixit: “ Quae? ”. Et illi dixerunt ei: “ De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo,
19 Et dixerunt: de Iesu Nazareno
Nova Vulgata 24,20et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum.
Nova Vulgata 24,21Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel; at nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt.
Nova Vulgata 24,22Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum
Nova Vulgata 24,23et, non invento corpore eius, venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere.
Nova Vulgata 24,24Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt, sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non viderunt ”.
Nova Vulgata
24,25Et ipse dixit ad eos: “ O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus, quae locuti sunt Prophetae!
Nova Vulgata Nonne haec oportuit pati Christum et intrare in gloriam suam? ”.
26 et ita intrare
Nova Vulgata 24,27Et incipiens a Moyse et omnibus Prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant.
Nova Vulgata 24,28Et appropinquaverunt castello, quo ibant, et ipse se finxit longius ire.
Nova Vulgata Et coegerunt illum dicentes: “ Mane nobiscum, quoniam advesperascit et inclinata est iam dies ”. Et intravit, ut maneret cum illis.
29 Et intravit cum illis
Nova Vulgata 24,30Et factum est, dum recumberet cum illis, accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis.
Nova Vulgata Et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum; et ipse evanuit ab eis.
31 evanuit ex oculis eorum
Nova Vulgata Et dixerunt ad invicem: “ Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur nobis in via et aperiret nobis Scripturas? ”.
32 dum loqueretur in via
Nova Vulgata 24,33Et surgentes eadem hora regressi sunt in Ierusalem et invenerunt congregatos Undecim et eos, qui cum ipsis erant,
Nova Vulgata dicentes: “ Surrexit Dominus vere et apparuit Simoni ”.
34 dicentes quod
Nova Vulgata 24,35Et ipsi narrabant, quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
Nova Vulgata
Dum haec autem loquuntur, ipse stetit in medio eorum et dicit eis: “ Pax vobis! ”.
36 Iesus stetit in medio eorum | Pax vobis, ego sum nolite timere
Nova Vulgata 24,37Conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre.
Nova Vulgata Et dixit eis: “ Quid turbati estis, et quare cogitationes ascendunt in corda vestra?
38 et cogitationes ascendunt
Nova Vulgata Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum! Palpate me et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere ”.
39 et pedes quia ipse ego | palpate et videte
Nova Vulgata 24,40Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes.
Nova Vulgata Adhuc autem illis non credentibus prae gaudio et mirantibus, dixit eis: “ Habetis hic aliquid, quod manducetur? ”.
41 non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit
Nova Vulgata At illi obtulerunt ei partem piscis assi.
42 partem piscis assi et favum mellis
Nova Vulgata Et sumens, coram eis manducavit.
43 Et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis
Nova Vulgata
24,44Et dixit ad eos: “ Haec sunt verba, quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in Lege Moysis et Prophetis et Psalmis de me”.
Nova Vulgata 24,45Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent Scripturas.
Nova Vulgata Et dixit eis: “ Sic scriptum est, Christum pati et resurgere a mortuis die tertia,
46 dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati
Nova Vulgata et praedicari in nomine eius paenitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem.
47 paenitentiam et remissionem
Nova Vulgata Vos estis testes horum.
48 vos autem estis testes horum
Nova Vulgata Et ecce ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtutem ex alto ”.
49 Et ego mitto
Nova Vulgata
Eduxit autem eos foras usque in Bethaniam et, elevatis manibus suis, benedixit eis.
50 foras in Bethaniam
Nova Vulgata 24,51Et factum est dum benediceret illis, recessit ab eis et ferebatur in caelum.
Nova Vulgata Et ipsi adoraverunt eum et regressi sunt in Ierusalem cum gaudio magno
52 et ipsi adorantes regressi sunt
Nova Vulgata et erant semper in templo benedicentes Deum.
53 laudantes et benedicentes Deum. Amen