Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Marcum - 1

Evangelium Secundum Marcum

1 1Initium evangelii Iesu Christi Filii Dei.

2Sicut scriptum est in Isaia propheta:
Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam,
qui praeparabit viam
tuam;

3vox clamantis in deserto:
“Parate viam Domini, rectas facite semitas
eius” ”,

fuit Ioannes Baptista in deserto praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum.
4 fuit Ioannes in deserto baptizans et
5Et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua.
6Et erat Ioannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos eius, et locustas et mel silvestre edebat.

7Et praedicabat dicens: “ Venit fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius.
Ego baptizavi vos aqua; ille vero baptizabit vos in Spiritu Sancto ”.
8 vos Spiritu sancto

9Et factum est in diebus illis, venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Ioanne.
Et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem in ipsum;
10 descendentem et manentem in ipso
11et vox facta est de caelis: “ Tu es Filius meus dilectus; in te complacui”.

12Et statim Spiritus expellit eum in desertum.
Et erat in deserto quadraginta diebus et tentabatur a Satana; eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.
13 et quadraginta noctibus

Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium Dei
14 evangelium regni Dei
et dicens: “ Impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei; paenitemini et credite evangelio ”.
15 dicens quoniam

Et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem Simonis mittentes in mare; erant enim piscatores.
16 fratrem eius | mittentes retia in mare
17Et dixit eis Iesus: “ Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum ”.
18Et protinus, relictis retibus, secuti sunt eum.
Et progressus pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius, et ipsos in navi componentes retia,
19 progressus inde pusillum
et statim vocavit illos. Et, relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis, abierunt post eum.
20 secuti sunt eum

Et ingrediuntur Capharnaum. Et statim sabbatis ingressus synagogam docebat.
21 docebat eos
22Et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae.

Et statim erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo; et exclamavit
23 Et erat
24dicens: “ Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio qui sis: Sanctus Dei ”.
25Et comminatus est ei Iesus dicens: “ Obmutesce et exi de homine! ”.
26Et discerpens eum spiritus immundus et exclamans voce magna exivit ab eo.
Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: “ Quidnam est hoc? Doctrina nova cum potestate; et spiritibus immundis imperat, et oboediunt ei ”.
27 Quae doctrina haec nova? Quia in potestate
Et processit rumor eius statim ubique in omnem regionem Galilaeae.
28 statim in omnem

29Et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Ioanne.
Socrus autem Simonis decumbebat febricitans; et statim dicunt ei de illa.
30 Decumbebat autem socrus Simonis
Et accedens elevavit eam apprehensa manu; et dimisit eam febris, et ministrabat eis.
31 adprehensa manu eius et continuo dimisit

32Vespere autem facto, cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes;
33et erat omnis civitas congregata ad ianuam.
Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa eiecit et non sinebat loqui daemonia, quoniam sciebant eum.
34 eiciebat | loqui ea

Et diluculo valde mane surgens egressus est et abiit in desertum locum ibique orabat.
35 valde surgens egressus abiit
36Et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant;
et cum invenissent eum, dixerunt ei: “ Omnes quaerunt te! ”.
37 dixerunt ei quia
Et ait illis: “ Eamus alibi in proximos vicos, ut et ibi praedicem: ad hoc enim veni ”.
38 eamus in proximos vicos et civitates
Et venit praedicans in synagogis eorum per omnem Galilaeam et daemonia eiciens.
39 erat praedicans | et omni Galilaea

Et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flectens et dicens ei: “ Si vis, potes me mundare ”.
40 Et genu flexo dixit
Et misertus extendens manum suam tetigit eum et ait illi: “ Volo, mundare! ”;
41 Iesus autem misertus eius | tangens eum ait
et statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.
42 et cum dixisset statim
Et infremuit in eum statimque eiecit illum
43 comminatus ei statim
et dicit ei: “Vide, nemini quidquam dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, quae praecepit Moyses, in testimonium illis ”.
44 nemini dixeris | principi sacerdotum
At ille egressus coepit praedicare multum et diffamare sermonem, ita ut iam non posset manifesto in civitatem introire, sed foris in desertis locis erat; et conveniebant ad eum undique.
45 praedicare et diffamare sermonem | manifeste | in desertis locis esse

Note al testo

4 fuit Ioannes in deserto baptizans et
8 vos Spiritu sancto
10 descendentem et manentem in ipso
13 et quadraginta noctibus
14 evangelium regni Dei
15 dicens quoniam
16 fratrem eius | mittentes retia in mare
19 progressus inde pusillum
20 secuti sunt eum
21 docebat eos
23 Et erat
27 Quae doctrina haec nova? Quia in potestate
28 statim in omnem
30 Decumbebat autem socrus Simonis
31 adprehensa manu eius et continuo dimisit
34 eiciebat | loqui ea
35 valde surgens egressus abiit
37 dixerunt ei quia
38 eamus in proximos vicos et civitates
39 erat praedicans | et omni Galilaea
40 Et genu flexo dixit
41 Iesus autem misertus eius | tangens eum ait
42 et cum dixisset statim
43 comminatus ei statim
44 nemini dixeris | principi sacerdotum
45 praedicare et diffamare sermonem | manifeste | in desertis locis esse