Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Lucam - 9

Evangelium Secundum Lucam

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 9 Convocatis autem Duodecim, dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent,
1 Convocatis autem duodecim Apostolis
Nova Vulgata 9,2et misit illos praedicare regnum Dei et sanare infirmos;
Nova Vulgata 9,3et ait ad illos: “ Nihil tuleritis in via, neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam, neque duas tunicas  habeatis.
Nova Vulgata Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete et inde exite.
4 et inde ne exeatis
Nova Vulgata Et quicumque non receperint vos, exeuntes de civitate illa pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos ”.
5 etiam pulverem pedum
Nova Vulgata 9,6Egressi autem circumibant per castella evangelizantes et curantes ubique.
Nova Vulgata
Audivit autem Herodes tetrarcha omnia, quae fiebant, et haesitabat, eo quod diceretur a quibusdam: “ Ioannes surrexit a mortuis ”;
7 omnia quae fiebant ab eo | quod diceretur a quibusdam quia
Nova Vulgata a quibusdam vero: “ Elias apparuit ”; ab aliis autem: “ Propheta unus de antiquis surrexit ”.
8 a quibusdam vero quia | ab aliis autem quia
Nova Vulgata 9,9Et ait Herodes: “ Ioannem ego decollavi; quis autem est iste, de quo audio ego talia? ”. Et quaerebat videre eum.
Nova Vulgata
Et reversi apostoli narraverunt illi, quaecumque fecerunt. Et assumptis illis, secessit seorsum ad civitatem, quae vocatur Bethsaida.
10 seorsum in locum desertum qui est Bethsaida
Nova Vulgata 9,11Quod cum cognovissent turbae, secutae sunt illum. Et excepit illos et loquebatur illis de regno Dei et eos, qui cura indigebant, sanabat.
Nova Vulgata Dies autem coeperat declinare; et accedentes Duodecim dixerunt illi: “ Dimitte turbam, ut euntes in castella villasque, quae circa sunt, divertant et inveniant escas, quia hic in loco deserto sumus ”.
12 dimitte turbas
Nova Vulgata 9,13Ait autem ad illos: “ Vos date illis manducare ”. At illi dixerunt: “ Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces, nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas ”.
Nova Vulgata Erant enim fere viri quinque milia. Ait autem ad discipulos suos: “ Facite illos discumbere per convivia ad quinquagenos ”.
14 erant autem | per convivia quinquagenos
Nova Vulgata 9,15Et ita fecerunt et discumbere fecerunt omnes.
Nova Vulgata Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in caelum et benedixit illis et fregit et dabat discipulis suis, ut ponerent ante turbam.
16 et fregit et distribuit | ante turbas
Nova Vulgata Et manducaverunt et saturati sunt omnes; et sublatum est, quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim.
17 et manducaverunt omnes et saturati sunt
Nova Vulgata
Et factum est cum solus esset orans, erant cum illo discipuli, et interrogavit illos dicens: “ Quem me dicunt esse turbae? ”.
18 erant cum illo et discipuli
Nova Vulgata At illi responderunt et dixerunt: “ Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero: Propheta unus de prioribus surrexit ”.
19 alii quia propheta
Nova Vulgata Dixit autem illis: “ Vos autem quem me esse dicitis? ”. Respondens Petrus dixit: “ Christum Dei ”.
20 Respondens Simon Petrus
Nova Vulgata 9,21At ille increpans illos praecepit, ne cui dicerent hoc,
Nova Vulgata dicens: “ Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere ”.
22 dicens quia oportet
Nova Vulgata
9,23Dicebat autem ad omnes: “ Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me.
Nova Vulgata Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam; qui autem perdiderit animam suam propter me, hic salvam faciet illam.
24 nam qui perdiderit | propter me salvam faciet
Nova Vulgata Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat vel detrimentum sui faciat?
25 et detrimentum sui
Nova Vulgata Nam qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in gloria sua et Patris et sanctorum angelorum.
26 in maiestate sua
Nova Vulgata Dico autem vobis vere: Sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei ”.
27 dico autem vobis: Vere sunt
Nova Vulgata
9,28Factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumpsit Petrum et Ioannem et Iacobum et ascendit in montem, ut oraret.
Nova Vulgata 9,29Et facta est, dum oraret, species vultus eius altera, et vestitus eius albus, refulgens.
Nova Vulgata Et ecce duo viri loquebantur cum illo, et erant Moyses et Elias,
30 erant autem Moses et Helias
Nova Vulgata qui visi in gloria dicebant exodum eius, quam completurus erat in Ierusalem.
