Evangelium Secundum Marcum
1 1Initium evangelii Iesu Christi Filii Dei.2Sicut scriptum est in Isaia propheta:
“ Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam,
qui praeparabit viam tuam;
3vox clamantis in deserto:
“Parate viam Domini, rectas facite semitas eius” ”,
fuit Ioannes Baptista in deserto praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum. 5Et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua. 6Et erat Ioannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos eius, et locustas et mel silvestre edebat.
7Et praedicabat dicens: “ Venit fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius. Ego baptizavi vos aqua; ille vero baptizabit vos in Spiritu Sancto ”.
9Et factum est in diebus illis, venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Ioanne. Et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem in ipsum; 11et vox facta est de caelis: “ Tu es Filius meus dilectus; in te complacui”.
12Et statim Spiritus expellit eum in desertum. Et erat in deserto quadraginta diebus et tentabatur a Satana; eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.
Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium Dei et dicens: “ Impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei; paenitemini et credite evangelio ”.
Et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem Simonis mittentes in mare; erant enim piscatores. 17Et dixit eis Iesus: “ Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum ”. 18Et protinus, relictis retibus, secuti sunt eum. Et progressus pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius, et ipsos in navi componentes retia, et statim vocavit illos. Et, relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis, abierunt post eum.
Et ingrediuntur Capharnaum. Et statim sabbatis ingressus synagogam docebat. 22Et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae.
Et statim erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo; et exclamavit 24dicens: “ Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio qui sis: Sanctus Dei ”. 25Et comminatus est ei Iesus dicens: “ Obmutesce et exi de homine! ”. 26Et discerpens eum spiritus immundus et exclamans voce magna exivit ab eo. Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: “ Quidnam est hoc? Doctrina nova cum potestate; et spiritibus immundis imperat, et oboediunt ei ”. Et processit rumor eius statim ubique in omnem regionem Galilaeae.
29Et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Ioanne. Socrus autem Simonis decumbebat febricitans; et statim dicunt ei de illa. Et accedens elevavit eam apprehensa manu; et dimisit eam febris, et ministrabat eis.
32Vespere autem facto, cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes; 33et erat omnis civitas congregata ad ianuam. Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa eiecit et non sinebat loqui daemonia, quoniam sciebant eum.
Et diluculo valde mane surgens egressus est et abiit in desertum locum ibique orabat. 36Et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant; et cum invenissent eum, dixerunt ei: “ Omnes quaerunt te! ”. Et ait illis: “ Eamus alibi in proximos vicos, ut et ibi praedicem: ad hoc enim veni ”. Et venit praedicans in synagogis eorum per omnem Galilaeam et daemonia eiciens.
Et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flectens et dicens ei: “ Si vis, potes me mundare ”. Et misertus extendens manum suam tetigit eum et ait illi: “ Volo, mundare! ”; et statim discessit ab eo lepra, et mundatus est. Et infremuit in eum statimque eiecit illum et dicit ei: “Vide, nemini quidquam dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, quae praecepit Moyses, in testimonium illis ”. At ille egressus coepit praedicare multum et diffamare sermonem, ita ut iam non posset manifesto in civitatem introire, sed foris in desertis locis erat; et conveniebant ad eum undique.
Note al testo