Nova Vulgata1616,1Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent eum.
Nova VulgataEt valde mane, prima sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto iam sole.
2una sabbatorum
Nova Vulgata16,3Et dicebant ad invicem: “ Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? ”.
Nova Vulgata16,4Et respicientes vident revolutum lapidem; erat quippe magnus valde.
Nova VulgataEt introeuntes in monumentum viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.
5obstipuerunt
Nova Vulgata16,6Qui dicit illis: “ Nolite expavescere! Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum. Surrexit, non est hic; ecce locus, ubi posuerunt eum.
Nova VulgataSed ite, dicite discipulis eius et Petro: “Praecedit vos in Galilaeam. Ibi eum videbitis, sicut dixit vobis” ”.
7sed ite et dicite
Nova VulgataEt exeuntes fugerunt de monumento; invaserat enim eas tremor et pavor, et nemini quidquam dixerunt, timebant enim.
8At illae exeuntes
Nova Vulgata Surgens autem mane, prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalenae, de qua eiecerat septem daemonia.
9-20desunt in aliq. codd.
Nova Vulgata16,10Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus;
Nova Vulgata16,11et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea, non crediderunt.
Nova Vulgata16,12Post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam;
Nova Vulgata16,13et illi euntes nuntiaverunt ceteris, nec illis crediderunt.
Nova Vulgata Novissime recumbentibus illis Undecim apparuit, et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his, qui viderant eum resuscitatum, non crediderant.
14eum resurrexisse
Nova Vulgata16,15Et dixit eis: “ Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae.
Nova Vulgata16,16Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur.
Nova Vulgata16,17Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo daemonia eicient, linguis loquentur novis,
Nova Vulgata16,18serpentes tollent, et, si mortiferum quid biberint, non eos nocebit, super aegrotos manus imponent, et bene habebunt ”.
Nova Vulgata Et Dominus quidem Iesus, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum et sedit a dextris Dei.
19Et Dominus quidem postquam
Nova Vulgata Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis.