Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Marcum - 12

Evangelium Secundum Marcum

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 12 12,1Et coepit illis in parabolis loqui: “ Vineam pastinavit homo et circumdedit saepem et fodit lacum et aedificavit turrim et locavit eam agricolis et peregre profectus est.
Nova Vulgata 12,2Et misit ad agricolas in tempore servum, ut ab agricolis acciperet de fructu vineae;
Nova Vulgata 12,3qui apprehensum eum caeciderunt et dimiserunt vacuum.
Nova Vulgata Et iterum misit ad illos alium servum; et illum in capite vulneraverunt et contumeliis affecerunt.
4 et illum capite
Nova Vulgata Et alium misit, et illum occiderunt, et plures alios, quosdam caedentes, alios vero occidentes.
5 et rursum alium
Nova Vulgata Adhuc unum habebat, filium dilectum. Misit illum ad eos novissimum dicens: “Reverebuntur filium meum”.
6 adhuc ergo unum habens filium carissimum et illum misit | dicens quia
Nova Vulgata Coloni autem illi dixerunt ad invicem: “Hic est heres. Venite, occidamus eum, et nostra erit hereditas”.
7 coloni autem dixerunt
Nova Vulgata 12,8Et apprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam.
Nova Vulgata 12,9Quid ergo faciet dominus vineae? Veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis.
Nova Vulgata 12,10Nec Scripturam hanc legistis:
Lapidem quem reprobaverunt aedificantes,
hic factus est in caput anguli;
Nova Vulgata
12,11a Domino factum est istud
et est mirabile in oculis nostris
”? ”.
Nova Vulgata
12,12Et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam; cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.
Nova Vulgata
12,13Et mittunt ad eum quosdam ex pharisaeis et herodianis, ut eum caperent in verbo.
Nova Vulgata Qui venientes dicunt ei: “ Magister, scimus quia verax es et non curas quemquam, nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dare tributum Caesari an non? Dabimus an non dabimus? ”.
14 in faciem hominis | dari tributum Caesari an non dabimus
Nova Vulgata 12,15Qui sciens versutiam eorum ait illis: “ Quid me tentatis? Afferte mihi denarium, ut videam ”.
Nova Vulgata At illi attulerunt. Et ait illis: “ Cuius est imago haec et inscriptio? ”. Illi autem dixerunt ei: “ Caesaris ”. 
16 dicunt illi
Nova Vulgata Iesus autem dixit illis: “ Quae sunt Caesaris, reddite Caesari et, quae sunt Dei, Deo ”. Et mirabantur super eo.
17 Respondens autem Iesus | reddite igitur quae sunt Caesaris Caesari
Nova Vulgata
Et veniunt ad eum sadducaei, qui dicunt resurrectionem non esse, et interrogabant eum dicentes:
18 Et venerunt
Nova Vulgata “ Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cuius frater mortuus fuerit et reliquerit uxorem et filium non reliquerit, accipiat frater eius uxorem et resuscitet semen fratri suo.
19 dimiserit uxorem et filios | uxorem ipsius
Nova Vulgata Septem fratres erant: et primus accepit uxorem et moriens non reliquit semen;
20 septem ergo fratres | et mortuus est non relicto semine
Nova Vulgata et secundus accepit eam et mortuus est, non relicto semine; et tertius similiter;
21 mortuus est et nec iste reliquit semen
Nova Vulgata et septem non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier.
22 et acceperunt eam similiter septem et non reliquerunt semen
Nova Vulgata In resurrectione, cum resurrexerint, cuius de his erit uxor? Septem enim habuerunt eam uxorem ”.
23 in resurrectione ergo
Nova Vulgata Ait illis Iesus: “ Non ideo erratis, quia non scitis Scripturas neque virtutem Dei?
24 Et respondens Iesus ait illis | non scientes scripturas
Nova Vulgata 12,25Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli in caelis.
Nova Vulgata 12,26De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysis super rubum, quomodo dixerit illi Deus inquiens: “Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob”?
Nova Vulgata Non est Deus mortuorum sed vivorum! Multum erratis ”.
27 vos ergo multum erratis
Nova Vulgata
Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum: “ Quod est primum omnium mandatum? ”.
28 et videns quoniam | quod esset primum
Nova Vulgata Iesus respondit: “ Primum est: “Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est,
29 Iesus autem respondit ei quia primum omnium mandatum est | Deus unus est
Nova Vulgata et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua”.
30 virtute tua hoc est primum mandatum
Nova Vulgata Secundum est illud: “Diliges proximum tuum tamquam teipsum”. Maius horum aliud mandatum non est ”.
31 secundum autem simile est illi
Nova Vulgata Et ait illi scriba: “ Bene, Magister, in veritate dixisti: “Unus est, et non est alius praeter eum;
32 quia unus est
Nova Vulgata et diligere eum ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota fortitudine” et: “Diligere proximum tamquam seipsum” maius est omnibus holocautomatibus et sacrificiis ”.
33 ut diligatur | ex toto intellectu et ex tota anima
Nova Vulgata Et Iesus videns quod sapienter respondisset, dixit illi: “ Non es longe a regno Dei ”. Et nemo iam audebat eum interrogare.
34 Iesus autem
Nova Vulgata
12,35Et respondens Iesus dicebat docens in templo: “ Quomodo dicunt scribae Christum filium esse David?
Nova Vulgata Ipse David dixit in Spiritu Sancto:
Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,
donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis
”.
36 David dicit | scabillum pedum tuorum
Nova Vulgata
Ipse David dicit eum Dominum, et unde est filius eius? ”. Et multa turba eum libenter audiebat.
37 ipse ergo David dicit | libenter audivit
Nova Vulgata
Et dicebat in doctrina sua: “ Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro
38 Et dicebat eis
Nova Vulgata 12,39et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus in cenis;
Nova Vulgata qui devorant domos viduarum et ostentant prolixas orationes. Hi accipient amplius iudicium ”.
40 viduarum sub obtentu prolixae orationis | prolixius iudicium
Nova Vulgata
Et sedens contra gazophylacium aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazophylacium; et multi divites iactabant multa.
41 Et sedens Iesus
Nova Vulgata Et cum venisset una vidua pauper, misit duo minuta, quod est quadrans.
42 cum venisset autem
Nova Vulgata Et convocans discipulos suos ait illis: “ Amen dico vobis: Vidua haec pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium:
43 quoniam vidua
Nova Vulgata 12,44Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt; haec vero de penuria sua omnia, quae habuit, misit, totum victum suum ”.