Nova Vulgata33,1Anno autem quinto decimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Iudaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha Ituraeae et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha,
Nova Vulgatasub principe sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Dei super Ioannem Zachariae filium in deserto.
2sub principibus
Nova VulgataEt venit in omnem regionem circa Iordanem praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum,
3regionem Iordanis
Nova Vulgata3,4sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae: “ Vox clamantis in deserto: “Parate viam Domini, rectas facite semitas eius.
Nova Vulgata 3,5Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur; et erunt prava in directa, et aspera in vias planas:
Nova Vulgata 3,6et videbit omnis caro salutare Dei” ”.
Nova Vulgata Dicebat ergo ad turbas, quae exibant, ut baptizarentur ab ipso: “ Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira?
7quae exiebant
Nova VulgataFacite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis dicere in vobis ipsis: “Patrem habemus Abraham”; dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare Abrahae filios.
8ne coeperitis dicere: Patrem
8suscitare filios Abrahae
Nova VulgataIam enim et securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor non faciens fructum bonum exciditur et in ignem mittitur ”.
9Iam enim securis | non faciens fructum exciditur
Nova Vulgata 3,10Et interrogabant eum turbae dicentes: “ Quid ergo faciemus? ”.
Nova Vulgata3,11Respondens autem dicebat illis: “ Qui habet duas tunicas, det non habenti; et qui habet escas, similiter faciat ”.
Nova Vulgata3,12Venerunt autem et publicani, ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: “ Magister, quid faciemus? ”.
Nova Vulgata3,13At ille dixit ad eos: “ Nihil amplius quam constitutum est vobis, faciatis ”.
Nova Vulgata3,14Interrogabant autem eum et milites dicentes: “ Quid faciemus et nos? ”. Et ait illis: “ Neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris ”.
Nova Vulgata 3,15Existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Ioanne, ne forte ipse esset Christus,
Nova Vulgata3,16respondit Ioannes dicens omnibus: “ Ego quidem aqua baptizo vos. Venit autem fortior me, cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum eius: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni,
Nova Vulgatacuius ventilabrum in manu eius ad purgandam aream suam et ad congregandum triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inexstinguibili ”.
17et purgabit | et congregabit
Nova Vulgata 3,18Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populum.
Nova Vulgata3,19Herodes autem tetrarcha, cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis, quae fecit Herodes,
Nova Vulgata3,20adiecit et hoc supra omnia et inclusit Ioannem in carcere.
Nova Vulgata 3,21Factum est autem cum baptizaretur omnis populus, et Iesu baptizato et orante, apertum est caelum,
Nova Vulgataet descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba super ipsum; et vox de caelo facta est: “ Tu es Filius meus dilectus; in te complacui mihi ”.
22in ipsum
Nova Vulgata 3,23Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Ioseph, qui fuit Heli,
Nova Vulgata3,24qui fuit Matthat, qui fuit Levi, qui fuit Melchi, qui fuit Iannae, qui fuit Ioseph,
Nova Vulgata3,25qui fuit Matthathiae, qui fuit Amos, qui fuit Nahum, qui fuit Esli, qui fuit Naggae,
Nova Vulgata3,26qui fuit Maath, qui fuit Matthathiae, qui fuit Semei, qui fuit Iosech, qui fuit Ioda,
Nova Vulgata3,27qui fuit Ioanna, qui fuit Resa, qui fuit Zorobabel, qui fuit Salathiel, qui fuit Neri,
Nova Vulgata3,28qui fuit Melchi, qui fuit Addi, qui fuit Cosam, qui fuit Elmadam, qui fuit Her,
Nova Vulgata3,29qui fuit Iesu, qui fuit Eliezer, qui fuit Iorim, qui fuit Matthat, qui fuit Levi,
Nova Vulgata3,30qui fuit Simeon, qui fuit Iudae, qui fuit Ioseph, qui fuit Iona, qui fuit Eliachim,
Nova Vulgata3,31qui fuit Melea, qui fuit Menna, qui fuit Matthatha, qui fuit Nathan, qui fuit David,
Nova Vulgata3,32qui fuit Iesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon, qui fuit Naasson,
Nova Vulgataqui fuit Aminadab, qui fuit Admin, qui fuit Arni, qui fuit Esrom, qui fuit Phares, qui fuit Iudae,
33Aminadab qui fuit Aram qui fuit Esrom
Nova Vulgata3,34qui fuit Iacob, qui fuit Isaac, qui fuit Abrahae, qui fuit Thare, qui fuit Nachor,
Nova Vulgata3,35qui fuit Seruch, qui fuit Ragau, qui fuit Phaleg, qui fuit Heber, qui fuit Sala,
Nova Vulgata3,36qui fuit Cainan, qui fuit Arphaxad, qui fuit Sem, qui fuit Noe, qui fuit Lamech,
Nova Vulgata3,37qui fuit Mathusala, qui fuit Henoch, qui fuit Iared, qui fuit Malaleel, qui fuit Cainan,
Nova Vulgata3,38qui fuit Enos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei.