Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Marcum - 14

Evangelium Secundum Marcum

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 14 14,1Erat autem Pascha et Azyma post biduum. Et quaerebant summi sacerdotes et scribae, quomodo eum dolo tenerent et occiderent;
Nova Vulgata 14,2dicebant enim: “ Non in die festo, ne forte tumultus fieret populi ”.
Nova Vulgata
Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi puri pretiosi; fracto alabastro, effudit super caput eius.
3 nardi spicati
Nova Vulgata Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos: “ Ut quid perditio ista unguenti facta est?
4 semetipsos et dicentes ut quid
Nova Vulgata Poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus ”. Et fremebant in eam.
5 Clem.: venundari
Nova Vulgata
14,6Iesus autem dixit: “ Sinite eam; quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me.
Nova Vulgata 14,7Semper enim pauperes habetis vobiscum et, cum volueritis, potestis illis bene facere; me autem non semper habetis.
Nova Vulgata Quod habuit, operata est: praevenit ungere corpus meum in sepulturam.
8 Quod habuit haec fecit
Nova Vulgata Amen autem dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit evangelium in universum mundum, et, quod fecit haec, narrabitur in memoriam eius ”.
9 amen dico vobis
Nova Vulgata
Et Iudas Iscarioth, unus de Duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis.
10 evangelium istud
Nova Vulgata 14,11Qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quaerebat quomodo illum opportune traderet.
Nova Vulgata
Et primo die Azymorum, quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli eius: “ Quo vis eamus et paremus, ut manduces Pascha? ”.
12 discipuli quo vis eamus et paremus tibi
Nova Vulgata 14,13Et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis: “ Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagoenam aquae baiulans; sequimini eum
Nova Vulgata et, quocumque introierit, dicite domino domus: “Magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?”.
14 quia magister
Nova Vulgata Et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum paratum; et illic parate nobis ”.
15 stratum et illic
Nova Vulgata Et abierunt discipuli et venerunt in civitatem et invenerunt, sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.
16 discipuli eius
Nova Vulgata
14,17Et vespere facto venit cum Duodecim.
Nova Vulgata Et discumbentibus eis et manducantibus, ait Iesus: “ Amen dico vobis: Unus ex vobis me tradet, qui manducat mecum ”.
18 quia unus
Nova Vulgata Coeperunt contristari et dicere ei singillatim: “ Numquid ego? ”.
19 At illi coeperunt contristari
Nova Vulgata 14,20Qui ait illis: “ Unus ex Duodecim, qui intingit mecum in catino.
Nova Vulgata Nam Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de eo. Vae autem homini illi, per quem Filius hominis traditur! Bonum est ei, si non esset natus homo ille ”.
21 Et Filius quidem hominis
Nova Vulgata
Et manducantibus illis, accepit panem et benedicens fregit et dedit eis et ait: “ Sumite: hoc est corpus meum ”.
22 accepit Iesus panem
Nova Vulgata 14,23Et accepto calice, gratias agens dedit eis, et biberunt ex illo omnes.
Nova Vulgata Et ait illis: “ Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur.
24 Clem.: pro multis effundetur
Nova Vulgata Amen dico vobis: Iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei ”.
25 amen dico vobis quod
Nova Vulgata
14,26Et hymno dicto, exierunt in montem Olivarum.
Nova Vulgata Et ait eis Iesus: “ Omnes scandalizabimini, quia scriptum est: “Percutiam pastorem, et dispergentur oves”.
27 omnes scandalizabimini in nocte ista
Nova Vulgata
14,28Sed posteaquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam ”.
Nova Vulgata 14,29Petrus autem ait ei: “ Et si omnes scandalizati fuerint, sed non ego ”.
Nova Vulgata Et ait illi Iesus: “ Amen dico tibi: Tu hodie, in nocte hac, priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus ”.
30 amen dico tibi quia
Nova Vulgata At ille amplius loquebatur: “ Et si oportuerit me commori tibi, non te negabo ”. Similiter autem et omnes dicebant.
31 simul commori
Nova Vulgata
14,32Et veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani, et ait discipulis suis: “ Sedete hic, donec orem ”.
Nova Vulgata 14,33Et assumit Petrum et Iacobum et Ioannem secum et coepit pavere et taedere
Nova Vulgata 14,34et ait illis: “ Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate ”.
Nova Vulgata 14,35Et cum processisset paululum, procidebat super terram et orabat, ut, si fieri posset, transiret ab eo hora,
Nova Vulgata et dicebat: “ Abba, Pater! Omnia tibi possibilia sunt. Transfer calicem hunc a me; sed non quod ego volo, sed quod tu ”.
