Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Lucam - 6

Evangelium Secundum Lucam

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 6 Factum est autem in sabbato cum transiret per sata, et vellebant discipuli eius spicas et manducabant confricantes manibus.
1 in sabbato secundo primo per sata vellebant discipuli
Nova Vulgata Quidam autem pharisaeorum dixerunt: “ Quid facitis, quod non licet in sabbatis? ”.
2 dicebant illis
Nova Vulgata 6,3Et respondens Iesus ad eos dixit: “ Nec hoc legistis, quod fecit David, cum esurisset ipse et qui cum eo erant?
Nova Vulgata 6,4Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his, qui cum ipso erant, quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus? ”.
Nova Vulgata Et dicebat illis: “ Dominus est sabbati Filius hominis ”.
5 dicebat illis quia Dominus est Filius hominis etiam sabbati
Nova Vulgata
Factum est autem in alio sabbato ut intraret in synagogam et doceret; et erat ibi homo, et manus eius dextra erat arida.
6 et in alio sabbato
Nova Vulgata Observabant autem illum scribae et pharisaei si sabbato curaret, ut invenirent accusare illum.
7 observant autem scribae et pharisaei
Nova Vulgata 6,8Ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini, qui habebat manum aridam: “ Surge et sta in medium ”. Et surgens stetit.
Nova Vulgata 6,9Ait autem ad illos Iesus: “ Interrogo vos si licet sabbato bene facere an male, animam salvam facere an perdere? ”.
Nova Vulgata Et circumspectis omnibus illis, dixit illi: “ Extende manum tuam ”. Et fecit, et restituta est manus eius.
10 circumspectis omnibus dixit homini | et extendit et restituta est
Nova Vulgata 6,11Ipsi autem repleti sunt insipientia et colloquebantur ad invicem quidnam facerent Iesu.
Nova Vulgata
6,12Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei.
Nova Vulgata 6,13Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos et elegit Duodecim ex ipsis, quos et apostolos nominavit:
Nova Vulgata Simonem, quem et cognominavit Petrum, et Andream fratrem eius et Iacobum et Ioannem et Philippum et Bartholomaeum
14 quem cognominavit | Iacobum et Iohannem, Philippum et Bartholomeum
Nova Vulgata et Matthaeum et Thomam et Iacobum Alphaei et Simonem, qui vocatur Zelotes,
15 Mattheum et Thomam, Iacobum Alphei
Nova Vulgata et Iudam Iacobi et Iudam Iscarioth, qui fuit proditor.
16 Iudam Iacobi
Nova Vulgata
Et descendens cum illis stetit in loco campestri, et turba multa discipulorum eius, et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Ierusalem et maritima Tyri et Sidonis,
17 turba discipulorum | et maritimae Tyri et Sidonis
Nova Vulgata 6,18qui venerunt, ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis; et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur.
Nova Vulgata 6,19Et omnis turba quaerebant eum tangere, quia virtus de illo exibat et sanabat omnes.
Nova Vulgata
6,20Et ipse, elevatis oculis suis in discipulos suos, dicebat:
     “ Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei.
Nova Vulgata
6,21Beati, qui nunc esuritis, quia saturabimini.
     Beati, qui nunc fletis, quia ridebitis.
Nova Vulgata
6,22Beati eritis, cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis.
Nova Vulgata 6,23Gaudete in illa die et exsultate, ecce enim merces vestra multa in caelo; secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum.
Nova Vulgata
6,24Verumtamen vae vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram!
Nova Vulgata
Vae vobis, qui saturati estis nunc, quia esurietis!
     Vae vobis, qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis!
25 qui saturati estis quia esurietis
Nova Vulgata
Vae, cum bene vobis dixerint omnes homines! Secundum haec enim faciebant pseudoprophetis patres eorum.
26 secundum haec faciebant prophetis
Nova Vulgata
6,27Sed vobis dico, qui auditis: Diligite inimicos vestros, bene facite his, qui vos oderunt;
Nova Vulgata 6,28benedicite male dicentibus vobis, orate pro calumniantibus vos.
Nova Vulgata 6,29Ei qui te percutit in maxillam, praebe et alteram; et ab eo, qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere.
Nova Vulgata Omni petenti te tribue; et ab eo, qui aufert, quae tua sunt, ne repetas.
30 omni autem petenti | et qui aufert
Nova Vulgata Et prout vultis, ut faciant vobis homines, facite illis similiter.
31 et vos facite
Nova Vulgata 6,32Et si diligitis eos, qui vos diligunt, quae vobis est gratia? Nam et peccatores diligentes se diligunt.
Nova Vulgata Et si bene feceritis his, qui vobis bene faciunt, quae vobis est gratia? Siquidem et peccatores idem faciunt.
33 et peccatores hoc faciunt
Nova Vulgata Et si mutuum dederitis his, a quibus speratis recipere, quae vobis gratia est? Nam et peccatores peccatoribus fenerantur, ut recipiant aequalia.
34 quae gratia est vobis
Nova Vulgata
Verumtamen diligite inimicos vestros et bene facite et mutuum date nihil desperantes; et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.
35 Clem.: mutuum date nihil inde sperantes
Nova Vulgata Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est.
36 estote ergo misericordes
Nova Vulgata Et nolite iudicare et non iudicabimini; et nolite condemnare et non condemnabimini. Dimittite et dimittemini;
37 Nolite iudicare | nolite condemnare
Nova Vulgata date, et dabitur vobis: mensuram bonam, confertam, coagitatam, supereffluentem dabunt in sinum vestrum; eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis ”.
38 confersam et coagitatam et supereffluentem
Nova Vulgata
Dixit autem illis et similitudinem: “ Numquid potest caecus caecum ducere? Nonne ambo in foveam cadent?
39 Dicebat autem
Nova Vulgata
6,40Non est discipulus super magistrum; perfectus autem omnis erit sicut magister eius.
Nova Vulgata
6,41Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quae in oculo tuo est, non consideras?
Nova Vulgata Quomodo potes dicere fratri tuo: “Frater, sine eiciam festucam, quae est in oculo tuo”, ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies, ut educas festucam, quae est in oculo fratris tui.
42 Et quomodo | festucam de oculo tuo | festucam de oculo fratris tui
Nova Vulgata
Non est enim arbor bona faciens fructum malum, neque iterum arbor mala faciens fructum bonum.
43 quae facit fructus malos | neque arbor mala
Nova Vulgata 6,44Unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur; neque enim de spinis colligunt ficus, neque de rubo vindemiant uvam.
Nova Vulgata Bonus homo de bono thesauro cordis profert bonum, et malus homo de malo profert malum: ex abundantia enim cordis os eius loquitur.
45 de bono thesauro cordis sui | os loquitur
Nova Vulgata
6,46Quid autem vocatis me: “Domine, Domine”, et non facitis, quae dico?
Nova Vulgata Omnis, qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos, ostendam vobis cui similis sit:
47 cui similis est
Nova Vulgata similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum et posuit fundamentum supra petram; inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi et non potuit eam movere, bene enim aedificata erat.
48 posuit fundamenta | fundata enim erat supra petram
Nova Vulgata Qui autem audivit et non fecit, similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento, in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit, et facta est ruina domus illius magna ”.
49 et continuo concidit