Nova Vulgata88,1Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitatem et castellum praedicans et evangelizans regnum Dei; et Duodecim cum illo
Nova Vulgata8,2et mulieres aliquae, quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus, Maria, quae vocatur Magdalene, de qua daemonia septem exierant,
Nova Vulgata8,3et Ioanna uxor Chuza, procuratoris Herodis, et Susanna et aliae multae, quae ministrabant eis de facultatibus suis.
Nova Vulgata Cum autem turba plurima conveniret et de singulis civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem:
4et de civitatibus
Nova Vulgata“ Exiit, qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat ipse, aliud cecidit secus viam et conculcatum est, et volucres caeli comederunt illud.
5Et dum seminat, aliud
Nova Vulgata8,6Et aliud cecidit super petram et natum aruit, quia non habebat umorem.
Nova Vulgata8,7Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortae spinae suffocaverunt illud.
Nova Vulgata8,8Et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum ”. Haec dicens clamabat: “ Qui habet aures audiendi, audiat ”.
Nova Vulgata 8,9Interrogabant autem eum discipuli eius quae esset haec parabola.
Nova VulgataQuibus ipse dixit: “ Vobis datum est nosse mysteria regni Dei, ceteris autem in parabolis, ut videntes non videant et audientes non intellegant.
10nosse mysterium
Nova Vulgata 8,11Est autem haec parabola: Semen est verbum Dei.
Nova Vulgata8,12Qui autem secus viam, sunt qui audiunt; deinde venit Diabolus et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant.
Nova VulgataQui autem supra petram: qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum; et hi radices non habent, qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt.
13nam qui supra petram
Nova Vulgata8,14Quod autem in spinis cecidit: hi sunt, qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum.
Nova Vulgata8,15Quod autem in bonam terram: hi sunt, qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum afferunt in patientia.
Nova Vulgata 8,16Nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit, sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen.
Nova Vulgata8,17Non enim est occultum, quod non manifestetur, nec absconditum, quod non cognoscatur et in palam veniat.
Nova Vulgata8,18Videte ergo quomodo audiatis: qui enim habet, dabitur illi; et, quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo ”.
Nova Vulgata 8,19Venerunt autem ad illum mater et fratres eius, et non poterant adire ad eum prae turba.
Nova Vulgata8,20Et nuntiatum est illi: “ Mater tua et fratres tui stant foris volentes te videre ”.
Nova Vulgata8,21Qui respondens dixit ad eos: “ Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt ”.
Nova Vulgata 8,22Factum est autem in una dierum, et ipse ascendit in navem et discipuli eius, et ait ad illos: “ Transfretemus trans stagnum ”. Et ascenderunt.
Nova Vulgata8,23Navigantibus autem illis, obdormivit. Et descendit procella venti in stagnum, et complebantur et periclitabantur.
Nova VulgataAccedentes autem suscitaverunt eum dicentes: “ Praeceptor, praeceptor, perimus! ”. At ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae, et cessaverunt, et facta est tranquillitas.
24Praeceptor, perimus | et cessavit
Nova VulgataDixit autem illis: “ Ubi est fides vestra? ”. Qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem: “ Quis putas hic est, quia et ventis imperat et aquae, et oboediunt ei? ”.
25ventis imperat et mari
Nova Vulgata Enavigaverunt autem ad regionem Gergesenorum, quae est contra Galilaeam.
26ad regionem Gerasenorum
Nova VulgataEt cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam de civitate, qui habebat daemonia et iam tempore multo vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis.
27vir quidam qui habebat daemonium iam temporibus multis et vestimento
Nova VulgataIs ut vidit Iesum, exclamans procidit ante illum et voce magna dixit: “ Quid mihi et tibi est, Iesu, Fili Dei Altissimi? Obsecro te, ne me torqueas ”.
