Nova Vulgata11Et cum appropinquarent Hierosolymae, Bethphage et Bethaniae ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis
1Hierosolymae et Bethaniae
Nova Vulgata11,2et ait illis: “ Ite in castellum, quod est contra vos, et statim introeuntes illud invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit; solvite illum et adducite.
Nova VulgataEt si quis vobis dixerit: “Quid facitis hoc?”, dicite: “Domino necessarius est, et continuo illum remittit iterum huc” ”.
3quid facitis dicite quia Domino | illum dimittet huc
Nova Vulgata11,4Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum.
Nova Vulgata 11,5Et quidam de illic stantibus dicebant illis: “ Quid facitis solventes pullum? ”.
Nova VulgataQui dixerunt eis, sicut dixerat Iesus; et dimiserunt eis.
6sicut praeceperat illis Iesus
Nova VulgataEt ducunt pullum ad Iesum et imponunt illi vestimenta sua; et sedit super eum.
7et duxerunt
Nova VulgataEt multi vestimenta sua straverunt in via, alii autem frondes, quas exciderant in agris.
8multi autem | frondes caedebant de arboribus et sternebant in via
Nova VulgataEt qui praeibant et qui sequebantur, clamabant: “ Hosanna! Benedictus, qui venit in nomine Domini!
9clamabant dicentes
Nova Vulgata11,10Benedictum, quod venit regnum patris nostri David! Hosanna in excelsis! ”.
Nova Vulgata 11,11Et introivit Hierosolymam in templum; et circumspectis omnibus, cum iam vespera esset hora, exivit in Bethaniam cum Duodecim.
Nova Vulgata Et altera die cum exirent a Bethania, esuriit.
12Et alia die
Nova Vulgata11,13Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea; et cum venisset ad eam, nihil invenit praeter folia: non enim erat tempus ficorum.
Nova Vulgata11,14Et respondens dixit ei: “ Iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet ”. Et audiebant discipuli eius.
Nova Vulgata 11,15Et veniunt Hierosolymam. Et cum introisset in templum, coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit;
Nova Vulgata11,16et non sinebat, ut quisquam vas transferret per templum.
Nova VulgataEt docebat dicens eis: “ Non scriptum est: “Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus”? Vos autem fecistis eam speluncam latronum ”.
17scriptum est quia
Nova Vulgata 11,18Quo audito, principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent; timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius.
Nova VulgataEt cum vespera facta esset, egrediebantur de civitate.
19egrediebatur
Nova Vulgata 11,20Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus.
Nova Vulgata11,21Et recordatus Petrus dicit ei: “ Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit ”.
Nova Vulgata11,22Et respondens Iesus ait illis: “ Habete fidem Dei!
Nova VulgataAmen dico vobis: Quicumque dixerit huic monti: “Tollere et mittere in mare”, et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit quia, quod dixerit, fiat, fiet ei.
23quia quicumque | quodcumque dixerit
Nova VulgataPropterea dico vobis: Omnia, quaecumque orantes petitis, credite quia iam accepistis, et erunt vobis.
24quia accipietis et veniet vobis
Nova VulgataEt cum statis in oratione, dimittite, si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester, qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra ”.
25cum stabitis ad orandum
Nova Vulgata
26quod si vos non dimiseritis nec Pater vester qui in caelis est dimittet peccata vestra (cfr. Mt 6, 15)
Nova Vulgata 11,27Et veniunt rursus Hierosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores
Nova Vulgataet dicebant illi: “ In qua potestate haec facis? Vel quis tibi dedit hanc potestatem, ut ista facias? ”.
28et dicunt illi | et quis
Nova VulgataIesus autem ait illis: “ Interrogabo vos unum verbum, et respondete mihi, et dicam vobis, in qua potestate haec faciam:
29respondens ait illis: interrogabo vos et ego
Nova Vulgata11,30Baptismum Ioannis de caelo erat an ex hominibus? Respondete mihi ”.
Nova Vulgata11,31At illi cogitabant secum dicentes: “ Si dixerimus: “De caelo”, dicet: “Quare ergo non credidistis ei?”;
Nova Vulgatasi autem dixerimus: “Ex hominibus?” ”. Timebant populum: omnes enim habebant Ioannem quia vere propheta esset.
32Sed dicemus (Clem.: si dixerimus)
Nova VulgataEt respondentes dicunt Iesu: “ Nescimus ”. Et Iesus ait illis: “ Neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam ”.