36 et dixit Abba, Pater, omnia possibilia tibi
Nova Vulgata 14,37Et venit et invenit eos dormientes et ait Petro: “ Simon, dormis? Non potuisti una hora vigilare?
Nova Vulgata 14,38Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus, caro vero infirma ”.
Nova Vulgata 14,39Et iterum abiens oravit, eundem sermonem dicens.
Nova Vulgata Et veniens denuo invenit eos dormientes; erant enim oculi illorum ingravati, et ignorabant quid responderent ei.
40 et reversus denuo
Nova Vulgata 14,41Et venit tertio et ait illis: “ Dormite iam et requiescite? Sufficit, venit hora: ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum.
Nova Vulgata Surgite, eamus; ecce, qui me tradit, prope est ”.
42 Clem.: me tradet
Nova Vulgata
Et confestim, adhuc eo loquente, venit Iudas unus ex Duodecim, et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et scribis et senioribus.
43 Et adhuc | Iudas Scarioth | turba multa | et a scribis et a senioribus 
Nova Vulgata 14,44Dederat autem traditor eius signum eis dicens: “ Quemcumque osculatus fuero, ipse est; tenete eum et ducite caute ”.
Nova Vulgata 14,45Et cum venisset, statim accedens ad eum ait: “ Rabbi ”, et osculatus est eum.
Nova Vulgata 14,46At illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum.
Nova Vulgata 14,47Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam.
Nova Vulgata 14,48Et respondens Iesus ait illis: “ Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me?
Nova Vulgata Cotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis; sed adimpleantur Scripturae ”.
49 sed ut adimpleantur
Nova Vulgata Et relinquentes eum omnes fugerunt.
50 Tunc discipuli eius relinquentes
Nova Vulgata Et adulescens quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo, et tenent eum;
51 adulescens autem | tenuerunt eum
Nova Vulgata at ille, reiecta sindone, nudus profugit.
52 nudus profugit ab eis
Nova Vulgata
Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem, et conveniunt omnes summi sacerdotes et seniores et scribae.
53 omnes sacerdotes et scribae et seniores
Nova Vulgata Et Petrus a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem.
54 Petrus autem usque in atrium
Nova Vulgata 14,55Summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversus Iesum testimonium, ut eum morte afficerent, nec inveniebant.
Nova Vulgata 14,56Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum, et convenientia testimonia non erant.
Nova Vulgata Et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes:
57 dicentes quoniam
Nova Vulgata “ Nos audivimus eum dicentem: “Ego dissolvam templum hoc manu factum et intra triduum aliud non manu factum aedificabo” ”.
58 et per triduum
Nova Vulgata Et ne ita quidem conveniens erat testimonium illorum.
59 et non erat conveniens
Nova Vulgata Et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens: “ Non respondes quidquam ad ea, quae isti testantur adversum te? ”.
60 ad ea quae tibi obiciuntur ab his?
Nova Vulgata 14,61Ille autem tacebat et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei: “ Tu es Christus filius Benedicti? ”.
Nova Vulgata Iesus autem dixit: “ Ego sum, et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli ”.
62 Iesus autem dixit illi
Nova Vulgata
Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait: “ Quid adhuc necessarii sunt nobis testes?
63 Quid adhuc desideramus testes?
Nova Vulgata 14,64Audistis blasphemiam. Quid vobis videtur? ”. Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.
Nova Vulgata
14,65Et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei: “ Prophetiza ”; et ministri alapis eum caedebant.
Nova Vulgata
14,66Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis
Nova Vulgata et, cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum ait: “ Et tu cum hoc Nazareno, Iesu, eras! ”
67 cum Iesu Nazareno eras
Nova Vulgata At ille negavit dicens: “ Neque scio neque novi quid tu dicas! ”. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.
68 quid dicas
Nova Vulgata Et ancilla, cum vidisset illum, rursus coepit dicere circumstantibus: “ Hic ex illis est! ”.
69 rursus autem cum vidisset illum ancilla | quia hic
Nova Vulgata At ille iterum negabat. Et post pusillum rursus, qui astabant, dicebant Petro: “ Vere ex illis es, nam et Galilaeus es ”.
70 iterum negavit
Nova Vulgata Ille autem coepit anathematizare et iurare: “ Nescio hominem istum, quem dicitis! ”.
71 iurare quia
Nova Vulgata Et statim iterum gallus cantavit; et recordatus est Petrus verbi, sicut dixerat ei Iesus: “ Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis ”. Et coepit flere.
72 verbi quod