31 visi in maiestate et dicebant excessum eius
Nova Vulgata Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno; et evigilantes viderunt gloriam eius et duos viros, qui stabant cum illo.
32 viderunt maiestatem eius
Nova Vulgata 9,33Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Iesum: “ Praeceptor, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula: unum tibi et unum Moysi et unum Eliae ”, nesciens quid diceret.
Nova Vulgata 9,34Haec autem illo loquente, facta est nubes et obumbravit eos; et timuerunt intrantibus illis in nubem.
Nova Vulgata Et vox facta est de nube dicens: “ Hic est Filius meus electus; ipsum audite ”.
35 Filius meus dilectus
Nova Vulgata 9,36Et dum fieret vox, inventus est Iesus solus. Et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his, quae viderant.
Nova Vulgata
9,37Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illi turba multa.
Nova Vulgata 9,38Et ecce vir de turba exclamavit dicens: “ Magister, obsecro te, respice in filium meum, quia unicus est mihi;
Nova Vulgata et ecce spiritus apprehendit illum, et subito clamat et dissipat eum cum spuma et vix discedit ab eo dilanians eum;
39 clamat et elidit et dissipat eum | vix discedit dilanians eum
Nova Vulgata 9,40et rogavi discipulos tuos, ut eicerent illum, et non potuerunt ”.
Nova Vulgata
9,41Respondens autem Iesus dixit: “ O generatio infidelis et perversa, usquequo ero apud vos et patiar vos? Adduc huc filium tuum ”.
Nova Vulgata 9,42Et cum accederet, elisit illum daemonium et dissipavit. Et increpavit Iesus spiritum immundum et sanavit puerum et reddidit illum patri eius.
Nova Vulgata 9,43Stupebant autem omnes in magnitudine Dei.
     Omnibusque mirantibus in omnibus, quae faciebat, dixit ad discipulos suos:
Nova Vulgata “ Ponite vos in auribus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum ”.
44 ponite vos in cordibus vestris
Nova Vulgata 9,45At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos, ut non sentirent illud, et timebant interrogare eum de hoc verbo.
Nova Vulgata
9,46Intravit autem cogitatio in eos, quis eorum maior esset.
Nova Vulgata At Iesus sciens cogitationem cordis illorum, apprehendens puerum statuit eum secus se
47 At Iesus videns cogitationes 
Nova Vulgata 9,48et ait illis: “ Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit; et, quicumque me receperit, recipit eum, qui me misit; nam qui minor est inter omnes vos, hic maior est ”.
Nova Vulgata
9,49Respondens autem Ioannes dixit: “ Praeceptor, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia et prohibuimus eum, quia non sequitur nobiscum ”.
Nova Vulgata 9,50Et ait ad illum Iesus: “ Nolite prohibere; qui enim non est adversus vos, pro vobis est ”.
Nova Vulgata
9,51Factum est autem dum complerentur dies assumptionis eius, et ipse faciem suam firmavit, ut iret Ierusalem,
Nova Vulgata et misit nuntios ante conspectum suum. Et euntes intraverunt in castellum Samaritanorum, ut pararent illi.
52 in civitatem Samaritanorum
Nova Vulgata 9,53Et non receperunt eum, quia facies eius erat euntis Ierusalem.
Nova Vulgata Cum vidissent autem discipuli Iacobus et Ioannes, dixerunt: “ Domine, vis dicamus, ut ignis descendat de caelo et consumat illos? ”.
54 vis dicimus
Nova Vulgata Et conversus increpavit illos.
55 et conversus increpavit illos et dixit: Nescitis cuius Spiritus estis
Nova Vulgata Et ierunt in aliud castellum.
56 Ed. Clem. cum aliq. codd.: Filius hominis non venit animas perdere sed salvare. Et abierunt in aliud castellum
Nova Vulgata
Et euntibus illis in via, dixit quidam ad illum: “ Sequar te, quocumque ieris ”.
57 Factum est autem ambulantibus illis
Nova Vulgata 9,58Et ait illi Iesus: “ Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos, Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet ”.
Nova Vulgata 9,59Ait autem ad alterum: “ Sequere me ”. Ille autem dixit: “ Domine, permitte mihi primum ire et sepelire patrem meum ”.
Nova Vulgata 9,60Dixitque ei Iesus: “Sine, ut mortui sepeliant mortuos suos; tu autem vade, annuntia regnum Dei”.
Nova Vulgata 9,61Et ait alter: “ Sequar te, Domine, sed primum permitte mihi renuntiare his, qui domi sunt ”.
Nova Vulgata 9,62Ait ad illum Iesus: “ Nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro, aptus est regno Dei ”.