Nova Vulgata24Prima autem sabbatorum, valde diluculo venerunt ad monumentum portantes, quae paraverant, aromata.
1Una autem sabbati
Nova Vulgata24,2Et invenerunt lapidem revolutum a monumento
Nova Vulgata24,3et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu.
Nova VulgataEt factum est, dum mente haesitarent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.
4dum mente consternatae essent
Nova Vulgata24,5Cum timerent autem et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: “ Quid quaeritis viventem cum mortuis?
Nova Vulgata24,6Non est hic, sed surrexit. Recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset,
Nova Vulgatadicens: “Oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere ”.
7dicens quia
Nova Vulgata24,8Et recordatae sunt verborum eius
Nova Vulgata24,9et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis Undecim et ceteris omnibus.
Nova VulgataErat autem Maria Magdalene et Ioanna et Maria Iacobi; et ceterae cum eis dicebant ad apostolos haec.
10et ceterae quae cum eis erant quae dicebant
Nova Vulgata24,11Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non credebant illis.
Nova VulgataPetrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola; et rediit ad sua mirans, quod factum fuerat.
12procumbens vidit linteamina posita et abiit secum mirans
Nova Vulgata 24,13Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Ierusalem nomine Emmaus,
Nova Vulgata24,14et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus, quae acciderant.
Nova Vulgata24,15Et factum est, dum fabularentur et secum quaererent, et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis;
Nova Vulgata24,16oculi autem illorum tenebantur, ne eum agnoscerent.
Nova VulgataEt ait ad illos: “ Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes? ”. Et steterunt tristes.
17ambulantes et estis tristes
Nova Vulgata24,18Et respondens unus, cui nomen Cleopas, dixit ei: “ Tu solus peregrinus es in Ierusalem et non cognovisti, quae facta sunt in illa his diebus? ”.
Nova VulgataQuibus ille dixit: “ Quae? ”. Et illi dixerunt ei: “ De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo,
19Et dixerunt: de Iesu Nazareno
Nova Vulgata24,20et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum.
Nova Vulgata24,21Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel; at nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt.
Nova Vulgata24,22Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum
Nova Vulgata24,23et, non invento corpore eius, venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere.
Nova Vulgata24,24Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt, sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non viderunt ”.
Nova Vulgata 24,25Et ipse dixit ad eos: “ O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus, quae locuti sunt Prophetae!
Nova VulgataNonne haec oportuit pati Christum et intrare in gloriam suam? ”.
26et ita intrare
Nova Vulgata24,27Et incipiens a Moyse et omnibus Prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant.
Nova Vulgata24,28Et appropinquaverunt castello, quo ibant, et ipse se finxit longius ire.
Nova VulgataEt coegerunt illum dicentes: “ Mane nobiscum, quoniam advesperascit et inclinata est iam dies ”. Et intravit, ut maneret cum illis.
29Et intravit cum illis
Nova Vulgata24,30Et factum est, dum recumberet cum illis, accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis.
Nova VulgataEt aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum; et ipse evanuit ab eis.
31evanuit ex oculis eorum
Nova VulgataEt dixerunt ad invicem: “ Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur nobis in via et aperiret nobis Scripturas? ”.
32dum loqueretur in via
Nova Vulgata24,33Et surgentes eadem hora regressi sunt in Ierusalem et invenerunt congregatos Undecim et eos, qui cum ipsis erant,
Nova Vulgatadicentes: “ Surrexit Dominus vere et apparuit Simoni ”.
34dicentes quod
Nova Vulgata24,35Et ipsi narrabant, quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
Nova Vulgata Dum haec autem loquuntur, ipse stetit in medio eorum et dicit eis: “ Pax vobis! ”.
36Iesus stetit in medio eorum | Pax vobis, ego sum nolite timere
Nova Vulgata24,37Conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre.
Nova VulgataEt dixit eis: “ Quid turbati estis, et quare cogitationes ascendunt in corda vestra?
38et cogitationes ascendunt
Nova VulgataVidete manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum! Palpate me et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere ”.
39et pedes quia ipse ego | palpate et videte
Nova Vulgata24,40Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes.
Nova VulgataAdhuc autem illis non credentibus prae gaudio et mirantibus, dixit eis: “ Habetis hic aliquid, quod manducetur? ”.
41non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit
Nova VulgataAt illi obtulerunt ei partem piscis assi.
42partem piscis assi et favum mellis
Nova VulgataEt sumens, coram eis manducavit.
43Et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis
Nova Vulgata 24,44Et dixit ad eos: “ Haec sunt verba, quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in Lege Moysis et Prophetis et Psalmis de me”.
Nova Vulgata24,45Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent Scripturas.
Nova VulgataEt dixit eis: “ Sic scriptum est, Christum pati et resurgere a mortuis die tertia,
46dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati
Nova Vulgataet praedicari in nomine eius paenitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem.
47paenitentiam et remissionem
Nova VulgataVos estis testes horum.
48vos autem estis testes horum
Nova VulgataEt ecce ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtutem ex alto ”.
49Et ego mitto
Nova Vulgata Eduxit autem eos foras usque in Bethaniam et, elevatis manibus suis, benedixit eis.
50foras in Bethaniam
Nova Vulgata24,51Et factum est dum benediceret illis, recessit ab eis et ferebatur in caelum.
Nova VulgataEt ipsi adoraverunt eum et regressi sunt in Ierusalem cum gaudio magno
52et ipsi adorantes regressi sunt
Nova Vulgataet erant semper in templo benedicentes Deum.