Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Marcum - 10

Evangelium Secundum Marcum

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 10 10,1Et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanem, et conveniunt iterum turbae ad eum, et, sicut consueverat, iterum docebat illos.
Nova Vulgata 10,2Et accedentes pharisaei interrogabant eum, si licet viro uxorem dimittere, tentantes eum.
Nova Vulgata 10,3At ille respondens dixit eis: “ Quid vobis praecepit Moyses? ”.
Nova Vulgata 10,4Qui dixerunt: “ Moyses permisit libellum repudii scribere et dimittere ”.
Nova Vulgata Iesus autem ait eis: “ Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud.
5 quibus respondens Iesus ait
Nova Vulgata Ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos.
6 fecit eos Deus
Nova Vulgata 10,7Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adhaerebit ad uxorem suam,
Nova Vulgata 10,8et erunt duo in carne una; itaque iam non sunt duo sed una caro.
Nova Vulgata Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet ”.
9 Deus iunxit
Nova Vulgata Et domo iterum discipuli de hoc interrogabant eum.
10 discipuli eius de eodem interrogaverunt
Nova Vulgata Et dicit illis: “ Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit in eam;
11 committit super eam
Nova Vulgata et si ipsa dimiserit virum suum et alii nupserit, moechatur ”.
12 si uxor dimiserit
Nova Vulgata
Et offerebant illi parvulos, ut tangeret illos; discipuli autem comminabantur eis.
13 comminabantur offerentibus
Nova Vulgata At videns Iesus, indigne tulit et ait illis: “ Sinite parvulos venire ad me. Ne prohibueritis eos; talium est enim regnum Dei.
14 quos cum videret Iesus | et ne prohibueritis
Nova Vulgata 10,15Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud ”.
Nova Vulgata Et complexans eos benedicebat imponens manus super illos.
16 et complexans eos et imponens manus super illos benedicebat eos
Nova Vulgata
Et cum egrederetur in viam, accurrens quidam et, genu flexo ante eum, rogabat eum: “ Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam? ”.
17 cum egressus esset in viam procurrens quidam
Nova Vulgata 10,18Iesus autem dixit ei: “ Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi unus Deus.
Nova Vulgata Praecepta nosti: ne occidas, ne adulteres, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem ”.
19 ne adulteres, ne occidas
Nova Vulgata
Ille autem dixit ei: “ Magister, haec omnia conservavi a iuventute mea ”.
20 et ille respondens ait | omnia observavi
Nova Vulgata 10,21Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi: “ Unum tibi deest: vade, quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni, sequere me ”.
Nova Vulgata Qui contristatus in hoc verbo, abiit maerens: erat enim habens possessiones multas.
22 contristatus in verbo
Nova Vulgata
10,23Et circumspiciens Iesus ait discipulis suis: “ Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt ”.
Nova Vulgata Discipuli autem obstupescebant in verbis eius. At Iesus rursus respondens ait illis: “ Filii, quam difficile est in regnum Dei introire.
24 Filioli, quam difficile est confidentes in pecuniis in regnum 
Nova Vulgata 10,25Facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei ”.
Nova Vulgata 10,26Qui magis admirabantur dicentes ad semetipsos: “ Et quis potest salvus fieri? ”.
Nova Vulgata 10,27Intuens illos Iesus ait: “ Apud homines impossibile est sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum ”.
Nova Vulgata
10,28Coepit Petrus ei dicere: “ Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te ”.
Nova Vulgata Ait Iesus: “ Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium,
29 Respondens Iesus ait
Nova Vulgata 10,30qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc, domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam. 
Nova Vulgata 10,31Multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi ”.
Nova Vulgata
Erant autem in via ascendentes in Hierosolymam, et praecedebat illos Iesus, et stupebant; illi autem sequentes timebant. Et assumens iterum Duodecim coepit illis dicere, quae essent ei eventura:
32 et sequentes timebant
Nova Vulgata Ecce ascendimus in Hierosolymam; et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et damnabunt eum morte et tradent eum gentibus
33 quia ecce ascendimus
Nova Vulgata et illudent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum, et post tres dies resurget ”.
34 et tertia die resurget
Nova Vulgata
Et accedunt ad eum Iacobus et Ioannes filii Zebedaei dicentes ei: “ Magister, volumus, ut quodcumque petierimus a te, facias nobis ”.
35 dicentes: Magister | quodcumque petierimus facias
Nova Vulgata 10,36At ille dixit eis: “ Quid vultis, ut faciam vobis? ”.
Nova Vulgata
Illi autem dixerunt ei: “ Da nobis, ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram sedeamus in gloria tua ”.
37 et dixerunt | ad sinistram tuam
Nova Vulgata 10,38Iesus autem ait eis: “ Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismum, quo ego baptizor, baptizari? ”.
Nova Vulgata 10,39At illi dixerunt ei: “ Possumus ”. Iesus autem ait eis: “ Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis et baptismum, quo ego baptizor, baptizabimini;
Nova Vulgata 10,40sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare, sed quibus paratum est ”.
Nova Vulgata
10,41Et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Ioanne.
Nova Vulgata Et vocans eos Iesus ait illis: “ Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum.
42 Iesus autem vocans eos
Nova Vulgata Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior inter vos, erit vester minister;
43 fieri maior erit vester minister
Nova Vulgata 10,44et, quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus;
Nova Vulgata 10,45nam et Filius hominis non venit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis ”.
Nova Vulgata
10,46Et veniunt Ierichum. Et proficiscente eo de Iericho et discipulis eius et plurima multitudine, filius Timaei Bartimaeus caecus sedebat iuxta viam mendicans.
Nova Vulgata 10,47Qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est, coepit clamare et dicere: “ Fili David Iesu, miserere mei! ”.
Nova Vulgata 10,48Et comminabantur ei multi, ut taceret; at ille multo magis clamabat: “ Fili David, miserere mei! ”.
Nova Vulgata Et stans Iesus dixit: “ Vocate illum ”. Et vocant caecum dicentes ei: “ Animaequior esto. Surge, vocat te ”.
49 Iesus praecepit illum vocari
Nova Vulgata Qui, proiecto vestimento suo, exsiliens venit ad Iesum.
50 venit ad eum
Nova Vulgata Et respondens ei Iesus dixit: “ Quid vis tibi faciam? ”. Caecus autem dixit ei: “ Rabboni, ut videam ”.
51 respondens Iesus dixit illi
Nova Vulgata Et Iesus ait illi: “ Vade; fides tua te salvum fecit ”. Et confestim vidit et sequebatur eum in via.
52 Iesus autem