Nova Vulgata77,1Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum.
Nova Vulgata7,2Centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus, qui illi erat pretiosus.
Nova Vulgata7,3Et cum audisset de Iesu, misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum, ut veniret et salvaret servum eius.
Nova VulgataAt illi cum venissent ad Iesum, rogabant eum sollicite dicentes: “ Dignus est, ut hoc illi praestes:
4dicentes ei quia
Nova Vulgata7,5diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis ”.
Nova VulgataIesus autem ibat cum illis. At cum iam non longe esset a domo, misit centurio amicos dicens ei: “ Domine, noli vexari; non enim dignus sum, ut sub tectum meum intres,
6Et cum iam | misit ad eum centurio amicos dicens
Nova Vulgatapropter quod et meipsum non sum dignum arbitratus, ut venirem ad te; sed dic verbo, et sanetur puer meus.
7et sanabitur
Nova VulgataNam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: “Vade”, et vadit; et alii: “Veni”, et venit; et servo meo: “Fac hoc”, et facit ”.
9Iesus miratus est et conversus | Amen dico vobis
Nova Vulgata7,9Quo audito, Iesus miratus est eum et conversus sequentibus se turbis dixit: “ Dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni! ”.
Nova VulgataEt reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum sanum.
10invenerunt servum qui languerat sanum
Nova Vulgata Et factum est deinceps, ivit in civitatem, quae vocatur Naim, et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa.
11deinceps ibat in civitatem
Nova Vulgata7,12Cum autem appropinquaret portae civitatis, et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae, et haec vidua erat, et turba civitatis multa cum illa.
Nova Vulgata7,13Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super ea dixit illi: “ Noli flere! ”.
Nova Vulgata7,14Et accessit et tetigit loculum; hi autem, qui portabant, steterunt. Et ait: “ Adulescens, tibi dico: Surge! ”.
Nova Vulgata7,15Et resedit, qui erat mortuus, et coepit loqui; et dedit illum matri suae.
Nova VulgataAccepit autem omnes timor, et magnificabant Deum dicentes: “ Propheta magnus surrexit in nobis ” et: “ Deus visitavit plebem suam ”.
16dicentes quia Propheta | et quia Deus visitavit
Nova Vulgata7,17Et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem.
Nova Vulgata 7,18Et nuntiaverunt Ioanni discipuli eius de omnibus his.
Nova Vulgata7,19Et convocavit duos de discipulis suis Ioannes et misit ad Dominum dicens: “ Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? ”.
Nova Vulgata7,20Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: “ Ioannes Baptista misit nos ad te dicens: “Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?” ”.
Nova VulgataIn ipsa hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum.
21In ipsa autem hora
Nova VulgataEt respondens dixit illis: “ Euntes nuntiate Ioanni, quae vidistis et audistis: caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur;
22et audistis quia | leprosi mundantur surdi audiunt
Nova Vulgata7,23et beatus est, quicumque non fuerit scandalizatus in me ”.
Nova Vulgata Et cum discessissent nuntii Ioannis, coepit dicere de Ioanne ad turbas: “ Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
24Clem.: vento agitatam
Nova Vulgata7,25Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestimentis indutum? Ecce, qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt.
Nova Vulgata7,26Sed quid existis videre? Prophetam? Utique, dico vobis, et plus quam prophetam.
Nova Vulgata7,27Hic est, de quo scriptum est: “Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te”.
Nova Vulgata Dico vobis: Maior inter natos mulierum Ioanne nemo est; qui autem minor est in regno Dei, maior est illo.
28Dico enim vobis | propheta Iohanne Baptista
Nova Vulgata7,29Et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum, baptizati baptismo Ioannis;
Nova Vulgata7,30pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo.
Nova Vulgata 7,31Cui ergo similes dicam homines generationis huius, et cui similes sunt?
Nova VulgataSimiles sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem, quod dicit: “Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis; lamentavimus, et non plorastis!”.
32ad invicem et dicentibus
Nova Vulgata 7,33Venit enim Ioannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum, et dicitis: “Daemonium habet!”;
Nova Vulgata7,34venit Filius hominis manducans et bibens, et dicitis: “Ecce homo devorator et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum!”.
Nova Vulgata7,35Et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis ”.
Nova Vulgata 7,36Rogabat autem illum quidam de pharisaeis, ut manducaret cum illo; et ingressus domum pharisaei discubuit.
Nova Vulgata7,37Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuit in domo pharisaei, attulit alabastrum unguenti
Nova Vulgataet stans retro secus pedes eius flens lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes eius et unguento ungebat.
38pedes eius lacrimis coepit rigare
Nova Vulgata 7,39Videns autem pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: “ Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis mulier, quae tangit eum, quia peccatrix est ”.
Nova Vulgata7,40Et respondens Iesus dixit ad illum: “ Simon, habeo tibi aliquid dicere ”. At ille ait: “ Magister, dic ”.
Nova Vulgata7,41“ Duo debitores erant cuidam feneratori: unus debebat denarios quingentos, alius quinquaginta.
Nova VulgataNon habentibus illis, unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eorum plus diliget eum? ”.
42quis ergo eum plus diliget
Nova Vulgata7,43Respondens Simon dixit: “ Aestimo quia is, cui plus donavit ”. At ille dixit ei: “ Recte iudicasti ”.
Nova Vulgata7,44Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: “ Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam: aquam pedibus meis non dedisti; haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit.
Nova Vulgata7,45Osculum mihi non dedisti; haec autem, ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
Nova Vulgata7,46Oleo caput meum non unxisti; haec autem unguento unxit pedes meos.
Nova VulgataPropter quod dico tibi: Remissa sunt peccata eius multa, quoniam dilexit multum; cui autem minus dimittitur, minus diligit ”.
47remittentur ei peccata multa
Nova VulgataDixit autem ad illam: “Remissa sunt peccata tua”.
48remittuntur tibi peccata
Nova Vulgata7,49Et coeperunt, qui simul accumbebant, dicere intra se: “ Quis est hic, qui etiam peccata dimittit?”.
Nova Vulgata7,50Dixit autem ad mulierem: “ Fides tua te salvam fecit; vade in pace! ”.