Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Marcum - 2

Evangelium Secundum Marcum

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 2 2,1Et iterum intravit Capharnaum post dies, et auditum est quod in domo esset.
Nova Vulgata Et convenerunt multi, ita ut non amplius caperentur neque ad ianuam, et loquebatur eis verbum.
2 non caperet neque ad ianuam
Nova Vulgata Et veniunt ferentes ad eum paralyticum, qui a quattuor portabatur.
3 et venerunt
Nova Vulgata Et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudaverunt tectum, ubi erat, et perfodientes summittunt grabatum, in quo paralyticus iacebat.
4 patefacientes | submiserunt
Nova Vulgata Cum vidisset autem Iesus fidem illorum, ait paralytico: “ Fili, dimittuntur peccata tua ”.
5 tibi peccata
Nova Vulgata
2,6Erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis:
Nova Vulgata 2,7Quid hic sic loquitur? Blasphemat! Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? ”.
Nova Vulgata 2,8Quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se, dicit illis: “ Quid ista cogitatis in cordibus vestris?
Nova Vulgata 9 Quid est facilius, dicere paralytico: “Dimittuntur peccata tua”, an dicere: “Surge et tolle grabatum tuum et ambula”?
9 tibi peccata
Nova Vulgata 2,10Ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata — ait paralytico — :
Nova Vulgata 2,11Tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum et vade in domum tuam ”.
Nova Vulgata Et surrexit et protinus sublato grabato abiit coram omnibus, ita ut admirarentur omnes et glorificarent Deum dicentes: “ Numquam sic vidimus! ”.
12 Et statim ille surrexit et sublato | honorificarent Deum dicentes quia
Nova Vulgata
2,13Et egressus est rursus ad mare; omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos.
Nova Vulgata 2,14Et cum praeteriret, vidit Levin Alphaei sedentem ad teloneum et ait illi: “ Sequere me ”. Et surgens secutus est eum.
Nova Vulgata Et factum est cum accumberet in domo illius, et multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius; erant enim multi et sequebantur eum.
15 qui et sequebantur
Nova Vulgata Et scribae pharisaeorum, videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis, dicebant discipulis eius: “ Quare cum publicanis et peccatoribus manducat? ”.
16 manducat et bibit magister vester?
Nova Vulgata Et Iesus hoc audito ait illis: “ Non necesse habent sani medicum, sed qui male habent; non veni vocare iustos sed peccatores ”.
17 Hoc audito Iesus
Nova Vulgata
Et erant discipuli Ioannis et pharisaei ieiunantes. Et veniunt et dicunt illi: “ Cur discipuli Ioannis et discipuli pharisaeorum ieiunant, tui autem discipuli non ieiunant? ”.
18 et pharisaeorum
Nova Vulgata Et ait illis Iesus: “ Numquid possunt convivae nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, ieiunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt ieiunare;
19 possunt filii nuptiarum
Nova Vulgata 2,20venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt in illa die.
Nova Vulgata Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri; alioquin supplementum aufert aliquid ab eo, novum a veteri, et peior scissura fit.
21 aufert supplementum | et maior scissura
Nova Vulgata Et nemo mittit vinum novellum in utres veteres, alioquin dirumpet vinum utres et vinum perit et utres; sed vinum novum in utres novos ”.
22 et vinum effunditur et utres peribunt | in utres novos mitti debet
Nova Vulgata
Et factum est cum ipse sabbatis ambularet per sata, discipuli eius coeperunt praegredi vellentes spicas.
23 factum est iterum |et discipuli | et vellere
Nova Vulgata 2,24Pharisaei autem dicebant ei: “ Ecce, quid faciunt sabbatis, quod non licet? ”.
Nova Vulgata
2,25Et ait illis: “ Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant?
Nova Vulgata Quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit, quos non licet manducare nisi sacerdotibus, et dedit etiam eis, qui cum eo erant? ”.
26 et dedit eis
Nova Vulgata 2,27Et dicebat eis: “ Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum;
Nova Vulgata
2,28itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati ”.