28Iesum, procidit ante illum et exclamans voce magna dixit
Nova Vulgata8,29Praecipiebat enim spiritui immundo, ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum, vinciebatur catenis et compedibus custoditus; et ruptis vinculis, agebatur a daemonio in deserta.
Nova Vulgata8,30Interrogavit autem illum Iesus dicens: “ Quod tibi nomen est? ”. At ille dixit: “ Legio ”, quia intraverunt daemonia multa in eum.
Nova VulgataEt rogabant eum, ne imperaret illis, ut in abyssum irent.
31et rogabant illum
Nova Vulgata Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte; et rogaverunt eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis.
32et rogabant eum ut permitteret eis | et permisit illos
Nova Vulgata8,33Exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos, et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est.
Nova Vulgata8,34Quod ut viderunt factum, qui pascebant, fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas.
Nova VulgataExierunt autem videre, quod factum est, et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem, a quo daemonia exierant, vestitum ac sana mente ad pedes Iesu et timuerunt.
35ad pedes eius
Nova VulgataNuntiaverunt autem illis hi, qui viderant, quomodo sanus factus esset, qui a daemonio vexabatur.
36autem illis et qui viderant quomodo sanus factus esset a legione
Nova VulgataEt rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gergesenorum, ut discederet ab ipsis, quia timore magno tenebantur. Ipse autem ascendens navem reversus est.
37Gerasenorum
Nova VulgataEt rogabat illum vir, a quo daemonia exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum dicens:
38dimisit autem eum Iesus dicens
Nova Vulgata8,39Redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus ”. Et abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecisset Iesus.
Nova Vulgata Cum autem rediret Iesus, excepit illum turba; erant enim omnes exspectantes eum.
40Factum est autem cum rediret
Nova Vulgata8,41Et ecce venit vir, cui nomen Iairus, et ipse princeps synagogae erat, et cecidit ad pedes Iesu rogans eum, ut intraret in domum eius,
Nova Vulgataquia filia unica erat illi fere annorum duodecim, et haec moriebatur. Et dum iret, a turbis comprimebatur.
42et contigit dum iret
Nova Vulgata8,43Et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari;
Nova Vulgata8,44accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius, et confestim stetit fluxus sanguinis eius.
Nova VulgataEt ait Iesus: “ Quis est qui me tetigit? ”. Negantibus autem omnibus, dixit Petrus: “ Praeceptor, turbae te comprimunt et affligunt ”.
45dixit Petrus et qui cum illo erant | turbae te conprimunt et adfligunt et dicis quis me tetigit
Nova VulgataAt dixit Iesus: “ Tetigit me aliquis; nam et ego novi virtutem de me exisse ”.
46Et dixit Iesus
Nova VulgataVidens autem mulier quia non latuit, tremens venit et procidit ante eum et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit.
47ante pedes illius
Nova Vulgata8,48At ipse dixit illi: “ Filia, fides tua te salvam fecit. Vade in pace ”.
Nova Vulgata Adhuc illo loquente, venit quidam e domo principis synagogae dicens: “ Mortua est filia tua; noli amplius vexare magistrum ”.
49venit a principe dicens ei quia | noli vexare illum
Nova VulgataIesus autem, audito hoc verbo, respondit ei: “ Noli timere; crede tantum, et salva erit ”.
50respondit patri puellae
Nova VulgataEt cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Ioannem et Iacobum et patrem puellae et matrem.
51et patrem et matrem puellae
Nova VulgataFlebant autem omnes et plangebant illam. At ille dixit: “ Nolite flere; non est enim mortua, sed dormit ”.
52non est mortua
Nova Vulgata8,53Et deridebant eum scientes quia mortua esset.
Nova Vulgata8,54Ipse autem tenens manum eius clamavit dicens: “ Puella, surge! ”.
Nova Vulgata8,55Et reversus est spiritus eius, et surrexit continuo; et iussit illi dari manducare.
Nova Vulgata8,56Et stupuerunt parentes eius, quibus praecepit, ne alicui dicerent, quod factum erat.